17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

275 EPISTOLAE 2528—2530 276

corporis et sanguinis Domini, reprehendo reiicio et

damno: hoc Calvino est opprimere veritatem, et in

ea opprimenda papistioam barbariem superare, profligare

mendacium, et veritatem adserere. Specioso

enim titulo mendacem doctrinam suae sectae venditat

pro ipsissima veritate, verae autem doctrinae

defensionem scélérate traducit, quod sit veritatis

oppressio, plenus spiritu Carölstadii et Cinglii conviciatur,

scythicam esse barbariem, docere corpus

Christi manducari in coena eucharistica, et id genus

conviciis disertus, irreverenter, ne quid dicam durius,

effutit ilia, corpus Christi yorari, ingurgitari, coelo

elioi, affigi pani, Christum prostitui. Haeo et similia

soleb'ant isti religiosi rhetores personare, et tâlibus

emblematis scripta sua exornare.""" Parum abest,

quin Galvinus pro Cyclopibus et barbarie habeat,

quicunque in his ecclesiis non adorant tanquam

coelestia oracula, quae sacramentarii effiindunt ex

limpidis suis lacunis et locum aliquem eis concedunt

in ministerio ecclesiastico, qui aliter sapiunt et loquuntur

de coena Domini quam Cinglianis arridet,

et contra istorum placita audent vel os aperire, Tel

unum i8ta scribere. Aliquoties mihi barbariem in

uno scriptö obiicit, et nostros pro barbaris despicit.

Etsi igitur non solum abneget corporis et sanguinis

Christi praesentiam et sumptionem in eucharistiae

sacramento: dum protractus in lucem ex suis latebris

fatetur se in ea re dissentire cum D. I/uthero

et Saxonicis ecclesiis, et fidèles in coelum ascendere

iussisse, ut carne et sanguine Christi vescerentur:

sed etiam tam ecclesias nostras, quam doctrinam

foede deformet ac damnet, quantum attinet ad hanc

partem fidei, de qua nobis litem intendit: fucate

tarnen praeferens yestitum ovium venit ut amicus,

yenit ut pastor bonus ad ecclesias inferioris Saxoniae

et Germaniae, haud dubie ea religione et devotione,

qua lupi veniunt ad oves: dedicat his librum hostifiter

insectantem et conspurcantem id quod edoctae

Christi yerbo et spiritu profitentur ad salutem religiosa

fide: venit, inquam, fretus nimirum hac spe

et confidentia, qui seit re explorata per suos speculators

latitare in his locis permixtos aliquot suae

farinae homines impense fayentes sacramentariis, et

in omnes occasiones intentos, ut fores ubique sacramentariis

patefaciant. Ne iocus et ludus esse videatur

quod agit, obtestatur omnes probos ministros

• Christi et sinceros Dei cultores, ut quaerendo remedio

operam dent. Remedium quaeri yult, et non agnoscit

morbum suum, medicos fidèles odit, persequitur

et repellit, non aliter quam phreneticus aliquis

furiosus. Quaerit saniorem partem corporis

laedere contagio, et praetexit studium inquirendi

salutaria remédia: circumspectat ubi infligat vulnera,

et tarnen sollicitât de adhibendis emplastris:

profitetur se amplecti alacriter velle quaecunque reconcilfationis

ratio oblata merit, et tarnen pergit

res exacerbatas exulcerare, offensam partem inhumaniter

et crudeliter traetando gravius offendere.

Certe si serio agere voluisset de pia reconciliatione,

longe, aliter rem instituisset, confessionem suam

simpliciter propositam obtulisset diiudicändam,

omissa convioiandi rabie, quam rhetorico colore sub

severioris obiurgationis praetextu oppalliat, licet

nullam habeat idoneam causam vel mininam, cur

me severius obiurget propter defensionem causae

communem mihi cum tota Dei ecclesia. Quis erit,

obsecro, locus, quae via ad reconciliationem, nisi ut

turpiter pràevaricantes prpdita veritato sacrileganr

palinodiam canamus, et ambobus bracchiis amplectamur

damnatum dogma ac supplices prostrati confiteamur,

nos grandem iniuriam feoisse Cinglii sodalibus

uterque* veniam deprecemur? Nullam aliam

spem reconciliandi Calvmus relinquit, quum confidenter

yobis denunciat përpetuum bellum et nostrae

doctrinae hostem, dum vivit, futurum se esse minatur.

Sic enim e vestigio post mentionem remedii

et reconciliationis intonat, sibi decretum esse, carnalem

Christi praesentiam usque ad extremum

spiritum oppugnare yelle. Quid restât igitur nisi

ut nos ad sustinendam molem belli et hostilis oppugnationis

parati simus, acçincti gladio spiritus

stemus in acie, nihil extimescentes formidabilem

GIGANTEM PBŒLISTINORUM, constanter ingenue et

clare edamus nostram confessionem, et quisque suo

loco pro suo dono, oppugnatores acriter repellamus?

Non est profecto obsoura neque ignota vestra oonfessio,

quid sentiatis quidve probetis aut improbetis in

hac controversia. Non subter modium posita lucerna

yestrae doctrinae absconditür, sed in propatulo lucet.

Publicae yestrae conciones, item editae confessiones,

praeterea sancta edicta magistrate promulgata

contra sacramentarios, satis aperte testantur, quae

sit vestra fides. Iterum tarnen renovanda est et

proferenda confessio, quum hoc tempore insidiae et

violentia saeva hostium grassantium in ovile Christi

pericula ecclesiaë, quum pro salute populi sollicitudo

et zelus pro gloria Dei id deposcant, et in hac

parte praecipue ' Caritas fraterna declaranda nunc

sit erga exteros, ne patiamini falsissima ilia suspicione

qua V. D. infamare conantur induci, ut credant,

yos ullo pacto suffragari, patrocinari, favere,

aut certe non valde reluctari sacramentariis: neque

providere, ne seducti pereant pro quibus redimendis

filius Dei pretiosum suum sanguinem impendit.

Malim quidem depositis concertationibus reconciliationem

fieri, et pacem constitui, dummodo licitis

iustis ac Sanctis conditionibus obtineri pax sancta

queat, fidei christianae incolumitate illaesa manente,

ad quam me to turn offerovestraeque cognitionisubiicio.

Peterem a vobis ut yicini ex vestris ecclesiis convertirent,

deque communi consilio ederent suam confessionem:

sed scio quae obsistant diffioultates quo-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!