17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

479 EPISTOLAE 2629-2630 480

bus Sanctis intelligibilia, profanis autem suggillaDda

etc.

Ergo quod sub finem adiiciunt confessiohis autores:

in eô quod essentiale est convenire nos et

Lutheranos, non agnoscimus. Possunt quidem

verba artificiose concinnari, et spes quaedam componi

consensionis, rémanente interim in re ipsa dissidio.

Unde quum audent isti sibi polliceri reliquos

ecclesiarum ministros id ipsum sentire et docere

quod ipsi hac confessione sunt professi,. nimium

sibi permittunt. Sicuti et nimium sibi permiserunt

in titulo confessioni praefigendo, ita credi et doceri

in ecclesiis Helveticis. Si consensio D. Calvini et

ministrorum Genevensis et Neocomensis ecclesiae ac

Tigurinorum rectius inspiciatur, in qua fides et doctrina

istarum ecclesiarum exposita est, puriora

circumspectioraque de coena Domini tradi dictum

est quam in hac confessione sit hactenus expositum

etc.

Non putamus nisi summa urgente necessitate,

in iis praesertim rebus quae maximi sunt in religione

momenti, novanda esse ulla vocabula vel dicendi

genera quae in scripturis non inveniantur.

|Deinde quoties id faciendum erit, optamus summum

haberi delectum, ut plana prorsus ac minime ambigua

sint quae usurpanda videbuntur, idque, si fieri

possit, communi ecclesiae consensu.

Itaque in negotio de coena Domini non facile

admittendum putamus adverbium substantialiter,

turn quia non est usurpatum neque in soriptura,

neque in veterum patrum scriptis, tum etiam quia

nimis est ambiguum. Sed tarnen, ne unius vocabuli

causa videamur ecclesiam turbare, putamus

ferri posse illius usum, modo perspicua interpretatio

adiiciatur, id est, eiusmodi ut humanae Christi naturae

non adversetur.

Hanc autem interpretationem requirimus: datur

nobis Christus substantialiter in coenae sacramento,

id est, non tantum fructus passionis ac mortis Domini

nobis datur in coena, sed inprimis ipsa filii

hominis substantia, hoc est, verum Christi corpus

et verus Christi sanguis, ut unum cum eo simus et

ita ex eo hauriamus vitam aeternam. Dicam etiam

planius: sicut in externa coenae Domini actione non

tantum percipimus vim nutriendi hoc corpus quae

est in pane et in vino, sed ipsum panem edimus et

ipsum vinum bibiinus, ut succum inde hauriamus

qui nostram hanc vitam sustentet, sic, quam vis

non eodem.modo tarnen non minus vere, datur nobis

in coena ipsa Christi caro et ipse Christi sanguis,

ut Christo vere uniti simus omnium ipsius

bonorum et vitae aeternae in ipso participes. Nam

non possumus placere patri nisi in filio, et esse in

filio is demum dioitur qui filio ita est unitus et coniunctus

ut unum sit cum eo, sicut loquitur Dominus

apud Ioannem et apostolus tum ad Romanos tum

ad Ephesios, ubi comparât cum matrimonio nostram

cum Christo arctissimam coniunctionem, quia nimirum

sicut in coniugio dicuntur duo esse una caro,

sic etiam fidèles sunt unum cum Christo, cuius unitatis

verum et efficax pignus est coena Domini.

Denique, ut paucis absolvam, si per adverbium

substantialiter intelligatur ipsum Christum nobis

dari, non autem ipsius spiritum duntaxat aut ipsius

bona, putamus tolerari. Sin autem aliquis interpretetur,

hoc adverbium non de re sacramenti sed de

modo quo res sacramenti nobis datur, ita scilicet ut

significetur ipsam substantiam Christi vere manibus

tangi et dentibus atteri, quia quamvis invisibiliter

tamen adsit sicut quum in terris versabatur, certum

est nos nunquam hoc adverbium admissuros, quia,

si hoc verum est, consequitur nunquam fuisse aut

certe nunc non esse verum Christi corpus humanum,

utpote quod ita statuatur esse infinitum, invisibile

et non circumscriptum, ut non tarn Deo unitus

homo,! sed in Deum mutatus homo videatur. Hoc

autem qui ponit nobis certe videtur per consequential»

Christum tollere, qui nisi fuerit et sit in

aeternum verus homo, finitus, visibilis et ciroumscriptus,

periit spes nostra.

Huius porro nostrae cum Christo coniunctionis

ac copulae instrumentum esse dicimus fidem, qua

una percipi potest oblatus Christus. Vinculum autem

est spiritus sanctus, quod faoit ut qui in coelis

est nobis qui in terris sumus non minus certo ac

vere uniatur quam panis et vinum a nobis visibiliter

et sensibÛiter percipitur. Sed quomodo id agat

spiritus sanctus et quomodo fides sacramentis tanquam

scalis adiuta possit in coelum usque ascendere

et Christo vere nos incorporare, hoc vero mysterium

dicimus esse incomprehensibile, et curiosam esse

hanc pervestigationem, non minus quam si quis,

non contentus credere carnem Christi conceptam

esse in virgine ex spiritu saricto, vellet etiam pervestigare

quomodo spiritus sanctus hoc fecerit. Ideo

utimur adverbio spiritualiter, non quasi sentiamus

solum spiritum Christi nobis dari, sed ut ostendamus

sola spiritus sancti virtute fieri ut Christi carnem

et sanguinem nobis in coena oblatam et elementorum

symbolis efficaciter repraesentatam verissime per

fidem percipiamus. Dixit enim Dominus: Hoc est

corpus meum, hoc est sanguis meus. Dixit etiam

apostolus, Panis * quern frangimus esse communicationem

corporis Domini et poculum cui benedicimus

esse oommunicationem sanguinis Domini: quibiis

verbis assentimur simpliciter, nee de modo amplius

quaerendum putamus.

Utinam vero pro adverbio substantialiter potius

usurparetur haec formula: Nobis in coena Domini

non tantum Christi bona sed ipsam inprimis Christi

carnem pro nobis passam et ipsum sanguinem pro

nobis fusum per fidem communicanda offerri spiri-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!