17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

273 1556 AUG. 274

errore tuendo, et fingendis subinde no vis opinionibus :

nihil certi inde quemquam posse constituero, si observe

t quam inter se autores ipsi dissideant: ideoque

monui cavendos esse istos prophetas, nee yagae

ac lubricae illi viae insistendum, qua multos seducunt.

Hie ille malus nodus est, cui a Calvino adbibendus

erat malus cuneus, securis etiam exaouenda,

periclea tonitrua movenda et fulmina conviciorum

in me eiaculanda. Obiecerunt hoc haeretiois sui

temporis, Irenaeus non uno loco, Tertullianus de

praescriptionibus adversus haereticos, Hilarius lib.

YII. de Trinitate, haereticorum esse incerta omnia

et vana, invicem dissidere, non eadem de iisdem

dicere, quum sint vel duo vel très semetipsos arguere,

de iisdem verbis non consentientes differentia

dicere, in idem tamen blasphemiae concurrere propositum.

Idem obiecit sacramentariis D. Lutherus

in magna sua Gonfessione de sacramento, et in parva

ilia postrema édita contra Suencfeldium. Si illis

tanti8 vins licuit insignire et conspicuos facere haereticos

suis ipsorum notis, cur mihi idem facienti,.

quod illi fecerunt, reputatur pro capitali et inexpiabili

peccato? Tragice vociferatur Cahinus, me

consensus nomen arripuisse ad renovandum incendium,

tantopere odisse pacem ut non alia de causa

effusum sit venenum nisi quia aegre tulerim sacramentarios

idem sentire ac loqui. Videte grandia

mendacia et astutiam, vix tribus aut quatuor verbis

a me facta est mentio Gonsensionis mutuae inter

sacramentarios : commonefaciendi gratia tan turn

modo haec verba inserui in praefatione Farraginis,

ex istis distractionibus et dissidiis circa verba coenae

manifestis iudicari posse, qua fide scriberent

consensiones suas. Quod non probavi consensum,

hoc est, conspirationem in malo, nempe in errore

et haeresi pertinaciter propugnanda, hoc ille detorquet

in genere ad pium consensum et pacem, eoque

crimine odiose me pràegravat, quasi consensionem

et pacèm in rebus bonis ferre non possim. Eadem

plane ratipne quibuscunqne haereticis, sceleratis et

impiis conviciatoribus licebit queritari, oppugnare

eos consensum ipsum et pacem, inflammare incendia,

discordias, et turbas excitare, qui oppugnent haereticam

pertinaciam et conspirationem. Adauget

istam variitatem alio insigni mendacio quum soribit,

me hostiliter impugnare eandem doctrinam cui

antea faveram. Quid mirum clarissimos viros D.

PhUippum, D. Crücigerum et Vitum Theoäörum a

Calvino pertrahi in sacramentariorum societatem,

quantumvis ex professo damnaverint eos scriptis

suis, quum me faciat fautorem sacramentariae doctrinae,

quern eundem persequitur tanquam infensissimum

illorum-'hostem? Quando vero fa vi sacramentariis?

Quern fucum faciet, quern colorem inducet,

ut aliquam habeat veri speciem me unquam

favisse falsae doctrihae de sacramento eucharistiae,

Calvini opera. Vol, XVI.

quern errorem, ut nunc, ita semper detestatus sum?

Quod autem summa dissensio sit, et pugnantia in

glossis et commentis, quibus verba coenae dominicae,

et singulas voces, praecipue corporis appellationem

distrahunt, lacérant et dépravant,- ne relinquant in

coena veri corporis et sanguinis Christi praesentiam,

illustrius et mentibus et oculis ingerunt illa

ipsa, quae ad verbum descripta ex sacramentariorum

libris récenset Farràgo, quam ut quisquam possit

negare, sitque stupendum reperiri quemquam tam

vanum tam contentiosum et praefractum, qui uno

verbo obloquatur veritati, luce solis radiantis, in

meridie clariori. Nam ut alia nunc omittam, quibus

glossis. vindicabit a specie repugnantiae et viofenta

depravatione, qtfffd corpus exponitur pro divinitate,

pro fide, pro ecclesia, quum nee divinitas, nee fides,

nec ecclesia, sit tràdita pro nobis, et Christus loquatur

de proprio suo corpore, tradito pro nobis in

mortem? In altera amarulenta inseetatione tanquam

gallus pruinas ardentes leviter transsilit istas depravationes,

et vix uno verbo attingit. Interim aliquid

responsat de aliis corruptelis, ubi putat se tenebras

offundere, et tanquam sepia effuso atramento elabi

posse. Adsunt ad manum utriusque partis scripta.

Ybs rogo, prudentissimi viri, non gravemini inspicere,

conferee et diiudicare: vestro iudieio causa

stare, cadere et vincere, sum paratus. Alteram

autem causam fremendi et debacchandi in me praetendit,

quod sacramentarios habeam pro haereticis et

blasphemis: at vero viri illi praestantissimi, quos

ante nominavi de haeresi eos insimularunt sicut

testantur libri ab ipsis posteritati relicti. Gerte

D. I/utherus serio censuit habendos pro haereticis:

cur ergo in D. Lutherum non desaeviit? cur non

insanas et virulentas invectivas scripsit contra

Vitum Theodorum et Crücigerum quum adhuc essent

superstites, si tam atrox scelus ego commisi, et

aculei viperinae linguae in me sunt figendi, quia

scapham scapham, haereticos haereticos esse dico?

Si est haeresis quod quisque eligit, astruit et obstinate

contra verbum Dei et fidem catholicam défendit,

natum in officina humanae sapientiae, quid

prohibet, aecusare et verbo Dei damnare de haeresi

sapientulos, qui sua somnia et rationis placita anteponunt

arcano mysterio nobis tradito a filio Dei, et

ab iis propugnandis quoeunque modo pon desistunt?

Quorsum attinet belligerari cum vocabulis, quum

res ipsae notatae sub voeibus competant in autores

erroribus immersos? Vera autem et praeeipua causa

cur irritatus et exaeerbatus Calvinus in morem

rabidi canis latrat insultât et mordet nulla alia est,

nisi quod credo, et hoc pro meo modulo defendo,

corpus et sanguinem Christi in sacra coena vere

adesse, et distribui iuxta indubitatam veritatem

verbi eius, et contrariam dootrinam Cinglii positam

in figuris et tropis, qui inde auferunt substa'ntiam.

18

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!