17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

741 1557 DEOEMB. 742

noverunt, our tantopere a nobis requiratur subscripts

et cur non tueantur atque etiam profiteantur

multi sinceriorem eoclesiarum nostrarum doctrinam,

cui alioqui non sunt iniqui. Quibus omnibus

illud quoque non levé accedit, quod illustrissimis

sanctissimisque evangelicae religionis principibus

sedulo a versutis huius saeculi filiis inculcatur, cavendum

ipsis esse modis omnibus, ne vel suspicionem

levitatis incurrant, idque apud Imperatorem,

apud reges, principes atque omnes ordines imperii,

apud quos semel professi sint oblata confessione

August, fidem suam, quam in coenae negotio ita

proposuerint, ut ipse Caesar et qui se appellant

catholicos approbarint ilium articulum. Oaeterum

a levitatis nota ipsos minime expurgari posse, si

nunc cum illis ecclesiis consentiant, aut illas utcunque

ferre velle profiteantur, quae in celebribus

illis comitiis, dum Protestantes veluti in gratiam

suntrecepti, hae* nominatim sunt damnatae, ethactenus

in omnibus comitiis sub nomine Sacramentariorum

exclusae. Videmus alioqui nonnullas urbes

in illis ipsis Augustanis comitiis nominatim damnatae

non potuisse recipi, neque receptas esse in

societatem Protestantium nisi per subscriptionem

confessionis Augustanae,

Verum ut eo unde digressi sumus redeamus,

quum tu ipse praeterita aestate ageres cum principibus

ipsorumque concionatoribus, viris doctis,

benignis et moderatis, quid, obsecro, tuo efficisti

colloquiö? Reliquisti in illorum manibus confessionem

nomine Helveticarum et Sabaudicarum ecclesiarum

editam, quae sola abunde testari posset non

in alium finem istiusmodi colloquia spectare, quam

modo diximus. Oonfessio enim ilia, quam insciis

nobis obtuli8ti, magis in ipsorum doctrinam inclinât,

quam nostram simpliciter exponat. TJnde nos illam

agnoscere non potuimus, ac te Tiguri in coetu fratrum,

sicut scis, hortati sumus ut ab huiusmodi

confessionibus scribéndis et offerendis principibus

abstineas. Nihilominus nunc quoque dum iterum ad

principum illustrissimorum concionatores venisti

Wormaciam in colloquium, aliud interim agens,

causam nempe vinctorum Iesu Christi in Gallia, et

novam rursus confessionem conscripsisti, et colloquium

postulasti. Quälern veroconfessionem? Talem

omnino, qualem subinde dicimus et requirendam a

nobis per illos, et dandam a nobis, si modo aliquid

pacificationis sperare voluerimus. Talem enim confessionem

vel ipse scripsisti, vel ab alio scriptam

obtulisti, 6 ) quae in omnibus confessioni Aug. consentiat,

accédât, quinimo nominatim ipsam profiteatur.

Excipis tarnen, id quod interim probamus et

laudamus, eucharistiae articulum, in quo adhuc

6) Viae quae annotavimus ad N. 2762, not. 9.

aliquot haereant controversiae. Interoa nos non arbitramur

ecclesias Galliae puriores ea omnia, tametsi

tu excipis eucharistiae articulum, agnituras,

quae isti in sua ilia confessione August, profitentur.

Cuius quidem generis inter alia esse putamus:

baptismi aquae nëcessitatem in infantibus ad salutem,

confessionem item quae fit sacerdoti et absolutionem

privatam, ut nunc alia non commemoremus.

Nos certe in his, nedum in articulo eucharistiae,

Augustanam confessionem non sequimur,

neque illam unquam simpliciter recipere voluerunt

ecclesiae Helvetiorum, sicuti prius quoque exposuimus,

dum mentionem faceremus, quae in negotio

concordiae acta sint per D. Bucerum. Proinde

quum haec ita habeant, non temere diximus, quod

modo repetimus, nobis nondum esse persuasum,

colloquium cum istis hominibus unicam illam esse

viam per quam veniàtur ad veram solidam stabilemque

concordiam, quum in omnibus hactenus

habitis colloquiis constantissime nostris ecclesiis obtrudatur

in omnibus confessio Augustana simpliciter

recipienda, adeoque hue spectent istorum omnia, ut

relictis nostris ad ipsos concedamus: qüod quüm

illis dare non possimus, nisi contra fidem officium

atque conscientiam facere libeat, tu iam cogita quam

bene rebus ecclesiae nostrae consulas, qui profectionibus

susceptis ad principes et eorum ministros,

hoc impetratum cupis, quod cum tot tantisque coniunctum

est difficultatibus et discriminibus. Bcimus

autem ecclesias Gallicas, adde et peregrinorum per

Germaniam, minime a nobis postulare ut aliquid

obscurum, impexum aut veritati incongruum recipiamus,

quo ipsis liceat esse tutioribus et tranquillis

magis. Agnoscimus item pace et concordia

inter fratres nihil esse optabilius et iucundius.

Beati pacifici, ait Dominus, quoniam filii Dei vocabuntur.

Interim te quoque cum omnibus Sanctis

agnoscere non dubitamus, propter pacem ne latum

quidem pilum a veritate confessa et simplicitate

sancta recedendum, aut tantillum contra conscientiam

recipiendum esse, maxime quum illud quoque

Domini dictum célèbre sit: Non veni pacem mittere

sed gladium. Molesta sane res est, et tantum

non abominabilis infirmorum offensio. Sed quid,

obsecro, facias, praesertim quum te constringant

diserta Domini mandata et periculum sit ne per

pacificationem illam obscuram non modo non tollatur

offensio iam inveterata et hoc minus noxia,

sed conduplicetur potius renovata? Proinde fraterne

hortamur ac obsecramus te, honorande domine

et frater carissime, ne unquam obliviscaris

verborum Domini nostri et apostoli eius dicentis:

Estote prudentes sicut serpentes et simplices tanquam

columbae! Videte ut circumspecte ambuletis

ut sapientes, redimentes occasionem, quod dies mali

sint, ac tempères ac caveas tibi posthac ne princi-

47*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!