17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

167 EPISTOLAE 2464—2465 168

me non videre, quo pacto vitari possint absurda

proreus dogmata a mente scripturae modis omnibus

aliéna. Atque eo usque progressi sumus ut ea

agnoverit, quantum ego quidem meminisse possem,

quae in mea ad ipsum epistola inter paradoxa reoenseo.

Tandem ventum est ad articulum de ascensione

et dextra patris Dei. Ibi ego quaerebam quodnam

illud coelum esset in quod Christus ascendit, dum

ab apostolis in altum absumptus esset. Respondebat,

visibiliter quidem Christum in sua ascensione

visibile etiam coelum petiisse, sed invisibiliter in

coelo etiam invisibili ilium corpore suo ab ipso mox

incarnationis suae tempore semper fuisse, iuxta illud

Ioh. 3 : Filius hominis qui est in coelo. Ego

porro respondi, locum Ioh. 3 nihil ad hoc institution

facere, sed me nolle ingredi ea de re disputationem:

alioqui omnes veteres consentienter docere,

haec de divina duntaxat in Christo natura accipienda

esse, et Alio hominis tribui quod est filii

Dei, propter personalem naturarum unionem. Quaerebam

postea num, quod visibiliter Christus Dominus

egit in sua ascensione, vere etiam egerit, h. e. an non

vere etiam cum corpore suo in visibile coelum illud

profectus sit, quemadmodum ilium apostoli a se in

altum sublatum a nube atque ex aspectu ipsorum in

sublime subductum et in coelum visibile proficiscentem

viderint? Bespondit, vere haec omnia accidisse.

Vere, inquam, igitur, corpus Christi tum de loco in

locum ab imis in sublime movebatur ac ferebatur.

Item vere etiam corpore suo, donee ad eundem modum

redeat, exspectatur. Quatenus ergo, inquam,

vere corpore exspectatur, hactenus sane corpore

suo hie in terris vere non adest. Haec enim simul

non consistèrent, vere corpore ut eum dicamus suo

nobis hic adeBse et vere corpore aliunde exspectari.

Hic vero non aliud respondebatur, quam invisibiliter

adesse et visibiliter exspectari. Sed interim

vere etiam, inquam. Vere responderunt, quatenus

visibiliter. Atque ibi alii etiam sua argumenta

proferre sua persona coeperunt. Alius producebat

illud Eph. 4: Ascendit super omnes coelos ut impleat

omnia. Alius ex Act. 3: Oportuit Christum

coelum capere, ut videlicet Christus coelum capiat,

non coelo capiatur. Item ex Hebr. 4: Habemus

pontificem qui penetravit coelos. Postremo proferebat

unus ex Ulis ex Luc. 4 : Coelum et terra

transibùnt, sicque argumentabatur: Si Christus

Dominus corpore suo est in certo aliquo coeli loco,

ergo liquescente coelo olim corpus quoque Christi

colliquescet, et visum est hoc argumentum aliis ita

plausibile ut ei responderi non posse putarent.

Haec vero quum viderem, dixi me tot iam audivisse

ut non amplius mihi ego sumere velim respondendi

provinoiam, sed me interim de mea doctrina

oertum (esse ex verbo* Dei, neque me adhuc

videre quidquam quod illam in dubium vocare ullo

modo pos8it. Proinde aliud non superesse quam ut

Deum oremus, ut ipse doctrinae dissidia componat.

Iterum me orare quod initio dicebam, ut postea, qui

in hac controversia ab Aug. confessione dioimur

dissentire, loci nobis in ilia eiusve Apologia aut

actis Ratisponensibus commonstrarentur qui cum

nostra doctrina pugnarent: alioqui praeter omne

nostrum meritum, denique et praeter omnem aequitatem,

nos eo praeiudicio gravari quod ab Aug.

confessione dissentire dicamur, ex qua nihil nobis

opponi possit. Sicque est solutum colloquium, et

oonsiliarii principis qui aderant dicebant se Principi

suo omnia relaturos esse.

Postridie autem ego ad Brentium scripsi literas,

') ipseque mihi per literas respondit 2 ) et ego

rursum uteris ipshis respondi, *) ipseque acceptas

alteris Uteris meis nescio quo est profectus, sic ut

neque mihi respondent neque postea sit visus. Die

vero Lunae Pentecostes 4 ) vocàtus ad Principis consiliarios

responsum hoc ab illis Principis nomine

accepi, 5 ) quod posteaquam inter me et suos theologos

non potuit convenire, et Princeps doctrinam

suorum eodem loco habeat cum confessione Augustana,

non possit Princeps causam nostram suo patrocinio

tueri, neque etiam nostras ecclesias commendationibus

suis promovere quod alioqui libenter

facturus esset, meque et meos omnes omnibus

clementiae offîciis prosequuturum, si non hoc doctrinae

dissidium obstaret. Optare interim Prinoi-'

pern ut dissidium hoc doctrinae componi possit. Et

hoc responso accepto respondi, non esse nostrum

pronunoiare num doctrina, quam ex Principis theologis

audissem, eadem esset cum confessione Augustana,

nisi quod nos illam in oonf. Aug. nusquam

videamus, sed quum nihil nobis hactenus commonstratum

esset in conf. Aug. pugnans cum nostra

doctrina, nos sane merito affirmare quod in quibus

accusamur ab Aug. conf. nullo modo dissentiamus,

et praeter meritum nostrum fieri quod ab ilia dissentire

dicamur. Quod vero ad Principis patrocinium

attinet, nos quidem meliora sperasse de Principis

dementia, sed tarnen Dei nobis patrocinium

non esse defuturum, quemadmodum hactenus non

défait, etiamsi humanis praesidiis destituamur. Ilium

esse testem nostrae innocentiae et olim etiam iudicem

fore omnium nostrum. Nos itaque illius patrocinio

causam omnem nostram permittere neque diffidere

hac in parte illius bonitati. Me tarnen adhuc

cupere cum Principe ipso loqui, si liceat, priusquam

mihi abeundum esset.

2464.1) N. 2460.

2) N. 2461.

3) N. 2462.

4) d. 25. Maii.

5) Vide in fine praecedentis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!