17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

169 1556 MAI. • 170

Postea iussus sum a coena eodem ipso die venire

ad hortum Principis, ut cum ipso colloquerer.

Quod et factum est. Ac primum dixi Principi

quod, posteaquam responsum Oelsitudinis suae ab

ipsius consiliariis accepissem, non mihi putassem

abeundum esse nisi dicto vale suae Celsitudini, et

actis gratiis quod me eo secum ita vocasset, benigne

illio accepisset etc. Me dolore quidem quod aliud

nihil praestitum fuisset in nostro colloquio cum ipsius

theologis. Me sane unanimi et scripturarum

et ecclesiae catholicae consensu in mea conscientia

convictum a mea doctrina non posse discedere in

ullorum hominum gratiam, quod ipsum alioqui ne

Principem quidem ipsum a me petiturum esse confiderem

: neque causam hanc me solius esse, ut earn

solus ipse sustinerem, sed alios quoque advocari

oportere si res serio tractari deberet. Optarem, inquit

Princeps, id posse fieri, sed modum non video :

ego enim id solus facere non possum etiamsi velim.

Alios vero principes vix puto hue induci posse.

Sed vellem, inquit, vos assentiri Augustanae confessioni

omissis omnibus exceptionibus et conditionibus

in hac controversia sacramentaria. Ad haec ego:

nos in hac controversia planius et simplicius testari

non posse confessionem nostram cum Augustana

convenire quam dum non equidem nostris, sed ipsiusmet

verbis loquimur, et ab iis qui nos dissensionis

nescio cuius insimulant nihil, usquam commonstari

omnino possit, neque in ipsa Aug. confessione neque

in eins Apologia neque in actis item Ratisponensibus,

quod nobis opponi possit. Non esse id quidem in

manu nostra ut hominum de nobis praeiudicia tollamus

aut sistamus, sed Deum fore olim iudicem

horum omnium. Me interim ab eius Gelsitudine

hoc petere ne nos praefracta ulla animi nostri obstinatione

aut pervicacia in doctrina nostra perstare

putet, sed quod unanimi et scripturarum et catholicae

ecclesiae consensu de eius veritate convicti recedere

ab ilia tuta nostra conscientia in hominum

gratiam non possimus. Interim Deum esse orandum

ut nos aliquando simul omnes idem faciat et

sentire et loqui ad gloriam sui nominis et ecclesiae

suae pacificationem. Hie Princeps respondit: Uti-

nam id fiat! utinam! Ego vero: 'Posteaquam tua,

inquam, Oelsitudo id ita optat, certe id procurare

etiam tua Oelsitudo, eorumque conatus qui id procurant

adiuvare deberet, alioqui quo pacto id vere

optemus quod non etiam nostra virili promoveamus?

Respondit ille: Faciam libenter, si ullo

modo possim, sed solus, inquit, nihil hie possum.

Atque hie nostri colloquii finis fuit, egoque demum

veniam abeundi ab illô petii eique valedixi.

3465,

OALYINU8 LASOO.

Consilium coMoguii cum Lutheranis instituendi

non omnino improbat, vmo inde pacem coneiliari posse

sperat quidquid dicant Turicenses. Verum adversariis

istis cervicosis nihil concedendum. Sane concordiae

certissima auspicia.

(Exemplar princeps Ionvillaei Cod. Genev. 107», fol. 302, desoripsit

Turretinus Cod. 108, fol. 170, hnno librarins Beraensis

Epp. VII. p. 48 ex quo suum fecit Simlerns Vol. 87.)

D. Ioanni a Lasco" *)

8. Spiram te venisse, a ) venerande frater, ut

de impetrando colloquio aliquid tentares, pridem

cognovi, turn éx eorum relâtu qui iliac transierant,

turn etiam ex quorundam Uteris. Quia vero de

successu neque tu verbum scripsisti nee alius

quisquam, ex silentio coniicio nihil actum esse. Et

sane id semper ego timui: nam et in curandis pietatis

negotiis nota est principum mollities ac tarditas

(et quum ab alienis consiliis fere pendeant,

magna ex parte nobis parum esse propitios constat

a quibus reguntur). 3 ) lam facit adversae partis furialis

pertinacia ut amicam tractationem quasi odiosam

omnes réfugiant.

Nihil tarnen mihi magis displicuit quam te

consilia cum Vergerio miscere, 4 ) cuius hominis vanitatem

tibi non citius cognitam s ) fuisse miror (mihi

certe quidquid ille aggreditur suspectum est). Quod si

felicius res cedat quam nunc existimo et animus

semper mihi praesagivit, non dubito tarnen quin

2465.1) Calvinus m. ppr.

2) Otto Henricus prid. Non. Apr. promulgata lege ecclesiastica

reformationem inchoaverat, et quidem cooperantibus

suis theologis M. Balero et H. Stolone (Stott) phiUppistis,

advocato tarnen etiam Marbachio. Lascus ergo facile Palatinum

adire poterat sperans fore ut ille coneordiae de qua satagebat

manum praeberet. Alling hist. eccl. pal. p. 171: Otto

Henricus reformationem confecit opera M. Dilleri qui noster

#(». e. Calvinista) fait, et Marbachii, usus tarnen consiliis Me-

'lanchthonis itemque Io. a Lasco qui Heidelbergae cum ipso

fuit a. 1548 et 1556. Bertram p. 373.- Unter diesen Haendeln

thate Lascus eine Beise an den pfälzischen und wûrtemb.

Hof um an denselbigen einen Versuch zu demj. Friedens und

Unions-Werk zu thun damit er von so vielen Iahren her

schwanger gegangen,

3) verba in parenthesi posita Calvinus m. ppr. margini

inscripsit.

4) Cf. N. 2436. Vergerius Calvino suspectus erat nee

absque causa, sive de eius sinceritate dubitarit, sive tarn

rescierit eum de libro contra Westphalum scripto iniquius

iudicasse.

5) oitins oognitam ipse C. superscripsit. Anten habebat:

fdiste suspeotam. Quo deleto in margins addidit quae parenthesis

praebet.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!