17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

219 EPISTOLAE 2492—2495 22Ö

laborasse febri tertiana, 2 ) quae multos terruit, quibusdam

spem evanidam attulit pravae laetitiae. Ab

eo tempore diu me suspensum tenuit D. Ioannes

a Lasco, qui de colloquio aoturus ad conventum

Spirensem vénérât. 8 ) Quid egisset me prorsus latuit,

donee Uteris D. Petri Martyris 4 ) certior sum

factus, ilium in ducatu quoque Wirtebergensi cum

Brentio disputasse, nunc volitare acta quaedam 5 )

ex quibus appareat, quamvis insulse vel frigide

Brentius corporis Christi immensitatem assereret,

fratrem quasi victum obmutuisse. Quum iam triumphos

agat pars adversa, ilium inconsiderate fecisse

existimat Petrus Martyr, qui privatim sine idoneis

testibus vel arbitris congressus sit. Triduo post

venerunt literae Francofordia scriptae, 6 ) non absque

consensu ipsius Lascani, quae expeditions tarn infaustae

successum valde commendant. Ipse ex morbo

decumbens non scripsit, sed eius familiaris, qui

omnium eius actionum conscius est, tanquam ex

eius ore haec refert: Palatinum esse nostrum, Witebergensem

7 ) dubium pendere, Palatini cancellarium

nobis sufFragari, principem ergo in comitiis Ratisponensibus

daturum operam ut viri docti utrinque

conveniant. Collectanea simul sub actorum nomine s)

quaedam misit ad fratrem nostrum purgandum, quae

Éteras Martyris confirmant. Disputatio enim illic

tacetur. Tantum scribit quae a Brentio reversus

seorsum apud se ooncepit. Ergo quiescere praestabat,

nisi quid forte melius Dominus praeter spem

deinde offerat. Significat ä nepote se fuisse admonitum,

placere Regi Poloniae, antequam in patriam

redeat, apologiam ab ipso scribi, 9 ) qua demonstret

suam doctrinam cum Augustana confessione

congruere, ideoque breve scriptum se meditari

quod ex tuo, Martyris et meo consensu editurus sit.

Ego, ut genus argumenti et consilium non improbo,

ita rem video plenam periculi, nisi summa adhibeatur

dexteritas. Sed iudicium satis opportune ex

lectione net. De colloquio ignosces si abs te nonnibil

dissentio. Nam etsi non apparet profeetus

qualem optarem, quia tamen longe turpiuB esset recusare

quam constanter et ingenue veram doctrinam

asserendo subire pervicaciae notam, eventum Deo

committendum censeo, modo ne interea fugitemus

lucem. Ego quidem, sicut hactenus feci, me continebo,

ne satagendo nimis cupide appetere videar.

Si tamen adversa pars ultro nos accerset, ad fidei

meae defensionem paratus ero. Nee vero dubito

2) N. 2454.

3) N. 2465.

4) N. 2479.

5) Patet eum, ad Brentii relationem alludere N. 2463.

6) deperditae, quum de N. 2474 via cogitandum sit.

7) sic.

8) N. 2464.

9) Cf. N. 2474.

quin tu quoque eodem animo sis. Apud D. a Lasco

interim testatus sum 10 ) quam mini non placeret

immodica eius sedulitas. Sed non ignoras quam

difficile sit a suo quemque ingenio retrahere. Vale,

praestantissime vir, et mihi ex animo colende frater.

Dominus tibi semper adsit, te gubernet ac benedicat

cum familia. Oollegae mei et amici plurimum te

salutant. Symmystis tuis salutem multam precor.

Genevae Oalendis Iulii 1556.

Ioannes Oalvinus tuus.

3493.

FARELLUS OALYINO.

Novis ex Gallia nunciis allatis de piorutn tristi

conditione iter Gernianicum meditator.

(Ex autographo Cod. Genev. 115, fol. 127, coll. o. Ood. 116,

fol. 52, Epp. Bern. VI. p. 645 et Simleri Vol. 87.)

Praestantissimo Christi servo Ioanni Calvino,

pastori Genevensis ecclesiae theologo praecipuo, fratri

et symmystae quam carissimo.

Genevae.

S. Multo sum affectus gaudio super tarn pio

fratre tarn exoptato. *) Abunde intelÊges ex eo,

quid mihi in mentem venerit quum in via conferrem

cum primo sui ordinis, 2 ) qui ad nos venit, quod

magnum sane est miraculum. Quum iam pridem

solitus sim pro piis qui in Gallia affliguntur rogare

Germarios, nunc huius gratia proficisci ad eos, 8 )

si qua possit ratio inveniri, qua Rex aliquid intelligat

et mitius agat cum piis, et una si quid possit

agi pro colloquio. Tuum exopto consilium, et si tibi

probetur uteris agas apud eos, apud quos potes, ut

nobis, mihi et illi bono viro qui nuper venit, pateat

aditus agendi, ut noveris expedire et una perscribas

instructionem agendi, quam sequi opto. Quod ad

Einardum 4 ) attinet, dispones omnia ut tibi videtur.

Hie tardius eo perveniet quam optarem, sed quum

prius non licuerit, boni sunt omnia consulenda.

10) N. 2465.

2493.1) Simlerus eoniieit Ätbanum respiei. Of. N. 2497.

2) quid hoe sibi velit non assequimur. Videtur is ex

Gàllia venisse, novas perseqiiutiones exortas referens. A. 1557

ineunte Farellus e. Beza ea de causa in Germanium se

contuUt.

3) Cod. 116 ex conj. add. lubet.

4) seil, utrum Lutetiae stare an redire débeat.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!