17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

685 1557 OOTOB. 686

lui, eoque magis quod quamdiu in Belgis, ad.quos

profectionem paro, commorandum mihi sit ignoro :

quo quum non mea vocent negotia, alieno tempore

rationibusque inseryiendnm mini, video. Itaque, ne

dum ad eas me accomodo redeam serius, intermissionis

culpam (si modo futura est ulla) praecavere

volui, interponendaeque morae usuram ante praestare

tibi quam tibi literarum ullum officium requirere

veniret in meutern. Yerum satis amplum mihi

ad scribendum argumentum iudicavi, tantas accessions

progressionesque serpentis atque omnia paene

tenentis et complectentis evangelii: rem ut lectu

iucundam tibi, ita quae me ipsa cogitatione mirifica

voluptate permulceat. Quod enim abiectos nos

in leonum specum 2 ) tanto miraculo tantaque virtute

servavit servatque incolumes Dominus, quod ab

eorum faucibus eripuit, quod eorum dentés atterit,

gratias (ut par est) agimus liberatori serratorique

nostro optimo, ac spe magna in posterum confirmati

ubique laudes eius praedicamus, tantum promoventes

quantum miramur et obstupescimus. Certius

tu haec quidem ab aliis fortasse: sed tarnen

iuvat haec eadem audire millies. Messis tempestiva

maturitate caduca est: nobis orandus Dominus et

perpetuis precibus exorandus quo messores operasque

mittat in opus suum atque frumentum cogat

in horreum suum.

Allata ad nos est Apologia s ) in Advocatum,

acerba quidem et vehemens, sed quae obscure nescio

quern perstringat. Nam quum plerique in eadem

causa sint, in quern potissimum torqueatur

hoc telum, multo foret incertius nisi aeneum os

percelleretur quale plerisque qui hanc causam egerunt

idem est. Nam quae de Numa Pompilio pluribu8

verbis tractantur nee a quoquam dicta audivi

nee quaerendo potui cognoscere. Ita vir doctus et

pius elusus mendacio iactat braekia protendens et

verberat idïbus auras. 4 ) Nam si mihi permittis quae

sentiam libère scribëre, tota causa gravior est quam

ut simplici defensione contenta sit. Stat ipsa quidem

suo robore et aeterna Dei veritate confirmata,

munitaque est ad versus omnem omnium iniuriam,

ne dicam sycophantarum rabularumque aliquot calumniam,

ut vel nullius patrocinio egeat, vel si

vindicatur pro ipsius maiestate graviter digneque

tractanda sit. Non quod vel vim dicendi vel eruditionem

in patrono nostro. desiderem, quae sunt

in illo amplissima, sed doleo de tot tantisque probris,

quae in nos religionemque indignissime coniecerunt

vel despuerunt potius nequissimi impurissimique

homines, ea tantum esse prolata quae non

magnum afferunt ad caput causae momentum. Haec

sunt omnium nostrum clamoribus refutanda refellendaque

doctorum piorumque lucubrationibus et

, quasi stylis confodienda, quod Christo illüdnnt in

ipsius corpore, hoc est in nobis quos crudelissime

qruci affixerunt ipsius, quod Anabaptistae,

sacramentarii, alieni ab omni religione dicimur, devovemur

omni suppliciorum acerbitati, quod omnium

impietas furorque acuitur in nos. Ecquis

vero ferat sacrosancta Dei oraoula divinosque libros

e manibus nostris. excuti, in quibus diu nootuqûe

hortatore et magistro spiritu sancto versamur, quorumque

perpétua lectione sustentamus in tantis

malis spem immortalitatis? Et negant tarnen a

nobis recipi, hoc est, ab optimis viris, quos nobiscum

optimae parentis ecclesiae genuit Christus per

spiritum suum sanctum. Impudentiam vero hanc

quis ferre possit stomachus, quod Christi nomen,

quo gloriamur adoptati in Dei familiam illo autore,

nobis adeo detrahitur ab iis in quibus religionis

nullus est usus, quod corporalem Christi praèsentiam

in symbolo tvxaoiorCac non constituimus. Nam

horum ego cogitatione perhorresco totus, quod naturae

leges, quas omne genus animantram religiose

colit, a nobis violari et efiringi sceleratissime mett"

tiuntur: promiscuos aiunt esse concubitus, vagas

libidines, nihil sanctum aut religiosum esse. Adeo

nihil tarn excellons divinumque est quod non polluât

et inficiat virulenta sordibusque corrupta istorum

hominum lingua. Poterant haec quidem probra

unius confessionis nostrae lectione refelli, sed ea

nunquam recitata ac ne citata quidem. Unum tantum

aut alterum caput excipio.

Tu quid faciendum sit pro tua singulari prudentia

facile constitues. Ego totam causam graviter

et distincte tractari excogitarique vellem, aut si non

putas necessarium, historiam rei gestae simpliciter

et nude a Nicolao nostro Vfflerano s ) conscribi, qui

toti negotio non solum interfuit sed etiam praefuit.

Nos omnes Dei merito valemus ut hic possumus.

Deum oro et obtestor per Iesum Christum

Dominum nostrum ut te tuosque symmystas optimos

clarissimosque viros ecclesiae suae quamdiutis-

2) Affaire de la rue S. Jacques. (?)

sinïe incolumes esse patiatur: noBtris vero heroibus

3) Haec satis obscure dicta. Si quid videmus agit de

Apologia qua pit vindicàbantur a ealumniis de ipsorum nocturnis

conventions sparsis. (Martyrs f. 466 v. Hist. eeel. I.

120 ss.) Une apologie par le pasteur de Chandieu fat imprimée,

mais trois réfutations catholiques d'une extrême vio­ 5) Si rêvera (quod suspicati sumus) haec epistola ad

lence y répondirent coup sur coup. (Goquerel, Hist, de Ve'gl. catastrophen prid. Non. Sept. 1557 referenda est, hohes hic

réf. de Paris 21.) Cf. quoque Ep. Macarii 7. Febr. 1558. nomen (utrum verum an ascititium?) ministri coetus a plèbe

4) Virg. Aen. V. 377:

furiose disiecti.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!