17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

7 EPISTOLAE 2377—2379 8

2377*

VERMILIUS CALVINO.

Scriptum quod contra Vinioniensem episcopum

meditatur lente procedit, tarn ob ipsum argumentum

diligentius tractandum, quam ob sui corporis imbecil-

litatem et oui exiguitatem. Addit Argentoratensia,

quae non ab omni parte tuta et felicia praesagiunt.

(Ex autographe) Cod. Genev. 112, fol. 1.)

Clarissimo viro D. Ioanni Oalvino ministro

verbi Dei fidelis'simo ac mihi plurimum observandq.

Genevae.

S. D. Literas quas ad me 25 Decembris dedi8ti

*) Ianuarii 12 accepi : de quibus uti par est

gratias ago, culpam vero de uteris ad me serius

missis nullam agnosco in te baerere. Idcirco ut

earn depreceris, praesertim hoc tempore, non opus

erat. Seio enim te quum in seribendo turn in ecclesia

gubernanda plus occupatum esse quam sis ferendo.

Sed ipse Deus, qui pater est, quique corporis

Christi, nempe illius ecclesiae, perpetuo curam

gerit, abs te non aberit. Quare quod agis agas, neque

de mea offensione unquam sis anxius. Ille Spiritus

qui nos in Christo adiunxit, ut quae ad civilem

et externam rationem pertinent omnino inter

nos bpni consulamus iubet. Deinde officia ista transmittendi

literas meo iudicio leviora sunt quam ut

ipse iis onerari debeas. Quod vero suades de scriptis

iis quae prae manibus habeo, 2 ) video quo spectet,

neque diffiteor consilii tui iustam esse rationem,

modo illam sequi possim. Id vero quominus fiat

duae sunt causae. Prima, tanto plausu a papistis,

praesertim Anglis, librum Vinfkoniensis s ) exceptum

esse, ut putent neminem esse qui ei queat respondere:

remque prope sophistice prolixe accuratissime

agit et perpetuo sententias patrum obtrudit.

Quamohrem, si perfunctorie ac paucis contradicatur,

clamabitur nihil actum. TJnde mihi proposui ut

singulis eius libri partibus respondeam, patres etiam

opponendo patribus quantum ipsa res patietur, ne

adversarii obganniant huic et illi looo non esse

responsum. Novi Anglorum ingénia et existimo

2377.1) deperdiias.

2) Cf. N. 2357.

3) Contra Cranmerum scripsit: M. Ant. Constantii thaologi

Lovaniensis Confutatio cavillationum quibus 88. eucharistiae

sacramentnm ab impiis Capernaitis impeti solet. Par.

{Lovan.) 1552. 4. Ed. altera 1554. {Cf. Strype, Cranm. II.

25, p. 373, Schmidt, Verm. 177.) Martyris confutatio demum

a. 1559 s. a. et l. fol. prodiit: DefenBio doetrinae veteris et

apostolicae de ss. encharistiae sacramento. {Strype, p. 375,

Schmidt, p. 222.)

satius esse ut semel res agatur, licet fortasse serius,

quam ut praecipitata contemnatur, et potius velitatio

quam iustum praelium habeatur. Accedit praeterea

me non habere corpus usque adeo factum

ad graves labores, et quotidianas ocoupationes non

esse levés. Doceo enim quum theologica turn Aristotelis

Ethioa, quae onera ingenioso et apprime institute

fortassis parvi momenti essent, at mihi, ut

verum fatear, multum negotii facessunt.

Hae sunt rationes, vir clarissime, cur mea hicubratio

non tarn cito sit in lucem edenda. Liber

adversarii, ut dixi, prolixus eBt et versutus. Meae

praeterea vires non sunt robustae, atque aliis subinde

occupationibus intercipiuntur. Sed hoc me

consolatur, ecclesiam nullam inde iacturam facere.

Nam quae tu egregiè scribis, quae antea sunt a

dootissimis viris elaborata, quaeque a nonnullis Anglis

materna lingua édita sunt, abunde huic optimae

causae sufficere arbitror, quamvis furori Saxonum

nihil unqùam satis fore sperem.

Bonus senex Theobaldus Nigri*) a suo diacono

ut Zwinglianus insimulatur, ut ille nolit amplius

cum suo pastore communicare: certe ab illo iuvene

cams Theobaldi mala rependitur gratia. Me voluisset

habere iudicem : sed recusor. OfFerunt illi Marpachivm

et Babbum. s ) Senex Marpachium non récusât,

sed Babbum nullo pacto vult admittere. Ego

senilem animum consolari et confirmare non intermitto.

Quid vero sequuturum sit nequeo divinare:

nam a reditu meo ex Anglia non vocor ad ecclesiastica

consilia.

De mi8sa et sacrificiis eiiciendis hoc anno bona

' spes erat, et adhuc non desperatur. Sed Beatus e )

interturbavit omnia. Concionem quippe solennem

habuit, quum consul novus inauguraretur, et orationem

suam in eo totam consumpsit, ut probaret

magistratui hoc non licere facere, quod canonici

summi templi eorum ditioni minime subiiciantur,

addebatque hoc agere nil aliud esse quam bellum

minime necessarium sibi accersere. Concio populum

propemodum Universum offendit, symmystas

omnes laesit, quum saxum illud toto hoc anno

volvunt: sed quid senatus iudioaturus sit nescimus.

Deus rem bene vertat. Tu vero, clarissime vir,

bene valeto, et me ut facis ama. Gupio istic ami-

4) Schwarte, pastor Palaeopetrinus iain eo tempore quo

missa abolita fuit. Diaconu's eius fuit Georgius Mornhinweg,

postea diaconus ad S. Thomae, a. 1557 simul cum Sfto pastore

Beato Gerungio a magislratu dimissus, ob indolent inquietam

et violentam.

5) pastor ad aedes novas quae dicebantur, vir ambitiosus

et a moribus rusticis cognitus, Memmingae natus 1524, in

2jeüii familia educaius.

6) Gerungius solus pro observando Interim pugnabat

quum caeteri ministri omnes abrogari illud inherent. (Boehrich

Ul. 93. Marbach, diar. passim.)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!