17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

165 1556 MAT. 166

Christi in pane seu sub pane coenae, nempe ut,

quoniam Princeps ipse existimaret nos in doctrina

de coena Domini a confessione Augustana dissentire,

looa mihi aliqua ex ipsa confessione commonstrarentur

quae cum doctrina nostra pugnarent.

Hoc igitur me inprimis petere, tametsi libenter auditurus

essem omnia quae ab ipsis adferrentur.

Ad haec porro Brentius doctrinam suam et

suorum esse eandem cum confessione Augustana

ac proinde frustra nos praetendere consensionem

cum Aug. confessione, si ab illius et suorum doctrina

dissentimus. Ego autem respondi, me quidem

ea de re nolle contendere, sed me interim putare

quod praecipuis confessionis Aug. autoribus non

prorsus invicem conveniat de ubiquitate corporis

Christi, et si ipsius doctrina eadem esset cum confessione

Aug. ut nobis commonstratis alioqui locis

doctrinae suae fontes aut testimonia in ipsa commonstret.

Hic ille rursum: se quoque inter alios

confessionis Aug. autorem esse, atque hac mente

illam fuisse editam ut haec doctrina adversus

Ztoi/ngln doctrinam defenderetur. Iniuriam igitur

fieri a nobis confessioni Aug. dum illam a nobis

stare dicimus, et tarnen ipsius et suorum doctrinae

reclamamus. Ego vero de Zmnglii doctrina me

nihil velle agere respondi: non enim id esse mei

instituti in praesentia, sed nos praeter nostrum meritum

gravari, quod nos confessioni Aug. repugnare,

adeoque et iniuriam illi fieri a nobis dicat, quum

• nullum inde proferret locum qui doctrinae nostrae

adversaretur. Ibi ille verba sua de illata per nos

.confessioni Aug. iniuria moderari et excusare coepit.

Ego demum Bubieci, me non tarn verbis quam re

ipsa moveri, nempe quod a confessione Aug. dissentire

dicamur, quum nihil inde contra nos proférai

possit. Aut igitur commonstraret in ipsa confessione

Aug. quod cum nostra confessione pugnet,

aut ne nos suo praeiudicio praeter nostrum meritum

gravet.

Ibi demum ad confessionis Àpologiam provocatum

est, et quae in ipsa confessione paucis propter

operis brevitatem attacta essent, ac proinde varie

exponi possent, ea in Apologia clarius explicata

esse. Adiungeudam igitur esse Apologiam confessioni.

Hie ego: etsi, inquam, Apologia a Caesarea

Maiestate aliisque imperii ordinibus recepta non

esset, quemadmodum est recepta ipsa confessio, cuius

solius alioqui nomine foedus inter Caes. Maiestatem

et omnes imperii ordines sancitum est, tarnen nos

cupere etiam in ipsa Apologia nobis commonstrari

loca quae nostrae doctrinae repugnant. Prolata

igitur Apologia quaesita sunt loca, sed nusquam

reporta, quae contra nos faciant. Urgebatur locus

quidam ex capite de ecclesia, in quo haec verba

habentur: Sed ut clarius perciperent quicunque ista

légent, nos defendere receptam sententiam quod in

coena Domini vere et substantialiter adsint corpus

et sanguis Christi, et vere exhibeantur cum his rebus

quae videntur, et loqui de praesentia vi vi

Christi Produoto hoc loco ego ilium contra

nos nihil faoere respondi, si verba confessionis Aug.

Cap. 13 huic sententiae adiungantiir, nempe fide

nos percipere quae per sacramentum significantur,

et retineatur ecolesiae catholicae doctrina. Non esse

ita alligandum terrae usum coenae, quin corda ad

Dominum sursum in ipso coenae usum attollamus.

Quatenus enim fide peroipitur gratia quam säeramenta

significant, et fides nihil in terris, nedum in

coenae ipsius elementis, sed in suae conversations

loco, nempe in coelo, animis nostris illuo per spiritum

sanctum erectis, quaerit intuetur et apprehendit

Christum Dominum in ipso ooenae usu, hactenus

equidem neque in pane ipso neque sub pane coenae,

sed una cum pane, hoc est, eo ipso tempore quo

pani coenae partioipamus, adesse nobis iuxta fidei

praesentiam Christum Dominum vere et subBtantialiter,

nosque vere ac efficaciter pasoere corpore

et sanguine suo per fidem ad vitam aeternam.

Fateri igitur nos una cum Apologia, in coena Domini

adesse vere et substantialiter corpus et. sanguinem

Christi, etiamsi ilia in pane et vino re ipsa

âtà eVâovç delitescere negemus. Aliud enim esse

coenam ipsam (dominicam inquam institutionem),

aliud vero ipsum panem aut vinum in coena. Fateri

nos item, vere exhiberi nobis una cum pane et

vino in coenae usu, h. e. dum pani et vino coenae

participamus, corpus et sanguinem Christi, fide

percipienda in vitae aeternae alimoniam, ne otiosa

vacuaque ac inania signa in sacramentis statuere

putemur, quod equidem falso nobis a nonnullis

hactenus adscriptum esset. Nihil igitur et eum

Apologiae locum contra nos facere ullo modo.

Ibi rursum ventum est ad priora verba ilia,

frustra a nobis praetendi confessionem nostram cum

Apologia aut Augustana convenire, nisi ipsorum

interpretationem amplectamur. Egoque rursum repetebam,

frustra nobis opponi Aug. confessionem et

eius Apologiam postquam nullus utrobique locus

qui nobiscum pugnet commonstrari nobis possit.

Tandem vero agi coeptum de argumentis Brmtii,

et quanquam ego dicerem me nullam suscipere velle

respondendi provinciam, tarnen mihi videri id probandum

esse quod in personali divinae et humanae

naturae in .Christo unione neutra naturarum ab

altera ullo prorsus' locorum temporumve intervallo

divelli separarique quovis modo posset. Deinde

quaestionem de naturae divinae exsistentia difficiliorem

esse, quam ut ita obiter de ilia tractari deberet,

atque ita non libenter me velle multis de ea

re agere, nedum ut velim stafuere, eandem prorsus

exsistentiae rationem utriusque naturae in Christo

esse propter personalem illam unionem. Alioqui

11*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!