17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

657 1557 OOTOB. 658,

fieri oladibas bellicis, ut atrocius saeviat contra

pios. Dominus omnes eius furias compescat.

Quod tuos commentaries Christi exsulibus dioando

tuum erga nos amorem publice testatum esse

voluisti, qui hie sunt peregrini tibi communibus

Uteris gratias agunt et cuperent plenius, si daretur

occasio, suam gratitudinem re ipsa testari. Ego

quoque officii mei esse duxi verbum hoc instar suffragii

addere. Vale, ornatissime vir et mihi obserr

vande frater, una cum familia et symmystis. Dominus

vos omnes conservet regat et benedicere pergat

usque in finem. Genevae nonis Octobris 1557.

Ioannes Oalvinus tuus.

2734.

MINISTRI EOOLE8IARUM PEREGKINARUM

GENEYENSIUM BTTLLINGERO.

Gratiarum actio, cum Calvini laude coniuncta, de

Concionum eins dedicatione.

(Ex autographo Arch. Tur. Plut. VI. Vol. 164, N. 127, olim

Sorin. B. 19. Epp. anglie. — Simler. Vol. 90. Edita est in

Lavateri 1. de ritibus scholae Tigur. ed. Ott. p. 133.)

Pio et docto viro D. Henricho Bullingero ecclesiae

Tigurinae episcopo vigilantissimo.

S. Quae res secundum Deum puramque eius

cognitionem, vir ornatissime, nobis maxime optanda

erat, ut ii doctores, a quibus evangelii luce animi

nostri illustrantur, et haberent nos filiorum loco

et essent cuique nostrum ut parentes cari, ea nobis

abunde a Deo Opt. Max. data est. Hie enim postquam

e toto orbe collectos nos in suam fidem acoepit

tuus sive potius noster Calvinus, non destitit

ille ex quo nos in Christo genuit, turn piis doctisque

suis scriptis tum sacris de suggestu concionibus,

Hberaliter, prolixe sancteque alere et confirmare.

Qua in re ut et in caeteris, etsi omnibus aliis ptane

satisfacit, sibi tarnen non satisfaoit ipse. Neque

tanto tamque ardenti ac perpetuo-in nobis augendis

et ornandis studio sese patris putaret officium explevisBe,

nisi sua quoque virtute efficeret, ut propter

Calvinum ad ecclesiam, cui non dico praeest sed

servit Cahinus, et amandam et iuvandam a sanctissimis

quibusque pastoribus certatim fieret concursus.

Habes enim exploratum hanc abs te familiam

ob illud eius columen non amari sine rivali. Atque

ut pergratum est, vestri in parentem nostrum

Calvini opera. Vol. XVI.

amoris immortalem nobis fruotum capere, sic illi

de suo iure nihil decidi potest. Nam ex liberorum

ornamentis in quibus sunt praestantium virorum

amicitiae ad parentum laudern cumulandam non

parva solet fieri accessio. Ut merito non dubitemus,

dum gravissimas tuas in Ioannis Apooalypsin lucu—

brationes in nomine nostro apparere voluisti, consilium

tibi fuisse non solum huius ovilis ad pietatem

incitandi et informandi sed eius etiam pastoris

bine magis atque magis exornandi. Quare utroque

nomine nos tibi omnia debemus, quum in diligendo

nostro doctore idem qui semper fuisti pergas esse,

et eum amorem eius discipulis, etiam dicatis doctis

tuis vigiliis posteritati, quamdiu hie sol videbitur,

testatum esse volueris. Quia te de tarn raro

munere non amet? qui dignas agere gratias possit?

quis tarn suaves mores tamque doctam et sanctam

senectutem non ampleotatur; colat, observet?- Facis

ut vivi hodie testimonii tui autoritate, iudicio, benevolentiae

et ingenii suavitate foetuque tarn docto

perfruamur. Si ingenui liberalesque homines aeS

alienum dissolvunt, dum profitentur ei cui multa

debent se plura velle debere, facilis nobis quoqué

ea sed sola dissolvendi erit ratio.. Nam ex eo libro

tuo, in quo nos appellare dignatus es, maximum

eum honorem tibi ferimus acceptum: sed ex assidua

quam meditamur eius lectione non dignitatis

solum sed doctae pietatis fructus uberrimos tibi a

nobis debitum iri speramus et interim praedicamus,

Neque futurum est unquam ut huius beneficii memoriam

in nobis obruat oblivio. lam vero quum

Calvini simus unius, qualescunque sumus, toti, ac

amicorum omnia sunt communia, ab illo per eius

humanitatem facile impetravimus, ut nos usu sibi

asserens tibi cedat possessionem iure, quo nunquam

non tuos habebis.

Deus communis in Christo Iesu fidelium pater

te, vir plurimum nobis observande, suo honori çumulando

ecclesiaeque promovendae usque servet incolumem.

Genevae nonis octobris.

Agnoscis

tuis iussis obsequentem hanc

ex peregrinis ecclesiam.

Ministri Genevensis ecclesiae omnium exsulum.

Gallorum nomine.

Seniores et diaconi ecclesiae Italicae totius

ecclesiae nomine.

Ministri seniores et diaconi totius ecclesiae

Anglicanae nomine

8ubscribunt.

42

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!