17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

441 1557 APRIL. 442

autem haec mutua Caritas non solum conservetur,

sed indies magis ac magis orescat, nostro nunc

officio déesse nolumus subticendo tibique celando

ea Dei bénéficia quae ab eo copiose admodum accepimus.

Imo potius hanc ad te mittimus epistolam,

ut et nostri moeroris et gaudii participem te faciamus,

et- simul eius laudem celebremus, eiusque famam

et gloriam ubique divulgare conemur. Impiorum

scelerata vita, incompositi mores, assiduae ipsorum

in Deum ßkaa^fikct, adversariorum Christi

in repugnando verbo Dei pervicacia et rabida maledicentia,

insidiae quas ab eis nobis praeparatas multi

profitebantur (earum tarnen effectum nunquam Deus

nobis ostendit), alia pericula viae, maris procellae

et quae illic contigerunt incommoda maximam nobis

dederunt occasionem tristitiae. Verum inter totvitae

nostrae discrimina earn quam de Dei Opt. Max.

erga nos favpre spem conceperamus sensimus in nobis

confirmari, quum antiquam eins erga nos paternam

clementiam ad memoriam revocantes experiebamur

eum tunc stare promissis et nobis favere

quum maxime opus esset, nosque in periculorum

profundo lacu minime derelinquere.

Quum enim ad eum locum pervenissemus in

quo is erat qui partim sua autoritate, partim consiliô,

partim sumptibus (quantum ei licet) huius ecclesiae

primordia curat, qui et huius nostri instituti

dux et caput est, *) in Gallia multa nobis resolvenda

faerunt in quibus sapientia divina clarissime apparuit.

Aha praeterea illic gesta sunt, verum- talia

quae nos consolare* potius quam tristitia afficere

deberent: praesertim quum videremus multos verbi

Dei cupidos, et ea quae nobis necessaria essent polliceretur

qui praestare poterat, tum adlibros emendos,

tum ad vestimenta comparanda, tum ad itineris

sumptus faciendos. Quum autem pervenissemus

Lutetiam, ecclesiam Christi illic congregatam optime

verbo Dei comperimus*, unde maxime sumus consolati

* videntes adimpleri Davidis vaticinium quo

praevidebat Christi regnum in medio inimicorum

suorum stabile fore, quod te nostris ad te Uteris

iam inteüexisse confidentes pluribus verbis non prosequemur.

Peracto Lutetiae omni nostro negotio

appulimus portum maris vulgo appellatum Honnefleur:

die autem Növembris 19 ingressi sumus naves

quaruin ministerio hue usque tandem perveni-

2613.1) Coligny. — La colonisation par les protestants des

régions qu'on nommait alors les Indes était nn des rêves favoris

de l'amiral. On sait qu'il ne se laissa pas détourner de

ses desseins par l'insuccès de l'expédition du Brésil. En 1562

il favorisa le départ pour la Floride d'une nouvelle troupe

d'émigrants que commanda, le capitaine Jean de Bibaut. Cette

tentative ne fat pas plus heureuse que la précédente. {De

Grammont, Bel. de l'expéd.' de Charles-Quint contre Alger

p. Viiïegaignon p. 8.)

mus haneque insulam quam appellant de Couligni

introivimus die 7s Martii, ubi coelitùs nobis paratum

invenimus et patrem et fratrem Nicolaum Villagaignonem.

Patrem dico quia nos uti filios ampleotitur,

alit et fovet, fratrem vero quia nobiscum unicum

patrem coelestem Deum invocat, Iesum Christum

solum esse Dei et hominum mediatorem credit, in

eius iustitia se coram Deo iustum esse non dubitat,

Spiritus sancti interno motu apud se ipsum experitur

se vere membrum Christi esse : cuius rei testimonia

non pauoa vidimus. Deleotatur enim verbo

Dei, cui ne doctorum quidem antiquorum dogmata,

quamvis multis sacra videantur, praeferre instituit.

Carnis certe iudicium hoc vix admittit, quandoquidem

antiquitas apud eum multum potest: eo usque

tarnen pervenit ut animum suum sancto puroque

Dei verbo régi sinat. Honèste et prudenter famiuae

suae praeest, quae illius ecclesiae speciem praeferre

videtur quam in domo suo habebant Priscilla aut

Aquilla * aut illius quae apud Nympham erat. Quo

fit ut speremus brevi futurum ut inde prbdeant amplissimae

ecclesiae quae laudem Dei célèbrent et

Christi regnum augeant. Is enim optimum sincerae

veraeque christianae religionis exemplar et dux*.

se ipsum praebuit, turn in audiendis publicis concionibus

et orationibus, quibus aderant et omnes

eius domestici, turn in percipienda sacra coena

Christi quam avidissime et religiosissime excepit.

Priusquam autem ad hoc coeleste convivium accederet,

publicam fidei suae confessionem clara voce

protulit, et Solomonem imitatus locum in quo eramus

congregati precibus Deo se dicare declaravit,

seque et sua omnia ad eius gloriam propagandam

parata esse profes&us est.

Sed ne historiam téxere potius quam te nostrarum

rerum certiorem facere videamur, reliquorum

narrationem tabellario familiarissime tibi cognito

relinquentes, a quo privatis colloquutionibus

quaecunque nobis acciderunt poteris intelligere, soriptis

nostris finem imponemus : modo te rogaverimus

ut tuas preces in conspectu Dei effundas, quo perperficiat

Christi aedificium quod in his terrae finibus

inchoatum est, et admoneas omnes quos Deum

timere et ex animo venerari cognoscis, ut idem tecum

agant. Hoc autem Bleutheropoli, 2 ) cui teministrum

evangelii praeposuit, iam absolutum precamur

ut conservet, fovéat, in tranquillo et pacato

statu retineat, simulque suas eccleßias ubique sua

paterna dementia congregatas coelësti fortitudine

muniat. Collegas tuos omnes saluta, si lubet, nostro

nomine, nominatim autem Nicolaum Galaeium,

P. Vvretvm et Theodorum Bemm. Insulae Couligniensi

* quae prima Francorum exculta fuit ha^

2) Genevae.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!