17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

555 EPISTOLAE 2676—2677 556

Eximio Dei servo D. Gulielmo Farello patri

mihi inprimis observando Neocomensis ecclesiae

vere fido pastori.

Neooomi.

6. Magnopere peccatum est a nobis in eo quod

nostram illam confessionem Tigurinis non ostenderimus.

Earn enim nunc misit ad nostrum Märtyrern

Valerandus, miris notis deformatam. Sed parum

erat illi displicuisse, nisi Martyr quoque ipse ita

improbaret ut eo uno se ipsum soletur, quod a

nobis non putat fuisse exhibitam. BuMngerus acerbius

etiam rescribit, se neque eiusmodi confessionem

fuisse editurum neque exhibitae posse subscribere.

D. Calvinus Martyri rescripsit, sibi contra valde probari

et nostrum errorem excusavit. *) Ego constitui

illi placidissime respondere. 2 ) Interim tibi quiescendum

puto, .dum et illorum querelas et meum

responsum ad te mittam, ut una congruamus. Visum

est tarnen de istis te admonere, ut mature tecum

de responso délibères. Spero D. Calvinum «intra

triduum hue yenturum, ad vos properantem. 3 )

Utinam possem illi comes adiungi, vel earn ob causam

üt praesentes de re tota constitueremus. Nam

nisi caverimus (cautio vero tota in precibus et moderato

responso posita videtur) pro eo quod ita conati

sumus offensionibus mederi, novum incendium

excitaverimus, quod Deus avertat. De conventu

frustra, ut video, nobisoum loquutus est optimus ille

Princeps. *) Viderint quo modo coram Deo respondeant

qui hoc consilium impedierunt. 5 )

Quid a nostris legatis 6 ) actum sit mirum est

nos nondum intelligere potuisse. Germanos scio

numéro septem nostrorum reditum consequutos. De

fratribus nihil iampridem audivimus. Andusae 7 )

certum est màximam excitatam esse persequutionem,

et quod tristius est, in multis captivis paucos constantes

inveniri. Deus nos respiciat et suos confirme!

Bene vale, mi pater, cum collega tuo et

fratribus reliquis. Optimum fuerit in vestro con-

2676.1) Be his omnibus v. epp. m. Iulio scriptas.

2) N. 2689.

3) Cf. N. 2673.

4) Christophorus.

5) Bullingerum notât cuius v. epp. N. 2662. 2664.

6) Helvetiis Lutetiam missis. Germant etiam minus

urbane dimissi sunt.

7) Primus in mântibus Cebennensibus evangelium praedicavit

Claudius Bonier Franciscanus Alesius, post eum 1547

Nicolaus Bamondy. A. 1556 deinde Genevenses aliquot ministri

advenerunt qui magno populi eoncursu excepti sunt. Sine

mora contra haereticos promulgato edieto regio 3. lui. 1557

gladio et igne saevitum est, ita ut die 22. Aug. Bozerius quoque

üle supplicio affectus fuerit. (Hugues, hist, de l'égl. réformée

d'Anduze p, 46 ss.) A. 1560 demum nonnullae ecclesiae

constitui potuerunt, inter quas Andusensis per Paschalem

Boust. (Hist. eccl. I. 218.) Petrus d'Airéboudouze Anâuzensis

iam a. 1555 minister fuit in lussy (N. 2250).

ventu vel seorsim quaerere ex Archesio 8 ) vestro

quis sit aureolus ille libellus Antwerpiae impressus

de quo nuper ad suum quendam amioum in hac

urbe scripsit. Ita fortassis sese prodet hypocrita.

Iterum vale. Lausanae 2. Augusti.

Th. Beza,

filius tibi in Domino addictissimus.

Vide quomodo agas çum Archesio. Nam hue

scripsisse certum est. Sed unum dùntaxat testem

habemus qui literas vidit et legit in eius manibus

ad quem scriptae sunt. Is vero plane est illi similis

aut etiam deterior.

Castalionis frater Lugduni interceptus est et in

carcerem conieCtus cum impurissimo fratris libello

de praedestinatione quern ibi excuderat. Aiunt ipsi

fuisse in animo Servetum etiam recudere cum fratris

scholÜ8 adiunctis. 9 )

2677.

CALVINUS MELANOHTHONI.

Queritwr se dudum nihil ab eo accepisse, et presse

hortatur evim ut tandem aliquando silentium rumpat

et bonam causam publice defendere audeat, occasione

iam oblata vel saltern non negligentia si qua offeratur.

(Manu scripta non exatat. Praebent edd. Epp. Bezanae, Gêner.

p. 185, Lans. p. 397, Hannov. p. 444, Ohouet p. 250, Àmst.

p. 115. — Versionem gallicam ezhibet éd. Berol. p. 243, anglieam

éd. Philad. HJ. 335.)

Qui factum sit ut toto iam triennio nihil ad

meas literas responderis, 1 ) nescio: quia tarnen ex tam

longo silentio coniieere merito licebat non adeo tibi

fuisse gratas atque etiam meum Studium abs te repudiari,

nihil nunc scribere ausus essem, nisi ab

hoc optimo sene 2 ) certior factus essem eodem te

semper erga me esse animo: quod alioqui creditu

8) Asseela fuit Castettionis qui a. 1556 cum Neocomensibus

rem habuit (N. 2411). De libéllo aureo v. N. 2671, not. 2.

9) Falsus erat rumor. Certe nihil taie in htcem prodiit.

Etiam quae de libro contra praedestinationem dicit non

rede dicta videntur (vide Prolegg. Öpp. IX. p. xxix), nisi

forte de eo scripto intéUigi débeat contra quod Calvinus suam

Brevem responsionem edidit. Verum et illud CasteUio suum

esse negavit.

2677.1) ultima Philippi fuerat N. 2204 m. Maio 1555

scripta.

2) nobis ignoto.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!