17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

193 1556 IUN. * 194

quium paci serviturum et oonoordiae. Vale rursus.

Haec addere libuit. 16. Iunii. Nam si quid amplius

soire velis, hie referet quae vidit et intellexit.

Tuus ex animo Parellus.

3479»

VERMILIUS OALVINO.

Longam et solidam narrationem contexit eorum

quae Argentorati inter ipsum et magistratum transacta

sunt quum Turicwm vocatus fuerit. Addit quaedam

de nupero Lasci cum Brentio colloquio deque

libro clam contra Calvinum excuso.

(Ex autographo Cod. Paris. Collect. Dupuy Vol. 268, fol. 56.

Inscriptio desideratur.)

S. D. Ex tuis, •) vir clarissime, Uteris ante

duos dies mihi redditis, quid consulas de meo

hinc discessu cognovi, atque, ut video, prius eas ad

me dedisti quam meas postremas 2 ) receperis. Miseret

te atque non parum cruciat scholae huius

s ) neque facile velles hanc stationem deseri.

Mihi quoque idem videretur, nisi manendo hie diutius

conscientiam vulnerarem, et veritatem, dum opprimi

patior, quodammodo proderem. Convenerat inter

me et magistratum, quum ex Anglia hue rediissem,

ut quoad sacramentariam quaestionem pacem colerem,

quod nollent hoc tempore scholam et ecclesiam

ea de causa perturbari. Oonditionem accepi,

hac tamen lege, ut mihi fraudi non esset si, quum

rem * postularet aut locus quern tractarem exigeret,

candide atque sincere dicer em quid ex verbo Domini

sentirem de ilia controversia. Non enim ulla

pactione me adduci posse ut in illis quae publice

disputavi atque scripsi quidquam detraherem aut

revocarem. Et denique pollicebar me citra tumultum

et amaras insectationes in hac doctrina esse

acturum prout divinae literae, Veritas et oonscientia

suggessisset. Ac e diverso poscebam ut illi suos

compescerent ministros et professores, ne in sententiam

nostram declamarent et debaccharent. Annuerunt

se id curaturos. Itaque sum hac spe aliquamdiu

hie versatus, existimans posse fieri ut dum

res quiesceret animi emollirentur, et aliqua si offerretur

occasio agendi aliquid mutuis colloquiis quod

2479.1) deperditis.

2) quae et ipsae non exstant.

3) vox dubia, (orbitas?)

Calvini opera. Vol. XVI.

ad tolerabilem consensum faceret. At isfci mea

patientia et lenitate mirifioe sunt abusi:.nam et*

suggestis ad populum sacramentarios passim traducunt,

4 ) de me famam spargunt quasi tbtus cum Ulis

in ista oausa faciam : idque non solum foris, verum

etiam in urbe, quum interea securi sint de magistrates

voluntate, qua de ista causa in schola non

sit passurus disputari. Ego. tarnen uteris ut potui

dati8 ad eos quibus de me fuerat male persuasum,

et ostenso, licet placide ac obiter, meis auditoribus

quid sentirem de causa eucharistica, me rurs'us ad

studium pacis componebam. Verum tandem eo

ventum est ut publica declamatione, cui ego praeter

illorum spem interfui, curarint sententiam nostram

coram tota schola proscindi quam amarissime, non

alio sane consilio nisi ut postea iactarent, se non

tantum in ecclesia verum etiam in schola suam

doctrinam clare atque acerrime profiteri. Hie equidem

ut par erat dolui et ingemui : non tarnen visum

est in eiusmodi actione tumultum aut tnrbam excitare.

Fremebant enim omnes boni et stomacho

atque indignatione vehementi erant commoti. Proinde

cavi ne a nobis oriretur quod a magistratu

merito reprehendi posset. Cum quibus oportuit sum

conquestus: verum, ut sensi, cum parvo aut nullo

fructu. Idcirco mecum deliberaro coepi ut ab hac

molestia et indigna Servitute liberarer. Et ecce

tibi, me nihil eiusmodi vel exspectante vel cogitante

sum a Tigurinis evocatus, et cum magistratu

nostro de tota ista re graviter expostulandi occasio

data est. Ibi nil tacui, ac denique testabar me per

conscientiam illic non posse manere, ubi et ab ecclesia

haberer alienus, et in schola disputandi de

rebus prorsus necessariis facultas non concederetur.

Ad haec magistrates respondit, non parum hoc sibi

dolere: me tamen hortabatur ut nihil temere statuerem,

quod me carum haberent, et quod ad necessarios

casus et ad colloquium, si quod institueretur

de religione, me decrevissent adhiberi. Atque

in summa negarunt se velle tarn statim me dimittere.

Sumpserunt igitur spatium menais s ) ad deliberandum,

quod ego facile dedi, atque simul

ostendi, frustra eos conari me a propoeito consilio

avertere, nisi liberum facerent ut in ista controversia

dUucide atque aperte docerem, disputarem et

scriberem. Atque ita discessum est. Submiserunt

interea mnltos, quotquot apud me vel gratia vel

autoritate valere putabant, ut discessum modis omnibus

dissuadèrent. Sed incassum laborabatur. Nisi

enim postulate darent, abire prorsus me velle om-

4) Marbachius quidem hueupgue satis modeste et humaniter

cum Vermil&o egerat. Fortasse Babum innuit. Etiam

Schmidtius accuratiora non habet.

5) Nonis Maiis scholarchae rem ad magistratum detulerunt.

13

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!