17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

163 EPISTOLAE 2463—2464 164

agnoscere in hac parte Augustanam confessionem,

respondit se non pugnare cum verbis Augustanae

confessionis, et plane idem sentire quod verba eius

confessionis de coena dominioa sonant. Sed responsum

est ei quod agnoscat quidem verba et interpretetur

secundum suam opinionem, non autem secundum

veram sententiam quam exponit Apologia

et quam adhuc retinent ecolesiae quae sunt huic

confessioni coniunctae. Quare non posait vere iactari

quod sentiat in hoc articulo cum Augustana

confessione.

Responsum nomine Hlustrissimi Principis D. a Lasco

datum 25. Maii 1556.

Ad Ulustrissimam suam Gelsitudinem relata

esse omnia ea quae in proximo colloquio inter ipsum

a Lasco et D. Brentium collata sunt. Et quia

111. Princeps ex relatione intellexit ipsum a Lasco

in articulo de coena Domini a doctrina Augustanae

confessionis pmnino dissentire, atque in hac sua

perversa opinione perseverare, nullam posse Celsitudinem

suam 111. propönere rationem qua in tarn

diversorum dogmatum varietate possit inveniri Concordia:

nihil vero magis optare Gelsitudinem suam

quam quod D. a Lasco cum suis peregrinis ad communionem

tarn dogmatum quam rituum in ecclesiis

Augustanae confessionis hactenus observatorum accédant.

Hancque unicam et quasi oompendiariam

viam esse et ad ecclesiarum conciliationem et ad

comparandum sibi suisque peregrinis hospitia.

3464.

AGTA STUTTGARDD3NSIA

ex Lasci relatione.

Colloquium diu expetitum tandem locum habuit,

saepissime ultro citroque disputata recoxitet, ut perspicaciores

praedixerant, rem in eo statu reliquit quo

antea fuerat, neutra parte alieri quidquam concedente

quamvis fere de meris formulis ageretur.

(Meiners add. ad Tom. I. hist. eocl. Emdanae p. 618 seqq.

Kuyper, Lasoo II. 724. Variantes ab hoc notatas negligimus.)

Ubi Stuttgardiam venissem quarto demum die,

nempe 22. Maii, ad ooetum theologorum Principis

vocatus in duorum ipsius consiliariorum praesentia

cum D. Brentio colloquium habui. Ac primum ille

dicebat se cum suis collegia iussu Principis vocatos

convenisse ut mecum colloquerentur: coÛoquii vero

argumentum esse debere de coena Domini etOhristi

in ilia praesentia. Quanquam autem neque ipse

neque sui collegae quidquam omnino dubitarent de

tradita per ipsos doctrina quae alioqui inconfe ssione

etiam Augustana contineretur, tarnen, ut Principis

mandate satisfacerent, se paratos esse mecum colloqui

et earn ipsam suam doctrinam mih approbare.

Non putare autem se quidquam in hoc argumente

controversiae inter nos esse, nisi de corporis Christi

in ipso pane aut sub ipso pane coenae reali ac

substantial praesentia. Hanc itaque sibi probandam

esse.

Ad eius igitur probationem duo loca D. Brentius

proferebat. Primum Ioh. 1 : Vefbum caro factum

est. Deinde articulum ex Symbolo: Ascendit

in coelum, sedet ad dextram patris. Ratiocinatio

autem ipsius ex priore hoc loan, loco collecta eiusmodi

erat: Personalis unio divinae et humanae

naturae in Christo eiusmodi est iuxta hoc Iohannis

testimonium, ut neutra earum naturarum ullo amplius

aut locorum aut temporum intervallo divelli

ab invicem quoquo prorsus modo possit r'ergo quemadmodum

divinitas ab humanitate in Christo separari

neque locis neque temporibus ullis potest propter

personalem unionem, ita neque humanitas ac'proinde

neque corpus qudque ipsius a divinitate etiam divelli

ullo amplius modo potest. Perinde enim violaretur

personalis ilia utriusque in Christo naturae unio,

sive divinitatem ab humanitate sive humanitatem

a divinitate quoquo modo separemus aut divellamus.

Igitur ubicunque est divinitas Ohristi, ibi etiam

humanitatem ipsius et proinde quoque corpus eius

statui oportebit. Divinitatem porrb filii Dei esse,

ergo et corpus Christi esse ubique, ac proinde etiam

in pane seu sub pane coenae. Dicebatque D. Brentius,

hoc ipsius argumentum neque potuisse hactenus,

neque posse etiam a quoquam refutari sine

violatione personalis duarum in Christo naturarum

unionis. Articulum autem de ascensione et dextra

Dei ita urgebat qu'emadmodum olim D. Lutherus

quoque faciebat. Dextra Dei est ubique, Christus

corpore suo ascendit in coelum et consedit ad dextram

Dei, ergo corpus Christi est ubique. Hicque

demum volebat Brentius ut illi ad praedicta ipsius

argumenta responderem.

Ego vero egi primum gratias Principi apud

ipsos qui aderant consiliarios, quod mea causa eum

coetum instituisset. Egi vero et illis omnibus qui

aderant gratias quod ad instituendum mecum colloquium

venissent, mihique gratissimum fuisse haec

ita ex D. Brentio audivisse, sed causam mei eo

cum Principe adventus aliàm fuisse, quam ut putarem

me ingredi debere ullam disputationem de controversia

hac praesentiae seu delitescentiae corporis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!