17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

553 1557 AUGUST. 554

S. Literae tuae ') hoc saltern nomine mihi non

parum gratae fuerunt, eximie vir et ex animo oolende

frater, quod inter infaustas tristesque dimioationes,

quibus invitus exerceor, eodem te semper

erga me esse animo testantur. Utinam passus misset

Westphalus qua coeperam moderatione sedandis

contentionibus dare operam. Eius tarnen fororem

nunc superarunt vicini quidam Saxones: 2 ) ac

palam iactant, non aliam sibi fuisse excandescendi

causam, nisi quod blandius quam vellent eos compellaverim.

Nunc quando mihi manöuetudinem excussit

eorum petulantia, coactus sum asperius cum

ipsis agere. Neque tarnen impediet haec vehementia,

si quibus cordi erit pacificatio, quo minus sedulus

s ) accedam. Et sane quo magis exarsit incendium,

eo maiore studio ad illud restinguendum

accurrere decet eos omnes, quibus hactenus datum

fuit quiescere. Librum tuum, 4 ) quia linguae germanicae

sum ignarus, cuidam amico legendum dedi,

qui mihi summam referret. Quantum intelligo, absque

acerbitate aut cuiusquam contumelia quod. oppugno

défendis. Etsi autem tuam moderationem

exosculor et laudo: mihi tarnen non parum dolet,

plus esse in sententiis nostris dissidii quam putaveram.

Oaeterum, modo non ad hostile usque

odium crescat 5 ) dissensio, quod adhuc occultum est,

tandem patefaciet Dominus. Quid de promiscua

manducatione sentiam, clare antehac exposueram,

et in hoc postremo opere saepius repeto. Tantumque

abest, ut suis argumentis dimoTeatur, ut mirer

sibi •) non venisse in mentem, impios Christum respuendo

magis quam recipiendo sibi accersere interitum.

Quod si tarnen explicatius 7 ) aliquid a me

desideras, ubi rationes meas paulisper expenderis,

quid in mea doctrina improbes, fac me certiorem.

Exitum conventus Wormatiensis non alium fore divino,

nisi ut papistae tempus extrahendo principes

sincerae religionis patronos veteri more éludant. 8 )

Yale, ornatissime vir et mihi observande frater.

D. Brentio salutem plurimàm opto. Dominus te.

spiritu suo regere, virtute fulcire et benedictionibùs

augere pergat. Genevae, Calendis Augusti 1557.

Io. Oalvinus tuus.

2674.1) deperditae.

2) quos recensuimus in Prolegomenis Opp. IX. p. xxij.

3) sedatug Edd.

4) cf. N. 2630.

5) erumpat edd.

6) tuis arg. dimoyear, ut mirer tibi edd.

7) ezplicatins om. edd.

8) imo ne ad hoc quidam usque venium est, quum Lutherani

suis intesUnis controversiis in medium productis cotto-

uium diremerint antequam inchoatum fuerit. (Planck VI.

f 29.)

3675.

OALVINUS HAGENIO.

Fatetur se ab Andrea alia exspedasse ac liber

eius praestat, quum ille citra acritnmiam caeterorum

purtis pttùus Lutheranus sit,, ita ut de pace concilianda

hac ex parte nihil sperari. queat.

(Ex thesauro Bezano ubi praeedentem sequitnr in omnibus

editionibus, et rêvera eodem ac ilia tempore scripta videtnr.)

Quod doctor Iacobus. Andreas libro suo rätionem

aliquam consensus quaesivit, nee modo lenire

exasperates animos sed etiam quod erat asperius

in doctrina mollire conatus est, etsi eius Studium

laudo, fructum tarnen huius operae non tarn uberem

spero quam initio putaveram. Miratus enim

sum non minus a nobis quam ex professis hostibus

quemlibet dissidere: cuius rei nullum hactenus Signum,

dederat. Sic ex boni yiri relatu intelligo, excepta

amarulentia prorsus idem doctrinae genus ab

eo defondi, quod nobis obtendunt Saxones, nos vero

toto animo reiicere cogimur. Itaque non immerito

te retineri agnosco, quominus eius iudicio subscribas.

Nee vero est quod te ab hac ingenuitate et

constantia deterreat ullus metus. Neque servis

Christi vel durum vel insolens videri debet, si pro

defensione purae sanaeque doctrinae subeunda sint

multorum odia. Apud vos caeca magis pertmacia

quam errore certatur. Utinam ne accederet voluntaria

quoque caeoitas in quibusdam, quös fastus nihil

dispicere patitur. Si qua tarnen spes erit pacificationis,

libentissime quocunque vocatus fuero

accurram : si repudior, non levé mihi solatium erit,

quum mihi probe conscius jsim bonam causam me

agere, quaesiisse tarnen quod optimum erat sedandis

turbis remedium.

2676.

BEZA PARELLO.

Eorum confessio a Pollano Turicensibus denunciata,

ab iis minime benigne excepta, a CaTmino probata,

excusatione opus habet ne maius inde oriatiwr

incendium. Nova ex Gallia addit et criminationes

plus minus falsas ambra Castellionem eiusque amicos.

(Ex autographo bibliotheoae pastorom Neocomensinm. — Edidit

Baum. I. 469.)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!