epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE
epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE
epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
277 1556 AUG. • .27«

minus id fieri possit mature, absque longiori dilatione

et detriment» eoolesiae. Itaque non audeo importune

instare. Spes iam aliqua facta est de conventu

et deliberation praeoipuorum theologorum: verum

quum bio quoque longior mora interventura sit, oro

ne praetermittatis vel brevi aliqua epistola consensionem

inter nos mutuam declarare, et toti orbi

cbristiano testatum facere, quam abhorreatis a Berengarianae

baeresis perfidia quamque vigilantes sitis

in asserenda adversus depravatores catboliea et

orthodoxa fide. Haec petitio mea quum sit iusta

in re necessaria et utili toti ecolesiae Dei, non solum

nihil metuo ne mihi denegaturi sitis quod peto,

sed etiam persuadeo mihi, summa voluntate vestram

confessionem exhibituros esse, quum vobis in conspectu

et memoria dulcissima sit ilia promissio

Domini nostri Iesu Ohristi, quod qui confitetur

ipsum coram mundo, eum vicissim confiteri velit

in coelis coram pâtre suo et angelis suis Sanctis.

Is verae fidei robur in constanti confessione, perseverantiam

in omni pietate, patientiam in omnibus

adversis, spiritu suo paracleto praestet

augeat ac confirmet in nobis usque in finem.

In eodem beatae vitae et salutis autore et datore

bene valete, domini et fratres reverenter in

perpetuum observandi, meque quam primum vestro

responso dignemini peto.

Hamburgi, mense Augusto, Anno MDLVI.

2539.

VIRETUS CALVINO.

Genevae pro tempore degens eum Beea in absentis

amici aedibus nonnulla ei nova tradit ex wrbe, ex

Lutetia et Hispania. Beza de suopauca addit.

4

(Ex autographo Cod. Genev. Ilia, fol. 198.)

Eximio Christi servo D. Ioanni Oalvino fido

Genevensis ecclesiae pastori fratri et symmystae

plurimum observando.

Francofordiae.

S. Aedes tuas occupavimus ego et Bern, in

quibus regnamus et imperamus pro arbitrio. Medici

de morbo bene sperare iubent, quern non existimant

tarn esse contumacem quin remediis cedat. Est

autem eius generis ut magis victus ratione curandus

ac corrigendus videatur quam multis pharmacis.

Domi tuae omnia salva sunt et in urbe omnia

habent ut quum ab ea discessisti. Hodie hue appulit

Enardus Dombressonus. l ) Ad te mittimus

literas quas ipse attulit, a nobis tarnen resignatas

et perlectas. Ex his intelliges quomodo exceptas

sit Collongius et quantopere Enardi reditum desiderent.

Quoniam vero de te omnes sumus veher

menter solliciti, te rogamus magnopere ut si qua >

se occasio offerat ad nos scribendi nullam praetermittas,

quo tuum reditum exspectemus alacriores.

Nos interea Dominum precari non desistemus qui

tuam profeotionem secundet ac dirigat, cuius ducem

esse non dubitamus, utque brevi te nobis restituât

salvum et incolumem cum fratribus omnibus.qui se

tibi adiunxerunt viae comités. Salutat te cum tuis

omnibus Beea et amici omnes. Yale optime ac

diutissime. Genevae 2 ) Galen. Septemb. 1556.

Tuus Petrus Viretus.

Ex quo hinc discessisti hoc accidit novi quod,

mihi exciderat. Advenerunt duae ex intima Hispania

familiae quae se huic ecclesiae /coniungerent.

Laudandus Dominus qui odorem evangelioae praedicationis

ad illam quoque gentem diffudit quae

tarn inaocessa videbatur. Ex his primordiis et primitiis

majores fructus exspectamus.

Mitto ad te literas ad Volmarium nostrum, 8 )

quas rogo ut ad eum perferendas cures una cum

tuis commentariis in Acta apostolorum posterions

editionis, nisi ipse malis eum invisere, quod vehementer

ouperem si satis commode fieri posset. Sin

minus, rogo tarnen ut aliquid ad eum scribas, ex

quo intelligat tibi nihil minus quam voluntatem

defuisse.

2530.

GALLASIUS OALVINO.

Th. Beza tuus.

Mulia et varia nova minoris momenti eoUegae a

Geneva àbsenti nunciat.

2529.1) Dombresson vicus est in Val de Bue Neoeomo ad

sepientrionem tribus leueis distans. Pichon ergo e Lutetia

redux erat.

2) Viretum aegrotum Genevae fuisse ad restaurandam

valetudinem etiam ex actis senatus ad 31. Aug. diseimus, qui

ei et medieum et medieinam suppeditavit, Videtur simul Calvini

vices obiisse.

3) Ad quem tarnen Calvinus non videtur venisse.

18*