17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

42!) 1557 MART. 430

principiis et nihilo feliciore progressu nos plus satis

admonet, quatopere expetenda sit inter nos pax et

concordia. Atque utinam quem tibi animum esse

intelligo, idem aliis fuisset. Nam- si quid adhuc

restaret dissidii, saltern absque odio et acerbitate

intra suos fines consisterez Dolendum quidem est,

quum nos pauci numéro idem profiteamur evange-

Hum, sacrae coenae occasione, quam praecipuum inter

nos unitatis vinculum esse decebat, in varias sententias

distrahi. Sed hoc longe atrocius, non minus

hostiliter confligere quam si nihil esset nobis cum

Christo commune. Maior enim eorum pars qui a

nobis dissident, nescio quo instinctu percita, non

minus intemperanter in nos ebullit, quam si prorsus

diversa esset religio. Quum initio tanta esset discrepantia,

Lutherum, ut erat vehementi ingenio,

paulo acrius efferbuisse non miror. Nunc quando

de praecipuis capitibus convenit, quem in finem

Dominus sacramenta nobis instituent, quisnam legitimus

sit eorum usus, quae efficacia, quae dignitas,

quae inde ad nos utilitas pervenlat: quidquid adhuc

residuum est controversiae, moderatius tractari poterat.

Ego vero quum totis quindecim annis optima

fide conatu8 essem, quantum patiebatur ingenua

veritatis confessio, meum docendi genus ad sedandas

discordias accommodare, traxit me in odiosum certamen

Westphali vestri importunitas. Et tarnen

quidquid extorsit amarulentiae diligenter continui,

ne alios cum eo involveret: semperque dabo operam,

ne mea culpa scindantur vel distrahantur ecclesiae:

nee qui8quam a me laedetur, nisi qui ex professo

bellum indixerit. Imo quamvis Snepphius et nescio

quis somniator petulanter me lacessiverint, silere

malui, quam de nihilo turbas movere. Nam quod

a paucis intelligi scribis, quid ecclesiae vestrae

sentiant, certe si absurda, quae in multorum scriptis

occurrunt, colligere et exagitare libeat, non unam

esse omnium sententiam ostendere difficile non

esset. Hoc quidem vos omnes uno consensu asserere

video, quicunque ad sacram mensam accedunt, sive

impii sint, sive fidèles, substantialiter comedere

Christi carnem et sanguinem bibere. Quin fidèles

carne et sanguine Christi vere et substantialiter in

coena alantur, non nego, si tantum definiatur modus

arcana spiritus virtute fieri, ut vim suam caro et

sanguis Christi in nos transrandant. Cur me longius

trahere velis, non video: cur vero non aliam communicadönem

admittam, optima ratiojie impedior:

quia et carnem Christi a nobis deglutiri, et cum

came nostra corruptibili misceri, nimis orassum

commentum foret. Si tantum mysterium carnis

sensu aestimandum esse neges, fateor: nee vero

aliud respuo, nisi quod Christi gloriae non esse

consentaneum fides ipsa dictât. Adde quod non

poterit Christi corpus hoc substantiali modo comedi,

nisi fingamus esse immensum, quod non minus a

tota scripturae doctrina, quam a veteris ecclesiae

testimoniis abhorret. Quod enim quidam vestrum

dispensationis nomen obtendunt, ut persuadeant

corpus Christi simul fuisse in cruce mortale, et

gloriosum in coelis, inscitia labuntur, neque unquam

assequuti sunt quid vetustis ecclesiae doctoribus

esset dispensatio. Tu quoque, eximie vir,

pace tua dixerim, dum nos confundere putas, quid

nobis in coena detur, et ad quid detùr, aliquantum

falleris. Pluribus enim locis diserte assero, bona

Christi non esse nostra, donee ipse noster sit. Et

satis mihi distincte loquutus videor in mea Institutione,

ubi materiam coenae vel substantiam voco

ipsum Christum crueifixum : virtutem, effectum, vel

fruetum esse doceo, quidquid ex eius morte consequimur,

ut inde est gratuita reconciliatio, vitae

novitas et beatitudo coelestis. Nomen vero efficaciae

in hunc finem usurpo, non ut confundam quae distingui

debent, sed ut transfusionem substantiae excludam.

Dico igitur nos efficaciter substantia carnis

et sanguinis Christi pasci, quia mirabili et incomprehensibili

spiritus sui virtute efficit Christus, ut

unum simus cum ipso: vivifica sit nobis sua caro:

vita denique sua in animas nostras penetret. lam

in secundo capite miror, vos non -consideratius

attendere ad tot absurda, quibus implicitum est hoc

commentum, dignos simul et indignos promiscue

carnem Christi edere. Sicuti enim vestra de substantiali

edendi modo opinio, Christi carnem a sanguine

separat, ita haec communis manducatio, corpus

eius a spiritu divulsum vita et omni virtute privat.

Qualis vero receptio haec erit, ut in ventre impii

lateat mortuum Christi corpus? Quod obiicitnr

communiter omnibus dici, hoc est corpus meum,

nullo negotio refellitur: nihil enim obstat, quominus

vere omnibus se ipsum exhibeat Christus, neque

tarnen alii eum recipiant, nisi qui sunt capaces.

Hanc me doctrinae formam non pertinacia retinere,

sed quia scripturae auctoritate obstrictus teneor, *

Deus mihi optimus est testis. Suffragatur et veteris

ecclesiae consensus: in quo probando, quia

mihi longius insistere non est propositum, nobis

unus ille Augustini locus sufficiat. Quum alii discipuli

comederent panem Dominum, Iudam non nisi

panem Domini comedisse (Homil. in Io. 19). Ego

itaque, si quis alius, veram et sinceram consensionem

expeto, quam modo Deus ipse suo verbo sanoiat.

%Neo vero Augustanam confessionem repudio, cui

pridem volens ac libens subscripsi, sicuti earn autor v

ipse interpretatus est. Atque utinam prinoipes, ut

decebat, maior dissipations nostrae cura tangeret,

ut conventu piorum doctorum habito, studerent

ecclesias colligere: sed quibus flabellis ad odium

nostri incitentur, minime dubium est. Hoc tibi

coram Deo volui testatum, ut scires religione et

Dei metu ad amplexandum quod profiteor doctrinae

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!