17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

405 1557 IANUAR.—FEBRUAR. 406

Nunquam de te cogitare possam, quod subinde

tarnen facere soleo, quin pro meo erga te amore et

communi inter nos pietatis sensu magnopere tibi

condoleam. Neque mihi dubium est, quin tu inter

opes ac delitias quae tibi affluunt dies noctesque

anxius suspires. Quanquam hoc longe praestat,

quam si in tarn periculosa statione seourus quiesoeres.

Proinde sic te in molestissimis istis curia, quae

te angunt ac cruciant, solari cupio, ut eas tibi

penitus eximere neque audeam neque velim. Quo

magis sortem tuam displicere tibi necesse est: in

qua nihil reperis melius, quam gravem acerbumque

miseriae tuae sensum. Adeoque tibi expedit acriter

vellicari, ut nihil magis timendum sit, quam ne

lentae punctiones tibi callum obducant. Quotios

ergo te sollicitât et urit conscientia, memineris tuas

esse partes stimulos istos acuere potius quam retundere,

scintillas accendere potius quam suffocare.

Aliter plurimi: qui ut omnem tristitiae materiam

procul abigant, non modo fäcessere jubent salubres

Dei monitiones, sed mortiferam et Dei et sui obli-

Tionem inducere sibi conantur. Tibi vero, quemadmodum

iam dixi, multo utilius assidua inquietudine

vexari, quam sub tali tamque exitiali veterno sopitum

iacere. Caeterum malis tuis ita affici te oportet

ut serio adspires ad remedium. Tideo quantae tibi

difficultates obstent. Sed amanti nihil arduum.

Deinde si ex animo laqueos istos exuere cupies,

qui bus nunc implicitus teneris, habes qui eos vel

expédiât vel abrumpat. Si emergere appetes ex

luto in quo defixus haeres, habes qui tibi manum

e ooelo porrigat. Dominus certe viam inveniet:

modo ne eius auxilio tu desis. Satis et super hactenus

deliberando fluctuates es. In re tarn certa

mature statuendum quid facto sit opus, et quod

statueris, strenue et oeleriter exsequendum. Paucos

videmus qui sponte ac praesenti animö quaecunque

oocurrunt obstacula superent. Verum si pauci nos

ad imitationem virtutis suae invitant, terreant nos

eorum exempla qui tarditatis nimiae poenas dederunt.

* Quanquam ut nullus sit hominum respectas,

una coeiestis magistri autoritas sufficere nobis debet.

Itaque hanc tibi solam obiicio: sicuti earn, ubi

animum tuum excitaveris, tibi confido tanti fore

ut amplius nihil requiras. Et nunc quid restât,

nisi ut yinoat ille, oui nos omnes in obsequium,

absque certamine, addici convenit? Vale dilectissime

frater. 31. Ianuarii 1557.

2593.

CALVINÜS FARELIiO.

Qu&ritur de Bernensium insolentia, de mmria

fratri et Normandio facta, de domesticis etiam molestiis.

Attingit denique Carmeli iter Parisiense.

(Ez autographo God. Genev. 107a, fol. 153. Apud Turretinum

ezstat Cod. 108, fol. 86 v., apud Simlerum Vol. 89 et in

Bpp. Bern. VI. p. 707. "Versio anglioa HL 314.)

I

Fidelissimo Christi servo et symmystae amicissimo

D. G-uillelmo Farello.

Neocomi.

S. Mi FareUe, praeter aperta oertamina non

credas quam multis insidiis et clandestinis artibus

quotidie nos adoriatur Satan. Ergo ut tranquillus

sit communis status, non omnibus licet quiescere.

Iam quum intus multi lateant hostes, quorum tarnen

pars aliqua gestit emergere, atrociter nobis minitantur

vicini. ') Atque utinam se eorum intempéries

intra minas cohiberet. Sed ubi data est occasio,

virus odii sui effundunt: quod nuper frater

meus et Normandius sunt experti. Nam quum ex

proprio illorum edicto agerent contra Perrimum, 2 )

non satis fuit, ius ipsis certissimum abiudicare, nisi

etiam litis itnpensae in eorum capita reciderent.

Caeterum quam contumeliose nostros omnes exagitent,

incredibile est.

Malis tarnen intestinis plurimum gravamur.

De urbe loquor, quia domestica fere obruunt. Non

inveniunt iudices rationem, qua liberetur frater

meus. s ) Ego quidem hanc eorum caecitatem iustam

nostrae caecitatis poenam interpretor, quia toto

fere biennio, quum a fure *) expilarer, nihil vidi.

Frater meus furem et adultorum non animadvertit.

Verum si exitus non erit iudicio, decretum est alia

via perrumpere. Hoc tarnen verbo te moveri nolim,

doneo maior nécessitas urgebit.

De fratris nostri Gasparis profectione nullos

audiri rumores, quod semper timueram, gaudeo.

Quia longum erit per nos iter, hao molestia libenter

eum levassem. Ipse pro sua commoditate statuât,

sibine literas mitti velit an hic in transitu

accipere. Scholae vestrae delectus est homo aptissimus

nisi me fallit opinio. Eleganter et nitida

scribit, praeditus est ea dexteritate, quae vestratibus

sufficiat, aliis etiam dotibus ad parandam autoritatem

ornatus est.

2593.1) Bernenses. N. 2587. 2589.

2) Be hoc causa nihil cerU nobis constat. .

3)' divortium quaerens cf. Beg. du Conseil 18. Ian.

4) Petro Daguet eius famulo (vide ib. 25. Jan.), qui

ipse erat fratriae Calvini adulter.

26*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!