17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

613 1557 SEPTEMB. 614

municet, quamquam ab his quidem vocabulis libentiBsime

abstinuerimus, quia praeterquam quod

ambigua sunt, certe sunt eiusmodi ut qualitatem

potius quam substantiam describant. Veram ergo

hanc sententiam esse putarim: Oportet nos corporaliter

Christum recipere, id est, in verum Christi

corpus vere coalescere, et ex eo sueoum vitae

aeternae sugere, quod manduoationis verbo significatum

est Ioh. 6. Hanc vero contra statuerim

esse falsissimam : Oportet nos Christum corporaliter

recipere, id est, corporali modo, sicuti videlicet corpora

sive visibilia sive invisibilia, ut animae corporibu8,

uniuntur. Corpus enim Christi verum corpus

est et supra coelos evectum ideoque nee in pane

nee sub pane nee cum pane quaerendum est.

Christi corpus absit ut negemus symbolis significari,

aut symbola proponi ut absentis fivtinocivt]. Sed

addidimu8 adverbium duntaxat, ut haec significatio

et absentia definiatur. Sic enim significatur ut

vere exhibeatur, sic abest ut sit praesentissimum.

Nee enim minus certum est nos fide coalescere in

Christi corpus, ut fiamusos ex ossibus eius et oaro

ex came eius, id est, ut vere et penitissime cum

eo uniamur, quam certum est nos istis oculis symbola

cernere, auribus promissionem audire, manibus,

inquam, symbola accipere et ore deglutire, ut sicut

haec vita fovetur corruptibili alimento, sic aeterna

vita ex vivifico Christi corpore nobis unito in nos

promanet, quamobrem etiam, ut naturali modo absit,

tarnen spiritus vinculo, per fidem, ita est praesens,

ut si naturali modo adesset non magis, imo

ne tarn quidem efficaciter praesens fuerit futurum.

Quod symbola dicimus rem ipsam semper habere

coniunctam, non sine exceptione scriptum est.

Dicuntur enim haec Dei promittentis respectu, et

coniunctionis modum expresse negamus naturalem

esse, quibus verbis excludimus quidquid in sensum

humanum cadere potest.

Praesentiam corporis Christi in coena diximus

retinere ac defendere, sed eo ipso modo quo praesentiam

definivimus, quae ratio si valeat, non video

qui possit vel infidelium manducatio, vel immensitas

corporis, quam diserte tollimus, consistera. Neque

haec loquutio nobis sane videtur inusitata, nisiquum

de praesentiae modo naturali agitur. Tunc enim

abesse Christi corpus dicitur, alioqui si Christum

dicamus a coena abesse, non video qui symbola non

evacuemus.

Quaeris quid amplius illi a nobis poscerent.

Utinam vero nihil. Sed hoc nempe poscerent, ut

Christum in pane, cum pane, sub pane quaereremus,

quern nos incoelisesse corporali suo modo ex scriptum

dicimus, et tarnen vere sese nobis in coena

communicare, quia non haeremus in symbolis, sed

iis veluti scalis in coelum ascendimus quatenus per

ea in nobis fides confirmatur ac nutritur, ad unioum

illud suum obiectum Iesum Christum usque perlata.

Ex hoc fonte nata est necessariô sententia ilia,

quam ego plane impiam iudico, ex* consequent! de

glorificati Christi corporis immensitate. Hino natus

error de falsa interpretatione ascensus Domini, quam

illi disparitionem interpretantur. Hinc factum ut

etiam ab infidelibus rem sacramenti sumi dioerent,

quasi vel Christus.a suo spiritu seiunctus et exanimis

a nobis sumi, vel sive manibus, Bive ore,*)

id est, sine fide, percipi possit. Haec illi et similia

quae cohaerent a nobis poscerent, quia modum praesentiae

volunt de8cribere et animis comprehendere,

quamvis id minime se velle facere elamitent. Haec

autem omnia videre me non posse confiteor, quo

modo positis iis fundamentis quae posuimus non

evertantur. Quod autem existimas, vos a nobis eo

esse redactos ut vel a nobis vos dissentire constet,

vel, quod nunquam sitis facturi, in novam doctrinam

consentire, libero te hac cura, mi pàter. Nam

praeterquam quod spero fore, ut in hoc nostra responso

acquiesças (quidni enim mihi hoc de te pollicear,

qui animum meum noris?), si édita ab. Ulis

nostra ilia confessio fuerit, nempe nostrum fuerit

illam interpretari, qua in re iam nunc tibi spondeo

fore ut favente Deo piis omnibus satisfaciamus, et

tumultuosos omnes egregie, si semel quae posuimus

concesserint, compescamus. Tantum rogo te et obtestor

cum reliquis quos admonendos putaris, ut si

quos compereris hie offendi, uno verbo respondeas,

te de mea fide securum esse (ita enim statuo) et

certo tibi polliceri, si qui fuerint qui ad oppugnandam

veritatem hac nostra confessione abutantur,

me in promptu quod respondeam habiturum. Sed

sane meliora sperare libet. Audio enim convenisse

ut in colloquio illo tandem etiam nostra pars audiatur

: quod si verum est, non dubito quin eorum

ipsorum opera id sit factum, a quibus tarnen video

plerosque nihil exspectare. Ego quidem omnibus

modis sum imperitus 4 ) sed tarnen contra spem

spero, ac paene confido, vel ineundam concordiam

si colloquium hoc non detrectetur, vel saltern ita

placandos animos ut paulatim vincat Veritas. Tantum

cupèrem, hanc opinionem ex animis hominum

revulsam, neutros quidquam esse de sua sententia

remissuros, scripta esse ac décréta severissima in

nos edicta, nihil illos praeter Augustanam confessionem

accepturos. At ego, etiam si haec omnia

mihi compertissima essent, tarnen ut omnia occasio

calumniarum praecideretur, omnibus modis urgendum

colloquium censerem, nedum ut oblata vel

minima eius obtinendi occasio respuatur. Quam

multa facit quotidie praeter nostram exspeotationem

3) sic legi debere putamus. Autor quidem ita seripsit

ut tu legere posses: sine manibus, sine ore.

4) impetitns?

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!