17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

575 EPISTOLAE 2687—2689 576

S. Aocepi tuas, BiUlingere compater in Domino

.carissime, quibus a me petis quid ' de confessione

D. Farélli vaBesae hac aestate Q-eppingae de coena

Domini scripta et Principi Wirtemp. oblata sentiam.

Quum earn hue D. Haîlero compatri meo

misisses, non satis persuadebar tale quid a duobus

istis fratribus in Domino carissimis esse factum.

Iam vero quoniam earn Calvmus noster ab ipso

Beza acoeptàm Petro Martyri misit contristor admodum

ao vehementer miror quaenam fuerit ipsis nécessitas

sine symmystarum praecipuorum saltern

conscientia talem componere. confessionem, illique

tituli vice praemittere quod ad huno modum in ecclesiis

Helveticis et Sabaudicis doceatur. Sunt hi

duo fratres digni quos merito habeamus in pretio,

quum pietatis ; et eruditionis nomine tum quod senior

ille ac veteranus Christi miles fideliter ac

dextre causae yeritatis propagandae multos iam annos

haud absque fructu seryivit. Quare me factum

illorum hoc amplius turbat quo Tel nobis Tel sibi

ipsis negotium pepererunt, si processurum sit colloquium,

quo magis utrumque in Domino amanter

compleotor. Gaeterum quae de substantia Christi,

carne videlicet ac sanguine eius ac illius praesentia

in coena, seribunt, meo iudicio magis disptitationis

quae-per ilia inter nos excitari poterit, quam conciliationis

cum Lutheranis fratribus ineundae maiteriam

habent. Quare eiusmodi loquutiones non

.probo. Quemadmodum necillud quod modum praesentiae

huius soli deo cognitum esse et tarnen a

nobis credi dicunt. — -»-

Bernae xx. Augusti 1^57.

. 2688.

W. Musculus

thus in Domino totus.

MICRONIUS BULLINGERO.

• Prodwt confessio ecdesiarum Samnicarwm de re

emharisiica m qua^ecclesia Nordensiß cakmniis impetikw.

Contra has apologiatn scripsit.

(Ex FQsalini Centnria N. 87, p. 407.)

Non te arbitror latere hac aestate in lucem

prodiisse confessionem ecclesiarum Saxonicarum de

re eucharistica, >) cui multae et variae subinsertae

\2088.iy Vide Prolegg. nostra Opp. Vol IX. p. œxi. 2689.1) Vide Saum I. 284.

sunt literae, inter quas variae sub oaloem fere adversus

nos Nordanos sunt. Consilium igitur fratrum

omnium fuit, ut publice nos ab eiusmodi calumniis

purgaremus. Tota igitur hac aestate, dum

otium- fuit, in conscribenda apologia laboravi, cui

tractatum de eucharistica re, in quo adversariorum

argumenta ordine pro mea tenuitate dilui, adieoi.

Yerum iam multi eius dissuadent editionem, ne pacem,

quae in superiori conciliolo Frahcdfordiano

coepta videtur, nostro scripto perturbare aut impedire

videamur. Ita hic suspensus haereo, quid consulto

opus sit, ederene an premere responsionem

nostram debeamus. ' Ecclesiae porro nostrae loco

iam sunt bono et tranquillo, quemadmodum et vestram

esse speramus beneficio Dei, qui vos omnes

Bospitet ad nominis sui gloriam. vale. Raptim

Nordae 1557 Augusti 23.

Tuae humânitati addictissimus

Martinus Micronius.

2689.

BEZA BULLINGERO ET VERMILIO.

Confessionem suatn et FaréUi de coena Duci

Wirtemlergensi traditam. vindicat, excusat, explkat,

maxime allatis excerptis ex suis AnnotaMonibus in

N. T.

(Ex autographo Arch. Tnrio. Sorin. C. Epp. Torn. IY. nunc Plut.

VI. Vol. 117«, Fol. 471. Simler Vol. 90. Edidit Baum. 1.471.)

Eximiis Christi servis patribus mihi in Domino

plurimum observandis D. Henrico Bullingero et

D. Petro Martyr».

Tiguri.

Salutem et pacem a Domino.

Morbus 1 ) partim ex moerore, partim ex illa

contagione, quae singulos paene homines in his

regionibus hoc mense invasit, contractus ita me afflixit

ut in huno usque • diem' fuerim coactus responsum

differre ad eas literas quas a vöbis postremas accepi

et nunc qubque contra consuetüdmem,meam communes

vobis literas scribam, minime id quidem quasi

Tel mihi per se molestum sit ad vos sigillatim soribere,

vel si qua etiam hic esset molestia, non earn

fuerim perlibenter subiturus, sed partim quod non-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!