17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

129 1556 MAI. 130

Singulari doctrina et eximia pietate insigni D. Ioanni

Oalvino Genevensis ecclesiae pastori fidelissimo domino

et fratri in Ohristo amantissimo.

Gratiam et pacem in Ohristo.

Quantum tibi tuisque laboribus, vir clarissîme,

ecolesia Christi debeat, non dubitamus, si pro merito

fiat, tibi plurimum deberi. Nos vero, qui omnium

fere novissimi videmur, et plus tibi debere fatemur,

quod alii ab aliis instituti tu solus prope es cui

maiorem partem huius nostri profectus vendioamus.

Quantum enim tuis monumentis solidae pietatis

nu bib accesserit, quantum armorum contra Antichristum

romanum et tot haereticorum monstra

nobis per te Dominus suppeditaverit, plus nostrae

conscientiae gaudii sentiunt quam cogitatione mens

ooncipit, neque vereremur tibi apud te trophaeos

quibus dignus es erigere, si per tuam pietatem et

modestiam, qua gloriae nominis tui contemptor es

strenuus, permitteret. Quod autem ad hune cumulum

beneficiorum accedit, ut ex memoriali tuo D.

Lismanino dato l ) didicimus, te quoque tua officia

offerre ecclesiae nostrae, patrem coelestem, qui tibi

hune animum inspiravit, benedicimus. Tibi quoque

gratias maximas quas possumus agimus, et sedulo

per nomen unigeniti filii Dei precamur, ut quamprimum

ipse yeniens hoc promissum praestes. Scis

enim procul dubio quibus et quantis obstaculis his

primordiis ecclesiae obsistat Satan, quid quoque moliantur

Antichristi satellites, qui iam fere sex mensibus

legatum papae detinent. 2 ) Scimus nos quoque

quibus architectis iaciendo fundamento, et quam

strenuis propulsatoribus adversus indefatigatos hostes

Christi opus sit. Quibus omnibus agendis quum

te Dominus prae caeteris fere omnibus instruxerit,

non dubitamus, pro tua in Deum pietate, quin ad

tempus, commissa aliis agricolis vinea Domini, ad

nostram quoque plantandam et sepiendam nunc

venias. Si putaremus te humanae rationis argumentis

promoveri, occasiones alias, quibus hoc tibi

persuadeamus, quaereremus. Verum quum sciamus

te Christi et ecclesiae eius servum esse, satis habuimus

si te ex consensu omnium ministrorum ecclesiae

nobiliumque ad opem ecolesiae ferendam vocaremus.

Tu, si dignum argumentum vocationis tuae

a nobis sit, dispioies, et quod videbitur pro tua

prudentia et pietate iudicabis. Quod reliquum est,

2445.1) deperdito.

2) Aloysium Lippomanum episcopum Veronengem, qui

inter coryphaeos concüii Tridenti fuerat, Paulus 1V. in Polonium

misit ut quoeunque modo posset reformationem ecclesiae

inhiberet. Is speciatim iussus fuerat a Rege efflagitare capita

oeto vel decern magnatum, ex. gr. Bonari sénat oris. (Salig

ET. 602 sqq.; Krasinsky, Gesch. der Ref. in Polen 110;

Lubien. 76; Süct, Verg. 393.)

Calvini opera. Vol. XVI.

D. Lisrnaninus, frater in Christo nobis colendus,

te Uteris certiorem reddet. Vale, vir clarissime,

ecclesiae summum ornamentum. Christus Iesus,

unicus servator noster, te suae ecclesiae affliotae

servet diu fidelem ministrum et suo spiritu regat.

Datum ex Synodo Pinczoviensi 2. Maii anno Domini

1556.

Nos ministri renascentis ecclesiae Christi

in Polonia nostro et caeterorum fratrum

nostrorum absentium nomine, 8 )

Foelix Cruciger Scerrissinius,- minister

ecclesiae Christi in Sorenim et superintended

ecclesiarum.

Gregorius Paulus, minister ecclesiae Pelvicensis

et senior ecclesiae. 4 )

Stanislaus Luithomirski, minister ecclesiae

Coninensis seoretarins S. R. ae M Us .

Stanislaus Sarnioki, minister M. D. Castellani

Biere et senior ecclesiae. 5 )

Iacobus Silvius, minister KczefcinzenBis

et senior. 6 )

Martinus Taurinus, minister ecclesiae

Solecinensis.

Martinus Crovicius, minister ecclesiae

Wlodistensis.

Nos equestris ordinis qui puram evangelii

doctrinam suseepimus nostro aliorumque

fratrum nostrorum nomine,

Io. Bonar de Balicze Castellanus Bieczensis

manu propria.

Nicolaus Thesznicki in Pinczow manu

propria.

Stanislaus Lassoczki

Stanislaus Sastranicz de Pieskona Skala.

Hieronymus Philipovozki manu propria.

Stanislaus Karnynzky Ivan.

Iacobus Gnoienski.

3) Quod ad orthographiam nomitium polonicorum attinet,

memineris nos nihil nisi apographon ante oculos habuisse.

4) V. D. M, in Wöla Cracoviae suburbio et alibi,

postea in ipsa Urbe. (Sandii bibl. antitr. 43. Salig IL 581.

649.) 5) Ecclesiae Niedvedensis pastor, vir nobilitate praestans

et nt acri ingenio ita et elato animo qui iam tunc (1555 in

synodo Pinczoviensi)' ad primatura per ruinam oonoordiae ecclesiarum,

quae panlo post (1565) hoc incentore indueta est,

grassabatnr. (Lubien. 58.) Fuit adversarius Lismanini et

antitrinitariorum, spec. Oregorii Pauli et capeüanus Bonari

castellani Biecensis (sie lege pro Biere).

6) Lege: Eozeozinskiensis, quae est parochia in minori

Polonia. Hie cum praecedentibus suas partes egit in cd. consensu

Sendomiriensi condendo.

9

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!