17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

281. 1556 SEPTEMB. . 282

Clarissimo et reverendo viro D. Philippo Melanothoni

fido eoolesiae doctori et amico apprime honorando.

S. Hue ') me traxerant dissidia 2 ) quibus ecclesiolam

linguae nostrae quae hie est iam toto fere

biennio laceravit Satan, ut iam ultimum ferediscrimen

instaret, nisi quam citissime allatum esset remedium.

Ex quo urbem sum ingressus nulla respirandi data

est libertas. Quasi vero parum mihi esset in hac

re negotii, insanus quidam Velsius, ad quem bis

seripsisti, 8 ) novis tricis nos implicuit. Sed eius

importunitati tantum biduum dedimus. In sedandis

illis discordas, quae diuturnitate temporis altas radices

egerunt, assidue adhuc distringor. Itaque

brevitati literarum mearum ignosces, quia dum ad

coenam venirem mihi dictum est eras mane nuncium

discedere. Quanquam de petenda renia minus

laboro quod ex silentio tuo. colligo non adeo abs te

meas lifceras expeti. 4 ) Et tarnen ita persuasus sum,

non modo de tua aequitate, sed de amore erga me

vero et sincero, ut officium meum tibi in hac parte

iucundum esse non dubitem.

Dum hic sum ex quibusdam tuis ad amicos

uteris intellexi quantopere te excruciet immanis

istorum ferocia, 4 ) qui non sine exitiali ecclesiae

iactura rixis et contentionibus pascuntur. Quamvis

autem quidam te privatim exerceant, tarnen pro

tua pietate communibus malis te gravius affici et

diutiùs torqueri arbitror. Ergo ne diutius tanta

intempéries impùne grassetur, remedium quod tibi

placere gaudeo mature adhibendum erit. Ac nobis

conyèntus eo magis expetendus est quo pertinacius

eum répudiant, imo quo furiosius ab eo abhorrent. 6 )

Principum quidem partes erant illos pertrahere,

quia sponte nunquam descendent. Sed dum principes

aliis forte rebus nimis occupât! cunctantur,

alios etiam forte iavidiae metus retardât, bene tu

et prudenter privatis consiliis instituendum esse

colloquium censes, modo cordate quod scribis exsequamur.

Neque vero exspeetandum est, dum multi

se adiungant. Sed ubi signum ostenderis conveni-

' 2531.1) Quo die appulerit non liquet.

2) De quibus Henry lu. 417 vero minime consentanea

iradit. *

3) TJnam Velsii ad Mdanchthonem d. d. 1546 ex Arehivis

Arg. habet Bindseü I. I. p. 234. De Velsio v. Boehrich

IL 120. Fuit prof, philos. Argentorati a. 1543. Occurret etiam

infra in epp. Hotomani d. 22. Sept. et Galvini d. 26. Oct.

In bibl. Argent, olim adservabatur Vol. MS. Epp. in causa

saeramenti, ubi in tomo II. Velsii theses Francofurti contra

Calvinum defensae.

4) Quae non sine invidia dicta sunt.

5) Westphali et sociorum.

6) Ipse ergo non omnem spem abiecit, quidquid monuerit

Buttingerus. Neque Melanchthon in arenam descendere volebat,

vide eius ep. d. d. 13. Iul 1556 ad Languetum in Corp.

Sef. VIII. 798.

ent quibus cordi est ecclesiae tranquillitas. Utinam

ad Palatinutn venisses, quern bonis sanisque consiliis

initio régi magnopere interfuit. 7 ) Ac si qua se

offerat ooeasio, praestat sero quam hunquam. Quidquid

tarnen statueris, rogo te et obtestor ut me

quamprimum certiorem facias. Vale, praestantissime

vir et mihi semper ex animo venerande. Dominus

te semper virtute sua. sustineat, spiritu gubernet,

praesidio tueatur. Salnta amicos si qui istic sunt.

Franeofurti 17. Septembres 1556.

Ioannes Galvinus tuus. '

3533.

CALVINUS IONAJB.

Gratissimwn sibi fore testatur si Hie quod praesumit

consüiwm verténdi libélli contra Westphalum

exsequatur, et ne mora intercédât optât.

(Etiam hanc ex Ionvillaei minuta, quam vocant, describimns

in eodem folio scripta ao praecedens epistola; etiam in version

e anglica et in tribus apographis eandem eequitur.)

Ornatissimo viro et eruditissimo domino Iusto

Ionae Iuris consulto amico et fratri colendissimo. *)

S. Quum admonitus essem in summo discrimine

versari ecclesiolam linguae nostrae, cui in

hac urbe concessum est hospitium, et obtestarentur

fratres ut ad restinguendum incendium accurrerem,

repente iter arripuj. Quasi vero satis non esset

molestissimo negotio distringi, exceptus etiam fui

aliis tricis. Gerte vix spatium horae mihi liberum

fuit, ut maxime ad solitum pistrinum redire cupiam

petendae relaxationis causa. Dabis igitur veniam,

eximie vir, si tarn breviter tibi respondeo. 8 ) Nam

ut mihi suavissimae fuerunt tuae literae, ita libenter

scribendo testatus forem, quantopere me tua colloquia

iuvent et délectent Quod libelli mei versionem

suscipere paratus es, mihi gratissimum: quod vero

hoc officium ultro obtulisti, hoc tuae benevolentiae

testimonio nihil mihi accidere iucundius potuit.

7) Otto Henrichus primum magis Marbachio aures

praebebat, mon vero mitiori Melanchthoni potius assentiebatur.

(Mieg, Bef. m d. Pfalz, p. 42) A. 1557 hune Wormaciae in

Cottoquio commorantem accersivit de ecclesia, universitate et

sehola consulendum. (Camerar.. Mel. éd. Strobél p. 349.

Schmidt, Mel p. 617.)

2632.1) Henry, 111. 418. not. patrem et filium cönfundere

vidètur. Cf. App. p. 106. Pater iam mortuus erat.

2) ad Nr. 2449.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!