17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

153 1556 MAI. 154

fait, quia uno omnium consensu receptum erat,

Christum filium Dei mediatorem et caput nostrum,

sicuti in gloriam coelëstem semel est receptus, ita

locorum intervallo quoad carnem esse a nobis dissitum

: divina autem essentia et virtute, gratia etiam

spirituali, coelum et terram replere.

Hoc constituto licebit admittere loquendi formas,

in qùibus nonnulli ob ambiguitatem sunt perplexi,

sub pane Tel cum pane nobis dari Christi

corpus: quia non substantialis unio corruptibjlis

cibi cum Christi carne sed sacramentalis notatur

coniunctio. Hoc autem controversia caret apud

omnes pios, inseparabile esse vinculum signi et rei

signatae in promissione ipsa, qua Deus nihil fallaciter

ostentat, sed figurât quod vere et re ipsa

praestat.

Porro frustra litigatur de corpore duplici. Mutata

quidem fuit conditio in Christi carne, ubi in

coelëstem gloriam recepta quidquid terrenum mortale

vel caducum erat exuit. Interea tarnen statuere

oportet, non aliud corpus vivificum nobis esse, aut

vere cibum posse censeri, nisi quod pro expiandis

peccatis crucifixum est, sicuti et verba sonant.

Idem ergo corpus, quod semel filius Dei patri in

sacrificium obtulit, quotidie nobis in coena offert

ut sit in spiritualè alimentum. Tantum de modo

tenendum est quod nuper attigi, non opus esse

descendere carnis essentiam e coelo ut ea pascamur,

sed ad penetranda impedimenta et superandam locorum

distantiam sufficere spiritus virtutem. Interea

non negamus quin modus hic humanae menti

sit incomprehensibilis, quia neque naturaliter caro

esset vita animae, neque e coelis vim suam ad nos

exsereret, neque frustra communicatio quae nos

facit carnem e carne Christi et ossa ex ossibus eius

vocatur a Paulo magnum mysterium. Ergo in sacra

coena miraculum agnoscimus, quod et naturae fines

et sensus nostri modum exsuperat, dum Christi vita

nobis fit communis et eius caro nobis in alimentum

datur. Modo quaecunque definitioni nuper positae

repugnant commenta procul facessant: qualia sunt

de corporis ubiquitate, vel de occulta sub panis

symbolo inclusione, vel de substantial in terris

praesentia.

Haec ubi transacta fuerint emergit adhuc dubitatio

de voce substantiae, cuius sedandae haec

videtur esse expedita ratio, ut crassa imaginatio

tollatur de manducatione carnis, ac si corporalibus

eibis esset similis qui ore sumpti in ventrem descendunt.

Nam ubi haec absurditas remota fuerit non

est cur negemus substantialiter nos pasci Christi

carne, quia vere coalescimus eûm ipso in unum

, corpus per fidem, et ita unum cum ipso efficimur.

Unde sequitur substantiali societate nos cum ipso

coniungi, non secus ac substantialis vigor a capito

in membra defluit. Definitio igitur statuenda erit:

substantialiter nos fieri carnis Christi participes,

non quod fiat carnalis quaedam mixtura', vel quod

caro Christi e coelis elicita in nos penetret, vel

quod ore deglutiatur, sed quia non secus amnios

nostras vivificet Christi caro, quoad vim et efficaciam,

ac panis vinique substantia corpora aluntur.

Aliud pràeterea caput controversum est de voce

spvritualiter, a qua multi abhorrent, quod putant

imaginarium aliquid vel inane notari. Ergo hie

etiam succurrat definitio necesse est. Spiritualis

ergo manducatio carnali opponitur. Carnafis autem

vocatur qua putant quidam substantiam ipsam

Christi in nos transfundi, sicuti panis comeditur.

Ex opposite autem dioitur spiritualiter corpus Christi

nobis dari in coena, quia facit arcana spiritus sancti

virtus ut quae locorum spatio distant inter se uniantur,

ac proinde ut e coelo ad nos penetret vita

ex carne Christi, quae vis et facultas vivificandi

non incommode abstractum aliquid a substantia dici

posset, modo sane hoc et dextre intelligatur: manere

scilicet in coelo Christi corpus et tarnen ad

nos qui in terra peregrinamur vitam ex eius substantia

manare ac pervenire.

Quod quidam a nobis duplicem manducationem

inscite confundi iactant: negamus inscitianos praetermittere

quod sibi fabrioarunt ipsi de sacramentali

esu, quem volunt esse substantiae carnis absque

effectu vel gratia. Nihil autem tale vel scripturis

proditum vel ecclesiae veteris testimonio suffultum

est. Nam certe Veritas et res sacramenti

non tantum est applicatio beneficiorum Christi, sed

Christus ipse cum morte et resurrectione sua.

Quare non dextri sunt interprètes qui ab una parte

Christum statuunt vacuum omnibus spiritus sui

donis omnique virtute, ab altera coniungunt eum

cum spiritualibus donis et manducationis fructu:

quia non potest sine contumelia separari a spiritu

suo, non magis quam a se ipso divelli. Nee vero

illis suffragantur Pauli verba: reos esse corporis

Christi qui indigne comedunt panem coenae, quando

reatus non adscribitur receptioni, nee usquam legitur,

nee rationi consentaneum est, in damnationem

cuiquam cedere quod Christum reoipiat, sed damnantur

qui eum respuunt. Conveniat igitur de hoc

quoque capite, sacramentaliter Christi corpus comedi

ab impiis, non vere nee re ipsa, sed signo

tenus.

Haec definitio explicat quaestionem quid sit in

coena per fidem recipere Christi corpus. Quibusdam

suspiciosum est nomen fidei ac si veritatem et

effectum everteret. Atqui longe secus acoipere convenit,

quia scilicet non aliter Christo coniungimur,

quam si mentes nostrae mundum transscendant.

Nostrae itaque cum Christo coniunctionis vinculum

est fides, quae sursum nos attollit et anchoram

suam iaoit in coelo, ut in sua gloria potius quae-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!