17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

123 EPISTOLAE 2442—2443 124

ad primam occasionem. Ego (sicuti et tu) parum

aut nihil spero: quinimo timeo ex medioori incendio

oriturum incendium amplissimnm. Uli sane, cum

quibus coUoquendum erit, vel Tehementioris adeoque

plane Lutherani sunt ingenii, ut Schnepfius,

Brentms, Westphalus, et huius farinae innumeri

alii, vel moderations, ut Philippus, Pacaeus, et pauçuli

aliquot. Hi vero pro ingenii sui natura aut

mollitie noient illos offendere. Uli ne latum quidem

culmum cedent, imo pro barbarie sua convioiorum

plaustra in nos exonerabunt. Sed et post

colloquium (quod et post Marpurgense colloquium

factum videmus) scriptis epistolis et in cathedris

suis triumphabunt. Neque est quod imaginatione

quapiam suavi aliud et melius quidpiam polliceamur

nobis. Nimis bene noti sunt nobis Lutherani

isti iam ab annis triginta. Verum sperant nonnulli

rem hanc moderandam principum modestia, qua

facile mitigari possit barbara concionatorum asperitas.

Sed audi quid hic sperem. Si de sententia

nostra cesserimus, aut quod hactenus perspicue

docuimus nescio quibus involucris involvamus, benignus

sentiemus principes, ac forma concordiae

erit confessio Augustana. Hoc si non receperimus,

dimittemur ut cervicosi et superbi. Ingenue vero

dico nunc me non posse recipere et agnoscere confessionem

Augustanam, quum ob alias causas, tum

ob Apologiam coniunctam, et quod modo ex Westphali

scripto expertus es quid isti sentiant de Augustana

confessione. Quod vero ille scribit et dicit,

id caeteri omnes sentiunt. Ac experieris ne Philippum

quidem hac in re facturum quod speras. Our

autem de principibus ita iudicem, audi. Principes

pierique ex professo sunt Lutherani. Omnes pendent

a Oaesare Augusto. Huic exhibuerunt confessionem

Augustae: in iisdem comitiis damnarunt

Zwinglianos. Nee est quod putemus sincerius illos

egisse posterioribus comitiis. Nam ultimis istis Augustanis

rursus exclusi sumus Zwingliani. Quid

quod princeps Wirtenbergicus, qui iam tenet primatum

et totus pendet a Brentio, in synodum Tridentinam

confessionem bene Lutheranam in hoc capite

misit eandemque germanice et latine excudi curavit.

Hecessus imperiales omnes habent Zwinglianorum

condemnationem. Hie ego nunquam persuaderi potero

ut credam istos tantillum de bis cessuros quae

Imperatori et Ordinibus imperii tanta constantia et

perspicuitate sententiarum concesserunt. Quid ergo

restât aliud quam ut ex hoc colloquio ingens detrimentum

et dedeous redeat ad ecclesias nostras?

Nee est qui non intelligat, quum disoessum fuerit

re male sarcta, scandalum gravius futurum quam

fuerit hactenus. Quid quod non frustra timeo contentiones

de pluribus dogmatum capitibus movendas

quam ipsi nunc putemus. Praeterea terrent me

exempla. Nam ut nihil dicam de Imperialibus,

i

quantum, obsecro, mali dedit D. Bucerus Helveticas

illis colloquiis? Quaesivit sane pacem et bono quodam

zelo videbatur curare velle vulnus filiae Zion:

sed eventus docuit ilium imprudenter et male egisse.

Id quod ipse demum suböbscure significavit, dum

non semel rogantibus viris Sanctis de hac contro-

Tersia respondit: Video Deum nolle per me hac

in causa doceri ecclesiam.

Opto itaque D. a Lasco prudentiam et ne aliquid

tentet cuius postea per omnem vitam poeniteat.

Quod attinet ad D. Vergerium, si is aliquid hac in

causa agit, et D. a Lasco aliquid ab ipso sperat,

certissimum est optimum virum a Lasco toto errare

coelo et fajli. Ipse enim D. Vergerius manu sua

ad me soripsit, D. a Lasco satagere pro colloquio

sed frustra. Haec yerborum sententia fuit: verborum

non amplius memini. Bernenses puto non

consensuros in ullum colloquium, utpote qui adhuc

memores sunt quantum ipsos exercuerint, quantisque

periculis involverint Buceri colloquia. Quod

nostros attinet, si miserint legationem, non alia lege

mittent quam ut audiant, nostram dootrinam proponant

et defendant, acta référant rursus ad senatum

et plebem. Hic enim patrius mos est, neo aliud sibi

persuaderi permittent. Sunt enim et ipsi colloquiis

supra modum infensi, idque maxime propter colloquia

tot et tanta Buceri cum ministris Helveticis

magno cum periculo et magnis cum impensis habita.

Haec solito copiosius ad te perscribo ut probe

intelligas quid sperem aut sentiam de colloquiis istis

cum illis hominibus. Si audires collegas vel

symmystas nostros, longe acriora audires. Hoc tarnen

ingenue dico, malle me colloqui cum papisticissimis

quam cum hoc hominum genere. Video

enim hos omnem exuisse humanitatem, ac deploranda

se armasse pertinacia, ut nihil dicam acerbius.

Experiatur vero ipse D. a Lasco cum suis,

quid apud eos possit. Si benignos invenerit et spes

aliqua affulserit, scripto plus effecerimus quam colloquio.

Nee ingratum feceris si haec mea narraveris

per tuas literas D. Ioanni a Lasco. Desiderat

enim meam audire sententiam. Ac scripturus

sum illi, sed quando tabellionem habere possim

nescio. Tu forte commodius ipsi haec nunciaveris.

In locum optimi viri et beatae memoriae senis D.

PeUicani cogitamus vocare clarissimum virum D.

Petrum Märtyrern. s ) Dominus faveat nobis. Ora

pro nobis Dominum. Ama nos, nam te ac tuos

amamus. Vale cum omnibus symmystis. Salutant

te ac tuos nostri omnes. Tiguri 29. Aprilis. Anno

1556.

' Bullingerus tuus.

5) Otto Henrieus m. Februario eum Heidelbergam vocare

voluit. Bullingerus Gal. Maiis ei scripsit suadens ut

Turicum potius veniret. {Schmidt 184. Hess II. 307.) Plures

Martyris epp. de hac re praebet Ed. 1587, p. 1115 ss.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!