04.06.2013 Views

Glossarium mediae et infimae latinitatis Conditum a Carolo du ...

Glossarium mediae et infimae latinitatis Conditum a Carolo du ...

Glossarium mediae et infimae latinitatis Conditum a Carolo du ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Lactantii in lib. de Mort. Persecut., num. 31, ubi de Maxiraiano

Galerio imperatore : « Quis ergo non bonis suis

« eversus est, ut opes quae subimperio ejus fuerunt, corrade-

« rentur ad votum, quod non erat celebraturus. » - C. in

Add.). In hac etiam decennaliorum celebritate edebantur

clrcenses, eximebantur rei de carceribus, agebantur Deo

gratiaruno actiones, et distribuebantur pecuniaeper civitates,

ut testatur Eusebius '. Sed qua? singulis decenniis concipiebanturvota

postea singulis quinquenniis suntexsoluta, quod

indicatloco laudato Symmachus. Indeque quinquennalium

aut quinquennaliorum votorum inscriptiones in nummis

manarunt, itaut quinquennalium vel quinquennaliorum vota

primo initae dignitatis anno celebrata censeri debeant, decennaliorum

post exactum quinquennium , vel ipso quinto

exeunte anno, quindecinnaliorum exeunte decennio, vicennaliorum

exeunte decimo-quinto dignitatis anno. Et ita

deinceps. Alia enim sunt vicennaliorum vota concepta, alia

edita vicennalia. Edebantur quippe vicennalia anno vicesimo

imperil, vicennaliorum vota anno decimo, aut decimo-quinto.

Verbi gratia, Constantinus Magnus vicennalia Romae edidit

ipso Constantino VII et Constantino Caesare consulibus qui

fuit imperil vicesimus annus, Christi 326, ut est apud Eusebium,

Idacium et auctprem Chronici Alexandrini : Vota vero

vicennaliorum acta imperil decimo-quinto, quod innuit

Nazarius in Panegyrico ipsi Constantino dicto : « Quintum

« decimum annum maximus princeps sal utaris imperii degit,

« sed auguramur jam vicennalia, et venturi fldem superio-

« rum felicitate sancimus. » Cumque eo anno agerentur

quinquennalia Licinii junioris, Crispi et Constantini junioris,

qui csesarum dignitate cohonestati fuerant kal. mart. Sabino

et Ruffino coss. anno Christi 316, haec subdit : « Quinquen-

« nalia beatissimorum caesarumoccupatosin gaudiis habent,

« sed in destinatis decenniis jam vota properantia et spes

« volucres constiterunt, horum dehinc compotes propagaoi-

« mus optabilis boni seriem. » Atque horum quidem una

simulque caesarum vota nuncupata crebro advertere est in

eorum nummis, in quibus legitur : VOT. x.aut xx. G^SARVM

NOSTRORVM ; etsi interdum sua cuique vota inscripta, ut in

nummp Constantini junioris, VOTA VICENNALIORVM ; et in

nummis Crispi, in quibus pro lemmate est : BEATA TRAN-

QVILLITAS , et VIRTVS EXERCITVS , et VICTORIA L^ET^

PRINCIPVM, in cippo, clypeo, et labaro descriptum legitur,

vox. xx. quae quidem vicennaliorum Crispi vota, utpote

exacta in ejusdem decennalibus , cadebant in vicennalia

Constantini patris : quod indicat Porphyrius in Panegyrico,

eidem augusto in ipsis vicennalibus dicto in quo dum metro

ludit, in medio paginae corpore, minio hosce characteres

depinxit : AVG. xx. CM. x. ; id est : Constantini augusti

vicennalia, Csesaris decennalia. Ac de Crispo quidem :

....... Tu carmina prome

Vate Deo digna : aut si quod perferet audens

Majus opus nectens, mens tota mole subibit,

Spe pinget carmen, pangat si coepta camena,

Compleat et versu variata decennia picto,

Ore secunda vovens sub certo limite metri.

Ubi secunda vota Crispi sunt vota vicennaliorum, de quibus

alio loco :

Sancte pater, rector superum, vicennia laeta

Augusto, et decies crescant solennia natis.

Et de Constantini vicennalibus :

. . . . Te tanto in carmine musa

Et tua de scriptis pingit vicennia metris.

Mox de votis Tricennaliorum :

, Constantine, serena

Tempora, summe pio tricennia suscipe voto.

Quae quidem Constantini tricennaliorum vota concepta

leguntur in nummo aureo, clypeo, quern tenet Victoria,

inscripta, VOT. xxx. ubi pro lemmate est, VICTORIA GONS-

TANTINI AVG. Ad quam Constantini eo anno victoriam

respexit idem poeta :

Augusto victore juvat rata reddere vota.

At cum nullam hoc anno victoriam ab hpstibus adeptus

Constantinus legatur, earn forte nummus iste spectaverit

1. L. 8, c. 12, 26 ; 1 . 1, de Vita Const, c. 41; 1. 3, c. 21.

DE INFERIORIS JEV1 NUMISMATIBUS. 141

quam paulo ante fusp Licinio retulerat anno Chr. 325 cuni

inde gloriosam victoris appellationem postmodum ambierit,

ut testatur Eusebius ', quaraque nomini suo fere semper

praeposuit, ut est apud eundem scriptorem, auctorem Chronici

Alexandrini, et alios. Nisi referri debeat ad victoriam

illam quam se consecutum gloriabatur eo anno 326 quo

vicennalia acta sunt, contra Ecclesiae hostem, postquam

episcopos in Concilio Nicaeno invicem dissidentes in concordiam

revocasset, ut auctor est idem Eusebius 2 , adeo ut

victoriam Constantini ut suam ac propriam in nummis inscribi

voluerit. Ex praedictis etiam patet Crispum post edita caesareae

dignitatis decennalia, quae in kal. martias in vicennalibus

Constantini patris cadebant, ab eosublatum. Tricennalia

porro Constantinoppli edidit idem Constantinus 8 kal. aug.

anno imperii tricesimo, ut est apud Idacium et auctorem

Chronici Alexandrini : in quorum quidem celebrationepanegyricum

Constantino ex more dixit Eusebius caesariensis, qui

ejus Historiae subjicitur, ut ipsemet testatur 3 . Constantius

vero fllius Roma? vicennalia celebravit ipso Constantino IX

et Juliano caesare II coss. anno imperii vicesimo, Christi 357.

Ita denique Arcadius anno imperii quinto, Valentiniano III

et Eutropio coss. anno Christi 387. Quinquennalia propria

cutn Theodosio Augusto patre suo editionibus ludisque celebrasse

dicitur. 17 kal. febr. apud Idacium et Marcellinum comitem.

Sic etiam Theodosius Junior quinquennalia, apud auctorem

Chronici Alexandrini; decennalia apud eundem Marcellinum,

eodemque anno Honorius decennalia ; tricennalia idem

Honorius : tricennalia perinde Theodosius anno tricesimo

imperii, Christi 430, ediderunt. Idem denique Theodosius,

apud Marcellinum, anno Christi 439 octava, et anno 444 nonet

quinquennalia edidit. Quae quidem ut singulis lustris edita

quinquennalia, ita eorum nuncupata vota cujusque lustri

initio.vel potius annoproxime ante exactum lustrum, prorsus

evincunt nummi aliquot, ut ille Constantini Junioris caesaris,

in quo inscriptum in clypeo cum lemmate, ROMJE

, nisi decennaliorum aut quindecinnaliorum vota

intelligantur : alii Valentis et Gratiani, VOT. xv. MVLT. xx.

Praeterea ex Nazarii Panegyrico videtur posse colligi eum in

quinquennaliorum celebritate dictum fuisse ; ut Incerti

Panegyricum Maximiano et Constantino dictum, eo quo

idem Constantinus Augustus appellatus est anno, proinde in

quinquennaliorum votorum nuncupatione. Nam Constantino,

quern Orientem imperatorem vocat, dictum insinuans ob

laetitiam publicam, qua ei Csesari additum nomen imperii, et

ob ccelestium nuptiarum festa turn celebrata subdit : « Huic

« voto propria nunc debetur oratio, quod semel factum,

« futurum est sempiternum. » Et infra : « Restat ut ipsa ilia

« quae separatim de virtutibus vestris locutus sum, sicut

« huic voto congruit, in sermonis finem conjungam. » Erant

igitur isti panegyrici publica populorum vota, quorum edendorum

gratia deligebantur oratores diserti, qui in principum

laudes excurrerent, et felicia lustra vel decennalia eis adprecarentur,

ut in Nazarii laudato panegyrici loco vidimus,.

votis ipsis in nummis relatis, cum ipsa interdum felicitatis

adprecatione, ut in inscriptione veteri, VOTIS VIGENNALIB.

FELICITER. Et in Alia in clypeo exarata, apud Boissardum %

G^SARVM DECENNALIA FELICITER. In alia apud Gruterum s ,

VOTA FELicissiMA OB REDiTVM NVMERi. In nummo aereo

Licinii junioris caesaris, in corona laurea, VOT. x. FEL. xx. ;

et in aureo Constantis medallione in quo exaratum, FELICIA

DEGENNALIA, et in clypeo, VOT. x. MVLT. xx. ubi felicia

decennalia edita anno decimo, quo vicennaliorum vota

nuncupata. Neque hie edendorum panegyricorum in dignitatum

natalibus mos proprius imperatoribus fuit : cum et in

episcoporum cathedrae, seu initi episcopatus Natalibus, editi

complures legantur apud Gregorium Nazianzenum, Nyssenum,

Chrysostomum, Augustinum, Ennodium, Chrysologum,,

et alios, ut pridem annotatum a viris doctis 6 .

XLIX (XLI).

NUMMUS CONSTANTINI, IN QUO EXARATUM, PLUR.

NAT. FEL.

Ad has felicitatis adprecationes et vota pertinet etiam

inscriptio ilia quae exarata legitur in Constantini M. caBsaris

nummo, PLVR. NAT. FEL., id est, Plures natales felices.

Is autem, si bene auguror, turn primus cusus videtur, cum

1. L. 2, de Vita Const, c. 19 ; 1. 3, c. 58 ; 1. 2, c. 45, 47. — 2. L. 3, c. 14. —

3. De Vita Const. 1. 4, c. 46. — 4. L. 1. — 5. 22, 3 ; 46, 7. — 6. Rosweid. ad

Paulini, ep. 16 ; Boland. ad 18 Januar.; Sirmond. ad Ennod. etc.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!