17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

93 1556 APRIL. • 94

Ago tibi ingentes gratias, vir doctissimè, et

pro libello in Westphalum denuo soripto et pro

Uteris tuis amantissime ad me scriptis, >) tum etiam

quod nostri in tuo libello ita memineris. Nobis

hic cum huius urbis ministris (sine congressu) certamen

fuit, 2 ) neque male cessit hactenus, sit Domino

gratia. Magistratum non habemus iniquum et indies

plures nostrae sententiae accedunt. Imo vero

etiam indies magis ac magis fiunt invisi omnibus,

quod tarnen dolemus, qui nos praeter nostrum meritum

invidia apud omnes gravare voluerunt. Ab

instituendo colloquio 3 ) non prorsus sunt alieni quidam

principes: sed quisque vult e6se secundus non

autem primus illius autor. Spero tarnen iam etiam

habituros esse qui primus esse non recuset per gratiam

Dei. Qua de re Crispinus plura.

Ex mea patria necdum mihi redjit meus nuncius,

quem tarnen in omnes horas exspecto. Sed

ex aliis,. qui inde hue ad mercatum vénérant, accepi

multas sectas eo connuere et quemque pro suo

arbitrio instituere in sua ditione ccclesiarum restitutionem.

Libenter tibi missurus eram quae nobis

a màgistratu fuerunt proposita, et quae nos vicissim

rèspondimus: tum etiam nostras in traditam

olim hic ministris Buceri, piae memoriae, concordiam

adnotationes, *) in qua impietatis et blasphemiae

damnantur qui vel certum aliquem in coelo

locum corpori Christi assignare, vel immensitatem

quandam corporis ex reaU atque essentiali illius

per panem coenae exhibitione colligere conantur.

Ad quod equidem nobis haudquaquam connivendum

esse existimavimus. Sed morbus meus, qui

me ante dies quinque rursum invasit ac necdum

plane reliquit, obstitit quominus exscribi potuerint.

Alioqui adnotationes ipsae nondum sunt visae a

2423.1) sed deperditis.

2) Ministri poseebant ut peregrini concordiam a. 1542

factum reciperent, eultum suum ad normam Francofordensis

instituèrent et infantes sibi bapUeandos traderent. (Cf. Ep.

senatus ad seniores peregr. in Bel. Hndl. I. n. 10. Laset

resp. ib. ». 11 m. Febr. scriptum. Fresenii KG. ». d. Bef.

in Fr. p. 105.) Pro tempore magistrates nihildum deereverat.

3) Vide omnino N. 2420 et quae ibi annotavimus. Quibus

iam haec addimus : Brentius ad Petr. Brubachium bibliopolam

Francof. seribit Stuttg. prid. Id. lui. 1556: Salnta nomine

meo D. H. Beier et dicito ei D. Io. a Lasco petiisse

superioribus diebus a meo principe nt lieeat sibi colloqni de

re sacramentaria cum theologis suis. Quod quam ei ab ill.

principe coneessum esset contnlimns cum eo de Sacramento

coenae Stuttgardiae. Sed intelleximus enm agere, non nt

veram sententiam de verbis coenae inqnirat et cognoscat, sed

nt imperitis persuadeat se et snam ecclesiam non pugnare

cum Ang. confessione. Homo est ernditns et multis modis

yenerandns, sed displicet mihi in sene Studium imposturae

huins et intelligo quid agat etc. (Bertram 373; Schnurrer,

Erl. der würtb. K. n. Bef. G. 245.) Adde quod Lascus multo

maiora exspeetaverat quam simplex colloquium cum Brentio.

4) Aetatem non tülisse videntur.

quoquam praeterquam a D. Crispino. Nondum emm

magistrates a nobis responsionem ad traditam nobis

earn ipsam Buceri concordiam postulavit, quam nos

tarnen paratam habemus, si forte postuletur. Et

putamus omnino postulandam esse. Nam sunt plurimi

in màgistratu qui fontes ipsos totius controversiae

cupiunt omnibus quam notissimos esse.

Saxones dieuntur habuisse quandam synodum

non proeul a Witteberga, 5 ) cui et Phüippus dicitur

adfuisse. Sed quid illic sit actum nondum novimus.

Ego hoc ago ut si instituendum sit colloquium,

quemadmodum spero, vos quoque vocemini, hoc e6t,

tu, Martyr et Tigurini. Atque de te quidem et.

Martyre nihil dubito: sed metuo ne Tigurini excusent,

quod profecto nolim. Scripsi ea de re ad

Bullingerum pro eo ac nunc passa est valetudo mea.

Sed vellem, tu quoque stimulus adderes. Faciam

te autem mox certiorem, simul atque certi aliquid

habuero: quod equidem brevi futurum spero.

De turbis hie nostris non est quod ad te scribam.

D. Sechelius 6 ) non tarn est nobis familiaris

quam esse solet: cuius nomine certe doleo quod se

tragoediis parum necessariis tantopere implicuerit.

Augustinus 1 ) sui similis esse pergit. Fosteaquam

sibi non omnia ex sententia videt cedere, abitum

adornat cum suo sodalitio. Interim hoc videntur

moliri ut in suo abitu nihil non tentent quo ecclesia

ipsa dissipetur. Sed Dominus est potentior.

Iam neque Gldbergo * neque tibi etiam parcunt. Ita

illis nemo est bonus, scilicet qui modo ab ipsis dissentiat.

Dominus eis parcat et spiritum resipiscentiae

largiatur. Angli multo iam mitiores esse videntur.

8 ) Ego hoc apud eos laboro ut omnis suae

controversiae iudices constituant te et Pet/rum Märtyrern:

speraremque id me impetrare posse, si modo

qui apud vos sunt Angli mihi indicent sibi id gratum

fore. Nollem enim id tentare nisi factus certior

de ipsorum voluntate. Ad quos tarnen nunc

scribere non possum propter valetudinem meam

parum adhuc firmam, etiamsi illi ad me amantissime

8cripserunt: quo nomine illis gratias ago. Sed

te oro ut illos huius admoneas. Nam hoc toti genti

ipsorum honorificum fore putarem, ut re tota

vestro permissa iudicio in gratiam ipsi invicem

redirent.

5) Bumor hic videtur vanus fuisse, nisi hue trahere

velis quae habet Bretschneiderus in Annal, ad 12. Ian.:

Flaciani theologi (Amsdorfius, Schnepfius, Strigelius, Stolzins,

Aurifaber) et legati Palatini et Wnrtembergenses Wimariae

conveniunt et décernant firmiter tenendam Lntheri dootrinam

de libero arbitrio et coena sacra. Vel 2. Febr. : Mel. Dresdam

vocatur ad deliberandum an oonducat nt ante oomitia Eatdsbonensia

theologi conveniant concordiae faoiendae causa.

6) Cf. N. 2404. 2405.

7) N. 2385. 2405.

8) Mireris eum certiora non habere.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!