17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

83 EPISTOLAE 2416—2419 84

Yerum haec hactenus. Caesar iterum fertur

in Hispaniam profecturus, praesertim ut filii regnum

in Anglia stabiliat. Bonus ille archiepiscopus 11 )

nondum combustus est. Moricium ia ) vicinum meum

amisimus. Opinor in eius funere quadringentos

fuisse. Chelcus Antwerpiam est profectus. 18 ) Scribet

mihi Heidelberga et Oolonia, ubi libera est religio

sed nondum publice evangelium praedicatur.

Haud scio an Ooloniae sit permansurus. Me quoque

magnopere secum allicit. Sed quod Lutetiae tarn féliciter

inchoavi perficiendum est. Heidelbergae

reformabuntur ecclesiae 14 ) sed Wittembergica ratione.

Peto abs te ut strepitu istorum vociferatorum

ne obtundaris. Nam tibi bene qui cupiant et

ecclesiae tuae in Germania sunt complures. Dominus

te in bac vita mirabiliter exercet, et universam

tuam eccleBiam. Sed pro tua prudentia cogitare

potes, hoc genus esse martyrii eiusque diuturni,

quod Dominus Deus coram angelis et Sanctis omnibus

coronaturu3 est. Tot sunt quotidio martyres

in Gallia, quorum sanguis doctrinae et ecclesiae

tuae testimonium reddit, ut dubitari non possit de

singulari quadam Dei in istam tuam eeclesiam benevolentia

quae suo tempore cognoscetur. Eum

obtestor ut animum tuum suo sancto spiritu confirmet.

Vale et meam familiam Domino commenda.

Argentor. 25. Martii 1556.

2417.

HOTOMANÜS BULLINGERO.

Pertinet ad eadem fere negotia de quitus etiam

in praecedente egerat.

(Ex Bpp. Hotomani impressis ed. J. W. Meelii. Amst. 1700.

4. p. 3.)

11) Cranmerus.

12) Sir Richard Morison gui m. Maio 1554 cum Gheco

Argentoratum venit ibique obiit. (Strype, Mem. III. 1, p. 232.

Idem, Parker II. 446.)

13) Vere huius anni BruxeUas se contulerat ubi eum

Lord Paget et Sir John Mason exspectabant. Antwerpiae

redux iussu regis comprehensus in Anglxam ductus est. (Strype,

Mem. III. 1, p. 515. Idem, life of CheJce p. 105.)

14) Friderieo 11. electore a. d. V. Cal Mart, mortuo

eius nepos ex fratre Otto Henricus rerum poUtus statim per

edictum pridie Nonas Apr. publicatum reformavit eeclesiam

em mente Lutheranorum, in consilium adhibito Marbachio

Argentoratensi. Sed iam a. 1559 eius successor Fridericus III.

ad Calvinismum transiit. (Struve, pfäle. KB., p. 43. Seisen,

Gesch. d. Bef. zu Heidelb. p. 51.)

Olarissimo et praestantissimo viro D. Henrico Bullingero

ministro ecclesiae Tigurinae patri meo observandissimo

Franciscus Hotomanus S. D.

Munus tuum *) accepi cum Uteris tuis humanissimi8

et amantissimis. Deum oro ut me ista tua

benevolentia nunquam indignum reperias. — Mitto

nunc tibi epistolam apologeticam ad Bezam nostrum,

2 ) adversus libellum quondam hie falso inscriptum

christiani Iurisconsulti nomine 8 ) ex qua humanitatem

eius hominis cognosces, quern salutare

tuo nomine non potui, quod Prancofordiam aut

Heidelbergam profectus esset priusquam libellum

suum hie divulgasset: quem ita occulte imprimendum

cura vit ut pretio nullo pagina una a typographo

priu8 extorqueri potuerit quam ipse discessisset. —

Te de Buffi duplicatione 4 ) nihil audisse arbitrer. Earn

decern abhinc diebus Balduinus mihi misit, ix&Qov

aSwQov dwQov. Nunquam meum cognomen effiitivit.

Quibusdam locis dicit me delirare, quippe iam quinquagenarium

et aetate ipso sesquimaiorem. Nihil

unquam ineptius legisti. Alteram autorem istius

libri fuisse dicas. Sed.omnino hoc tempore respondere

non possum, s ) partim propter innumeras occupationes

(quas fateor esse negotio religionis postponendas,

sed illis nunc penitus sum addictus) partim

propter gallicum meum negotium, quod iam

ita féliciter fidei beneficio succedit ut duos fratres

meos 6 ) ad cognitionem evangelii perduxerim, neque

unquam maiorem de meo patrimonio spem habuerim.

Filius tuus') mihi erit commendatissimus, sed

ut video, nisi abs te moneatur, ad me non veniet.

Mihi tarnen in crastinum diem ad prandium promisit.

Librum tuum cum summa voluptate hie

legimus. Deus faxit ut istis aliquando scandalis

finis imponatur. Ecclosiola nostra duos habet optimos

ministros, 8 ) qui sententiam suam apertissime

prae se ferunt. Sleidensis, Sturmius, JDasypodius et

2417. 1) Librum BulUngeri contra Westphalum.

2) Non quidem typis expressam ut fartasse aliquis

crediderit.

3) Vide praeced. not. 6. Falso inscriptum dicit vel

quod autor se christianum proclamât, vel potius quod plures

sibi socios adsciscit.

4) Ibid. not. 5. — Balduinus in Besp. altera ad Calvinum

{Biga p. 397) Hotomanum perstringit quod Duareni

scripta laudaverit postquam eadem nihili fecerit quum pro

Motinaeo contra Ruffum scriberet: Oportet istius tni patroni

inoredibilem esse, uon iam dicam impudentiam, quia latitat,

sed ueqnitiam, quum postquam edito fibello adv. Ruffum proscidit

illos commentaries, nunc eos se adorare fingit.

5) Eum triplicationem quam dicit meditatum esse in

praecedenti legisti.

6) N. 2416 not. 4.

7) Secundus seil., Io. Rudolfus stud, theol. Qui videtur

nuper Argentoratum venisse non (ut Pestalozsius habet

p. 480) iam anno superiore.

8) Alexandrum et Loquetum. •

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!