17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

721 1557 DEOEMB. ' 722

propter insoitiam et avaritiam monachorum. Neque

enim negari potest, multos abusus, alios erroris,

alios quaestus causa receptos esse, quorum emendationem

etiam superioribus saeculis flagitarunt docti

et boni viri in illo ipso doctissimorum coetu Lutetiae

quae est praecipuum domicilium dootrinarum

toto orbe terrarum, Guilhelmus Parisiensis, Iohannes

Gerson, Wessdus et alii. Eosque abusus fatemur

et a nobis taxari et tolli, ut ostendunt nostrae confessiones.

Itaque supplices sumus, a« propter Deum et

propter filium eius Dominum nostrum Iesum Christum

oramus Regiam dignitatem vestram, ut vitae

illorum captivorum clementer et propter Deum

parcat. Si aut seditiosas opiniones baberent, aut

dissentirent a symbolis, aut reciperent turpitudines

in moribus, nequaquam pro eis deprecaremur. Nam

et nos contumelias Dei summa cura prohibemus,

et magnis nostris periculis hoc agimus, ut recte

Deus invocetur, et retineatur catholicae ecclesiae

Domini nostri Iesu Christi consensus, expressus

in scriptis propheticis et apostolicis, et in symbolis et

probatis scriptoribus veteris ecclesiae purioris. Severe

etiam morum turpitudines punimus, ac testamur

Deum, non cupiditate inhonesta ulla, sed

tantum ut Deo obtemperemus, nos ämplecti hanc

doctrinam, quae exstat in nostris confessionibus,

quia agnitae veritati adversari non licet. Studemus

igitur et cives esse verae Dei ecclesiae, et gubernatores

honesti, et spe non dubia in hac invocatione

Dei exspectamus coelestis ecclesiae consuetudinem.

Ideo nee nunc depreoatores esse voluimus,

nisi cognita confessione illorum, qui nobis calamitatem

captivorum exposuerunt.

Comperimus autem illorum confessionem et

congruere cum symbolis, et alienam esse a fanaticis

et seditiosis furoribtis, et scimus multos excellentes

eruditione et virtute, amantes ecclesiam, scientes

ordinem in imperiis Dei opus esse, et illustrantes

veram doctrinam de dignitate politici ordinis, et

magna cura tuentes nervös honestae gubernationis,

de ea confessione consentira. Quare et captivos existimamus

a seditiosis consiliis et a fanaticis opinionibus

alienos esse. Ac mittimus exemplum oonfessionis,

quae in omnibus artioulis cum nostra congruit.

In uno aliquid est obscuritatis, de quo conciliatio

fieri posset eruditorum collatione. Neque

enim dubitamus toto orbe terrarum omnes timentes

Deum adsiduis gemitibus petere a Deo ecclesiarum

concordiam, et Deum or are, ut flectat summorum

Regum animos, ut recte diiudicari controversias

curent, eamque cogitationem ante annos viginti

suscipere patrem Regiae dignitatis vestrae, Regem

Franciscum excellentem sapientia et virtute meminimus,

sicut et veteribus saeculis inclyti Reges

Eranciae diiudicari ecclesiae controversias saepe

Calvini opera. Vol. XVI.

curaverunt. Hoc et inclyti patris et maiorum exemplum

imitari malit R. D. V. quam aliorum in.—

iustam asperitatem. Magna cum laude Regia dignitas

vestra adversata est Synodo Tridentinae, quae

malo consilio ad oppressionem veritatis collecta

fuerat. Ut autem propter gloriam Dei Veritas illustretur

et consulatur concordiae communi, Regia

dignitas vestra deliberationem aliquando de controversiis

explicandis per homines idoneos instituât,

ad quam et nostros mittere non recusamus. Nam

violentis consiliis nee sanari mentes tiec tranquillitas

ecclesiae restitui uriquam potent. * Et tristissimum

est sine fine tantam asperitatem in ecclesia

exercere, et a Regia bonitate alienum.

Quare reverenter oramus Regiam dignitatem

vestram, ut propter Deum parcat vitae captivorum.

Haec misericordia Deo grata erit, qui hac promissione

omnes invitât, ut modestis leniantur poenae:

Beati miséricordes, quia misericordiain consequentur.

Vicissim igitur Regiae dignitati vestrae Deus

benefaoiet, idque multi recte invocantes Deum in

omnibus terris' ardentibus votis pètent. Et nos

Regiae dignitati vestrae offerimus nostra officia

cum perpétua gratitudine. Datae Calend. Decembr.

Anno 1557.

2770.

BLAURERUS CAL VINO.

Proponit ei quaestionem theologicam ad Adami

lapsum spectantem quaeritque quid de Berne nova

confessione sentiat. Petit ut ipsi mittat commentarios

recens impressos quibus iamiam addat quae etiamnum

desiderantur. Denique nonnülla habet de colloquio

Wormatiensi.

• (Ex aatographo Cod. Gene v. 110, fol. 136.)

Inimitabili doctrina raraque pietate viro D. Ioanni

Calvino Genevensis ecclesiae sanctissimo antistiti

domino ac fratri suo tarn venerando quam omnium

longe carissimo.

Salve in Iesu Christo solida nostra salute, mi

longe omnium colendissime carissimeque frater.

Quanquam non parum multa sunt de quibus lubentissime

ad te soriberem, tarnen ne te publicis ecclesiae

commodis adeo docendo scribendoque districtum

intempestivius molestiusque interpellam, unum hoc

magnopere ex te intelligere velim: ecquid tibi con-

46

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!