17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

689 1557 NOVBMB. 69Ô

sunt varia etiam doctissimorum et sanotissimorum

iudicia. Ego vero oupio tantum de Domini völuntate

certior fieri, ne quid agam meo ministerio indignum.

Cognovi ex tuis literis, s ) quas a me accepisti

te perinde interpretatum , ac si tecum expo8tularem,

quasi me litibus implicare Tolueris.

Ego certe nihil minus suspicatus sum, sed ita

scripsi taedio quodam litium in quibus me tarn indignis

modis hominum iniquitas exagitavit: In

postr'ema, quoad eius fieri potuit, autoritatem Christi

ministri retinere conatus sum, quae res fortasse

iudioibus displicebit. Sed me decebat illius esse

personae memorem quam agebam. Exspecto causae

eventum. Porro quod seripsisti de senatus vestri

yoluntate et studio, 3 ) idem mihi persuasi quod scribis.

Dli gratias ago per literas, 4 ) quod ut verbis

tu quoque facias meo nomine vehementer rogo.

Quod autem cupis ut in sinum tuum efiundam, si

quid est quod urgeat vehementius, et si ullis constringar

angustiis, habeo maximam gratiam pro tua

hac sollicitudine. Ut ingenue fatear apud te quod

res est, hactenus sic vixi, ac victus tenuitate et

qua potui parsimonia, domestico vectigali, id effeci

ut neque stiperfuerit quidquam neque defuerit.

Nunc, quod prius non contigerat, obaeratus sum,

sed fratris mei potius culpa quam mea, ex quo cum

illo divisi Patrimonium quod exiguum supererat.

Ad haec accessit morbus et praeterea uxoris valetudo

parum firma et onus liberorum. Yerum non

desunt amici quam plurimi, qui quotidie omnia

offerant officia, et ex animo, ut nihil - dubitem in

promptu fore auxilium quoties opus erit. Deinde

si me hie diutius contingat commorari, hoc est, si

felicior sit rerum nostrarum successus, quam adhuc

sperare ausim, nihil pudebit pro meo iure petere

ut aliam habeant mei rationem quam hactenus.

TJtinam nulla me magis premeret cura quam mei

et meorum, ut qui sciam nostras opes in eorum

esse animis reconditas qui nos habent pro Christi

servis: quem votis ardentissimis precor ut indies

magis ac magis Sanctis tuis laboribus benedicat et

te suae ecclesiae diu servet incolumem. Yale optime

salutatis omnibus collegia. Salutant te amantissime

nostri omnes, praesertim uxor mea. Lausannae

7. Novemb.

.. Tuus Petrus Yiretus.

2)jy.2739.

3) Haec in ep. modo laudata frustra quaeres. Videtur

aliqtia reeeniior intercidisse, qua Calvinus Vireto Senatus

Genevensis benevolum in eum animum deelaraverat.

4) Beeitatae fuerunt coram Senatu d. 9. Nov., quibus

auditis per nuneium Lausannae transeunietn 25 seutatos aureos

miserunt Vireto.

Calvini opera. Vol. XVI.

3754.

BEZA PARELLO.

Maiore ex parte pertinet ad res PariSiensium.

Legatis mittendis neque pecunia neque instructionibus

in tempore provisum. Carmelus nimis diu Neocomi

morari' videtur, qui officio suo apud ecclesiam defungi

deberet. Ibi enim non omnes constantia sua inclarescunt

et confirmatione opus habent.

(Ex autographo bibliothecae pastorum Neocomensinm sine inscriptione.

Edidit Baum. I. 490.)

S. et pacem a Domino.

Genevae ') reliqui D. Calvinum optime valentem

cum amicis omnibus. Yalde illi displicuit quod

nemo nostrum 2 ) Bernae substitisset àut eo esset

reversus, dum profioiscerentur legati. 3 ) Nam procul

dubio maturatum esset, neque in Bernensium

indignationem incurrissemus, quod nee pecunia esset

parata quam eis obtuleramus nos ubicunque vellent

repraesentaturos, nee satis essent paratae instructiones,

denique quod cuperent aliquos nosse quibusoum

Lutetiae et in aula de re tota communicarent.

Hoc poterat unus noster Caspar*) optime curare,

sicut iam tum indicabamus. Sed tarnen ferendum

est quod mutare non possis. His incommodas iam

prospectum est istic afiqua ex parte, nos vero conabimur,

missis primo quoque tempore literis, caetera

excusare. Lutetiae praeter illos quinque de quibus

audieramus, combusti sunt duo prorsus iuvenes, *)

die Octobris 23: quorum alter urn nègant decimum

quintum annum excessisse. Utrumque testatur incredibili

patientia ac constantia non minus perculisse

adversaries quam pios fratres confirmasse.

Scribit Galasius pergere fortiter dispersionis reliquias

et in captivis maiorem etiam inveniri constantiam

quam ipsi ministri sperassent. Nonnullos

tarnen superavit caro in tanta multitudine. Inter

caéteras eminet constantia D. de Mentigny, 6 ) quae

oblàtam veniam fortissimo ad hunc diem repudiavit.

D. de Longjumeau 7 ) contra quod ilia recusavit ar-

2764.1) Ex Germania reduce statim eo se eontulisse videtur.

2) qui in Germaniam profecti sunt.

3) Lutetiam.

4) Carmelus minister ap. Parisienses optime pptuissèt

et statum rerum exponere et auxilii ferendi via* aperire, si

Bernae adfuisset.

5) Franc. Bebeziers et Frid d'AnviUe. (Martyrs 476,

Hist. eccl. I. 132 et supra N. 2743.) Qui 23. Oct. perierunt.

Ante eos 2. Oct. Nie. le Gene medicus et Petr. Gabart.

6) fille da Sr. do Rambouillet, épouse du chevalier de

Rentigny enseigne du duo de Guise. (De Thou. éd. fr. II.

531.) V. Beeae ep. 2762. Exstant epp. Calvini ad earn.

7) Cf. N. 2775.

44

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!