17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

525 1557 IUN. • 526

ribus ac professoribus, praeceptoribus ao fratribus

suis colendissimis.

Tiguri.

S. P. Ut rerum hie nostrarum cognitionem

aliquam habeatis, viri clarissimi, sciatis nos 23 superioris

Februarii die Oracovia Vilnam, quae est

metropolis magnae Lituaniae, ad regem profeotos

esse, quo 17. Martii incolumes Dei gratia pervenimus.

*) Biduo vero post accessimus regem, qui

illustrem virum D. Ioannem a Lasco amantissime,

non sine multorum admiratione, data etiam utrique

nostrum dextra, excepit, eumque dicentem ipsique

regni ipsius felicitatem ac istam evangelicae doctrinae

lucem sub eius gubernatione gratulantem, et

reditus sui in patriam occasionem, vocationemque

suam indissimulanter exponentem attente et plane

bénévole audivit, et suo ipsius mox ore respondit

ipsius reditum sibi esse gratissimum. Vice-oancellariu8

vero, hoino ecclesiasticus, coadiutor archiepiscopi

G-nesnensis, ut suae in papain fidei et observantiae

satisfaceret, 22 post die regio nomine rege

praesente inter alia respondit: regem nullam aliam

lucem evangelii agnoscere quam agnovissent maiores

eius, eamque doctrinam esBe l-ectam, ipsiusque

maiestatem exemplo maiorum in ea perstare velle:

ad haec solius regis esse vocare quospiam ad reformandas.

hie ecclesias, ac proinde non vocandum

fuisse ipsum a nobilitate polonica. Bex vero jam

antea indicaverat D. a Lasco, vice-cancellarium

parare responsum ad illam eius salutationem, admonens

eum ut quam brevissime responderet, ne

ille novam replicandi telam ipsius maiestatis nomine

ordiretur: ex mutuis enim disceptationibus nihil

utilitatis progressui religionis accessurum esse. Si

quid D. a Lasco ipsi vellet, hoc clam semotis arbitras

ageret : se enim ipsi privatum secum colloquium

concessurum esse, in quo libère de quibusvis agere

queat. — — — — — — — —

Biduo post admisit rex D. a Lasco ad privatum

colloquium. In quo hie admonuit regem peccati

sui, eius nimirum abnegationis Christi quam biduo

ante fecerat, et aliarum quarundam gravium rerum,

tradens ei scriptum quoddam quod Vilnae recens

conscripserat : de officio regis in tollenda idolomania

et promovenda vera religione. Rex aequanimiter

tulit eius admonitionem : se tarnen non potuisse

nunc aliud praestare, in tanta praesertim adversariorum

importunitate : caeterum absoluto bello Livonico

2 ) se seriae reformationi ecclesiarum incubiturum

esse, quemadmodum postremis regni comitiis

se facturum promisit. Et agnovit D. a Lasco non

tantum pro subdito verum etiam pro servitore suo,

nempe secretario, eoque loco quo fuerat olim apud

divum Sigismundum regiae maiestatis parentem, et

promisit se ipsum defensurum esse adversum omnes

ipsius calumniosos adversaries, permisitque ei ut et

domi suae nobilium virorum ministrorumque conventus

habeat et ipse quoque in aliis aedibus conveniat

cum fratribus quoties videbitur.

Palatinus quoque Vilnensis, 8 ) princeps clementissimus

variisque naturae spiritusque dotibus ornatus,

qui luculentissimam anno superiore fidei suae

publico scripto edidit confessionem, nos domi suae

per mensem integrum tractavit multo humamssime,

dominoque a Lasco honestam pensionem annuam

assignavit, ac filiae ipsius maiori natu, ipsi nondum

visae, quam sibi in familiam dari postulavit, mille

florenos polonicos in dotem promisit, eique maritum

ex sua ipsius cognatione spopondit, multisque praeterea

muneribus ipsum, ac etiam mequibusdam honoravit.

Qui princeps quum sit vestri istic multo

studiosissimus, consulto mihi videmini facturi si ei

librum aliquem inscribatis ad excitandum eius animum

in causa religionis. Scitis enim ipsi eiusmodi

principes, praesertim viros qui ita varie intricantur,

stimulis et calcaribus quibusdam egere, ut alacrius

currant in instituto itinere. Ille autem latine novit,

tantaeque est autoritatis prae caeteris in Lituania

ut quidam aiant eum vidisse omnia in Lituania qui

ipsum viderit. Neque est quisquam apud regem

ipsum qui maiore autoritate sit praeditus. Quare

multum fuerit tantum virum ecclesiae Christi Domini

magis magisque confirmasse. —

Reliqua ex D. Lismannino, patre ac fratre nostro

honorando, facile cognoscetis: cuius fata sic ferunt

ut aliquamdiu adhuc peregrinari ab hoc regno, quod

ei veluti patria iam fuit, cogatur : 4 ) nulla sane culpa

sua, quum et de rege ipso et regno hoc quam

optime sit meritus, sed Batanae et adversariorum

Christi nimia rabie, quam rex omni ex parte (quae

ipsius est infirmitas) sustinere nequit. Ipse interim

summam erga D. Lismanmnum, quern interea ad

vestram ecclesiam prae omnibus totius Germaniae

ecclesiis cupit divertere, semper declaravit ac etiamnum

déclarât benëvolentiam. Et quandoquidem diligentibus

Deum omnia cooperantur in bonum, persuasus

sum, hoc ipsum exsilium, nobis hie alioqui

permolestum, ei et aedificationi et cqnsolationi futurum

esse. Suavis ille convictus inter primarios

fratres sanotissimosque eruditissimorum virorum

3) Nicolaus Badzivil.

2652.1) Krasinsky ed. germ. p. 107 hoc iter omnino -non 4) Iam supra dictum est eum per aliquod tempus apud

susceptum esse affirmât, scü. fontium purum curiosus. Etiam aliquem nobilem delituisse usque dum Regis ab episcopis

Lubien. p. 93 et Salig II. 610. 614 ex hoc epistoïa supplendi. contra eum excitatus animus procerum evangelio faventium

2) N. 2599.

preeibus placatus fuerit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!