17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

477 1557 MAI. 478

nime agnoscimus. Nam semper negavimus Christum

substantialiter et corporaliter esse in ooena, et hoc ipsum

negamus adhuc. Et quod sequitur: „et si quid

forte nobis cum vere pus et doctis controversiae est,

non de re ipsa, id est, de praesentia, sed de modo praesentiae

duntaxat," de nobis, non de confessionis autoribus

intelligi potest. Lutherani enim modum definiunt

et dicunt corporis Christi substantiam, id est, ipsum

Christum corporaliter et tarnen ineffabiliter in coena

praesentem esse. Quid-autem aliud dicunt confessionis

huius autores, qui fatentur se defendere substantiae

corporis Christi in coena praesentiam? Id

vero HOS negamus et dicimus praesentiae modum

esse effabilem, id est, mysticum et spiritualem: id

quod non recipitur a Lutheranis aspernantibus hune

modum et urgentibus modum corporalem et substantialem.

Nobis ergo, non confessionis autoribus,

cum illis manet controversia. Uli se sine nobis

coniunxerunt cum illis quorum dogma hactenus oppugnarunt,

nunc vero recipiunt etc.

Propositio 5. 7 )

(Quod attinet modum quo res ipsa naturalis,

caro Christi, nobis communicatur, non faeimus physicum,

localem etc., sed spiritualem modum esse

dicimus, id est, qui Spiritus omnipotentis virtute nitatur,

quam patefecit hoc verbo: Hoc est corpus

meum etc.)

Iterum perplexa sunt piis quae afferuntur ab

illis. Quorsum enim pertinet tantopere urgere corporis

Christi mortui et resuscitati substantialem

praesentiam et manducationem vel communionem,

deinde negare physicum et localem esse modum?

Quasi veritas corporis loco careat et naturalis non

sit. Negatur ergo iterum quod toties iam datum

est. Asserünt Lutherani quoque modum praesen-

7) Ad primum comma margo fw.ee habet: A fidelibus

quidem ad vitam aeternam .* non quod ea ez signis nllo modo

emanet, sed qnod fidèles per fidem nna cum signis rem ipsam

amplectnntnr, nempe corpus et sangoinem Domini quo ad vitam

aeternam aluntnr. Ab infidelibus antem, nisi resipnerint,

snmnntnr ad mortem aeternam, propterea qnod infidelitate

signa profanant et Dominum ipsis oblatum aspernantnr cum

omnibus ipBius benefieiis. Hoo est enim quod dicit apostolns,

eos qui indigne i. e. sine fide edunt ez hoc pane, reos esse

corporis et sanguinis Domini, cuius nimirnm corpus non diindicent.

Porto: diffusionem) siye immensitatem. — Oommiztionem

substantiae Christi) quam glorificatam quidem sed vere

tarnen humanam ac proinde finitam et circumscriptam esse et

in coelis regnare seimus, cum divinitate inseparabiliter unitam,

neque commiztionem quandam substantiae ipsius cum nostra,

neque signorum transsubstantiationem animo oonoipimns. Quum

haeo omnia Christi carnem sna veritate spolient et articulum

fidei de Christi ascensu evertant, et praeterea transsnbstantiatio

«zterna signa tollens omnem sacramentorum rationem

ipsamque rei signatae et signorum analogiam tollat.

tiae et manducationis inniti in omnipotentiam Domini,

qui quum dixerit: Hoc est corpus meum, efficere

etiam possit ut hoc sit quod esse dicitur, licet

nobis diversum appareat. Nam praesentia« et manducationis

modum homini esse incognitum, qui videlicet

sciri aut intelligi non possit, credi autem duntaxat.

Quid vero nostri 'illi aliud confitentur, dum

dicunt: praesentiae modus soli Deo cognitus est, a

nobis autem creditur? Non possum hic mihi temporäre

quin asoribam sanetissimi viri D. Ioannis

Oecolampadii verba de hac re scripta in Dialogo

quem opponit libello Philippi de patrum sententia

in coenae negotio, ut ex his appareat quam longe

absint confessionis huius autores a praeeeptorum et

antecessorum nostrorum in praedicandi dooendive

munere doctrina. „Si omnino, inquit, de modo quo

manducatur Christus rogare non licet, quare alii

spiritualiter edi declararunt? et quare illis Meet fyiwç

affirmare panem substantialiter esse corpus Christi?

nobis autem nop licet dicere panem mystice esse

corpus? et quare audent illi corporaliter manducandum

dicere, nos autem arguimur dioentes spiritualem

esse eibum? Dicam quid hac de re actum

sit in colloquio Hessico. Bogabam Ltdherum an

prorsus non liceat nobis de modo agere quo sit in

pane corpus, afferebamque Augustini dictum admonentis

ne de hoc dicto : Hoc est corpus meum, pueriliter

sentiamus, et proinde opus nobis discere ne

toti pueri simus. Rogabam igitur an ipse modum

indicare vel ex me audire velit? Et quum ipse

nihil afferret, ego dicebam tuto me posse hunc modum

asserere quem omnes veteres doctores habent,

quos ecclesia non respuit, dicentes mensam illam

mysticam et in sacramento corpus sumi." Tantum

Oecölampadius.

Praeterea per spiritualem praesentiam et manducationem

veri corporis Christi non hoc intelligimus

quod Lutherani et hi confessionis autores, sed

illud potius: Ipsum verum et naturale Domini corpus

corporaliter agere in coelis in uno aliquo et

certo sibi placente loco, in coena autem adesse non

corporaliter sed spiritualiter, ita ut corpore in coelis

manens usque ad restitutionem omnium nihilominus

se totum, id est, totam vim salvificam vel vitam per

spiritum suum sanctum transfundat in suos fidèles,

qui et vera fide non imaginationem et rem inanem

percipiant, sed ipsam vitam et salutem vere ex vero

corpore et sanguine Domini: id quod scriptura dioat

edére et bibere carnem et sanguinem filii hominis,

ut ipse maneat in suis et sui in ipso. Adiicimus

hoc fidei mysterium contegi et repraesentari

symbolis sacris, quae una cum rebus suis mystiois

pii percipiunt, Domino se ipsum suis exhibante,

ministro symbolum administrante, impii symbolum,

non res mysticas. Haec brevia esse putamus, pia,

catholica, orthodoxa et perspicua, effabilia et omni-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!