17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

541 1557 IUL. 542

reetene an secus, et de re tota in genere quid spei

nobis attulerint. Magnae turbae nos manent de

quibus ad te scripsi, sed audendum est, quaecunque

tandem fortuna sequatur.") Bene vale, mi pater,

Dominus Iesus tibi magis ac magis benedioat. Lausannae

17. Iulii.

Th. Beza tuus.

Vide, rogo, ecquid expédiât nostrum illud scripturn

edi aut saltern eius mentionem a te fieri in tua

responsione, ut omnes vitentur oalumniae et sinistrae

imperitorum suspiciones. Nam ubi tibi probari

intellexerint non dubito quin sedentur multorum

iudicia et adversariis integrum non erit damnare

quod semel approbarint.

2664.

BULLINGERUS CALVINO.

A prmcipibus Germanis nihil exspectandum iis

qui Augustanae subscrtbere nolint. Unice ergo laborandum

ut saltern Helvetii inter se concordes maneant.

(Ex autographo Arch. Turio. Plut. VI. Vol. 117^ olim Serin.

0. Epp. Tom. H. fol. 371. — Simler Vol. 90.)

Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis

ecclesiae fido pastori, Domino colendo et fratri carissimo

suo.

Genff.

8. D. Nihil me apud magistratum nostrum efficere

potuisse intellexisti ex Beza, ad quern hisce

diebus scripsi. *) Interea intelligo principes Germanos

ante annum ita convenisse cum rege Ferainando

ut nos pro excluais agnoscant et non foveant.

2 ) Frustra ergo ageretur, cum illis nisi quis

simpHciter reciperet Augustanam confessionem. Id

quod ante annos aliquot varie et multum a Bucero

tentatum a nostris nunquam impetrari potuit. Exhibebit

hie edictum principum Stettinensium ex

quo intelliges non omnino vana esse quae modo

commemoravi et ab amicis fidis perscribuntur ad

me. Pontificii arte veteratoria et diabolica illos sibi

coniungunt, ut eos a nobis avellant. Sed satis nobis

fuerit coniunctoB nos esse cum Christo et nos

consentire, quibus Dominus dédit unum et idem

sentire. Cavendum ne et nos divellamur. Yariae

enim et graves sunt tentationes Satanae.

Oommendo tibi hunc virum bonum Ioannem

Lirnum Scotum. Multa tibi referre poterit de Philippo

nostro, 3 ) qui, si fortior esset et libère quod

sentit proferret, apud multos rectius haberet res.

Quamquam satis certum sit adversarios nostros nihil

oojnmovendos. Insano enim furore feruntur.

Yale, domine colendissime et frater carissime. Salutabis

symmystas omnes. Salutabis Ï). Budaeum,

D. Ionvitteum, D. Badium, D. Laur. Normandium

et alios nobis notos. Ex Italia audimus inter pontificem

et reges serio traotari de pace etc. Tiguri

19. Iulii Anno 1557.

Bullingerus Tuus.

3665.

YERMILIüS BEZAE.

A Pollano accepit Confessionem eius et Fareïïi

nomine de Çoena éditant, de cuius authentia pro tempore

dubitans ceriiora edoceri cupit.

(Ex autographo Cod. Goth. 405, fol. 220.)

Olarissimo viro D. Theodoro Bezae divinarum

literarum professori fidelissimo amico mihi plurimum

observando.

Lausannae.

S. D. Quando non licet, carissime in Christo

frater et in Domino plurimum observande, scribere

fusius, quantum patitur huius tabellarii festinatio

scribam, neque requirit necessitudo, qua sumus in

Christo coniunoti, longa prohoemia: mihi enim liquido

oonstat, quae signifioavero te in bonam partem

accepturum.

Superioribus diebus Yalerandus Pdttanus ad me

quandam misit fidei confessionem, ex cancellaria, ut

loquitur, Palatini expromptam, quam te una cum

17) Laitsannenses iam parasse videnlùr fatalem mum de Pharéllo edidisse ait. Quod, ut verum fatear, mi-

disciplina apüd Senatum impetum.

ratus sum haud leviter, quum hic nobiscum eundo

2684.1) tf. 2662. .

2) Miam Ratisbonae quum comitia postr. Id. Mortis

dimüterentur, status protestantes separatim se obstrinteerunt 3) Hunc Scotum in Melanchthonis epp. frustra quaesi-

decreto ut in sacramentarios, Anabaptistas, Scluoenkfeldianos vimus. Itaque de nomine dùbitamus. In N. 2672 distincte

et Osiandristas animadverterent. (Salig TU. 77.) Qüod Bullin- legitùr Linerum Sangaliensem. .Quem .via Oalvino commétlgerus

indies magis Lutheranis infensior fuerit, Beeae confessio dari oportuisset duàum cognitum. Érgo epistoïa guaedam

citra dubium in causa fuit.

inUrcidisse videtur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!