04.06.2013 Views

Glossarium mediae et infimae latinitatis Conditum a Carolo du ...

Glossarium mediae et infimae latinitatis Conditum a Carolo du ...

Glossarium mediae et infimae latinitatis Conditum a Carolo du ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

154 DISSERTATIO

junior, cui Sophia uxor superstes fuit. Feminam esse quae

Justino adjungitur (nam in plerisque adeo sunt attritee ac

evanidae effigies, ut certum aliquid super hac re elici vix

queat) ostendit diversitas gestaminis : nam Justinus globum

crucigerum dextra gerit, imperatrix vero crucem oblqngiorem

sceptri vice, non vero ramum aureum margaritis et

unionibus distinctum, quomqdo deferre solitas augustas

senescente Graecia tradit Codinus '. Nam qui ex Octavianq

Sada proferuntur ab Alemanno 2 , male a scalptore descripti

sunt, cum et in iis Justinus barbatus, et quae adjungitur

effigies veluti adolescentis effingantur : priori crux, alteri

virga, in dextra, utrique vero in sinistra globus tribuantur ;

cum Justinianus, quern exhiberi putat idem Scriptor, non

adolescens, sed plena jam aetate et caesar et augustus dictus

sit; ita ut quos Alemanno inspiciendos praebuit Sada, non

diversi sint ab iis nummi quos adscripsimus Justino juniori.

Verum longe major est difficultas in enodandis aliquot aliis

aereis, quos hisce subjunximus , hac tantummodo fulti

ratiqne, quod ejusce aetatls videantur, cum ex characteribus

qui in iis describuntur, licet in quibusdam sat perspicuis,

yix quicquam divinari possit. In iis vero bini effinguntur

imperatores, yel saltern imperator, cui adsidet augusta conjux,

nam facies in omnibus (octo vidimus) ac vestes fere

evanidae sunt, uterque simili diademate conspicui globum

crucigerum in medio sustentant ; altero dextra, altero sinistra

bacillum seu sceptrum gestantibus. Omnes pene Thessalonicae

cusi characteres anomalos repraesentant, quidam

hosce male formatps, VTLLVT—TSPP AVG. quidam, ASS—VNV

v, alii—ACVC sc. alii—OSIAN. alii denique—ALO9NO. In postica

autem horum facie anni imperii adscribuntur nv. inn. vi.

et vn. adeo ut Justino Seniori et Justiniano adscribi vix

debeant, cum Justinianus, ut diximus, anno Justini 6 aut 7

caesar dictus sit ab avunculo, uti testatur Victor Tunnensis :

« Post cpnsulatum II Justini et Apionis, Justinus augustus

« Justinianum nepotem suum ad senatorum supplicationem

« invitus caesarem facit. » Incidit autem consulatus Justini

secundus in annum 524,quo Julii9 imperii annum septimum

inibat : unde conficitur anno ejus quinto Justinianum ut

ayunculi collegam in nummis effingi non potuisse. Sed de

hisce naevis lector ac inspector ipse per nos licet decernat.

Iis praeterea nummis duos aut tres alios aereos subjunximus,

Justinpque adscripsimus, nulla alia ferine conjectura quam

quod imperatorem et imperatricem exhibeant cum hisce

characteribus, DN iv—AAF. et hisce, infra easdem effigies,

VITA., in aversa vero facie K. cum hisce ANNO VITI.KAR. Unde

colligitur Karthaginei cusum fuisse, ac proinde saltern ante

an.698.quoinSaracenorum potestatem venit Carthago, Leontio

imperante : nisi per iv. Justinianus Rhinotmetus

intelligatur, antequam a Leontio imperio deturbatus fuisset.

Tertium, nullis characteribus insignem, altera facie imperatorem

, altera augustum exhibentem , quod eorumdem

videantur ac priores, pariter subdidimus, ut liceat cuique

perinde de iis judicium statuere.

LXXXI (LXXII).

NUMMI CONSTANTINI ET CONSTANT. EX FAMILIA

HEEACLIANA.

Sed prae caeterisjurenegotiumfacessunt Baronio, Gretzero,

aliisque in re nummaria peritis viris, numismata aurea et

argentea quae CONSTANTINI ET CONSTANT, nomina praeferunt,

aereaque alia ejusdem typi nullis characteribus insignita,

non una tamen omnia figura, seddiversa. Ac primum quidem

ex iis quae delineari curavimus aereis, altera facie, imperatoris

cum promissa satis barba protomen exhibet ; altera

columnam, vel litteram I. cum hisce characteribus, ANNO i.

qui cusum anno imperii primo declarant. Bina ejusdem typi

servat gazophylacium Sangenovefanum. Tria exinde alia

aurea habentur in Regio, in quorum antica facie duorum

pariter imperatorum sunt cm)6apia, quorum prior cum promissa

et lata barba, alter barbae primam lanuginem indutus

visitur, cum hisce characteribus, qui in quibusdam ex iis

adeo minusculi et pessime formati, ut puncta potius dixeris

quam literarum apices : DN GONSTANTIN s (alii habent ET)

CONSTANTIG. In aversa parte crux habetur, gradibus insistens,

cum inscriptipne male pariter exarata : VICTORIA

AVGVST. et GONOB. Ejusdem ferme typi binos aureos Regios,

et argenteum unum gazophylacii Sanctae-Genovefae damus :

nisi quod imperatoris pogonatl diademati crucigero additur

1. De Off. c. 17, n. 25. — 2. Ad Procop. p. 42, 44, edit. 1.

nescio quse calyptrae- species, camelaucium forte, cum hisce

characteribus, DN. CONSTANT. In postica crux altior glpbo

insistit, ad cujus latera bini imperatores cum globis crucigeris

stant, prior altior barbam, non tamen promissam, indutus,

alter ut puerulus effinguntur, cum hisce characteribus,

VICTORIA AVGVS. GONOB. ; ita ut in hocce nummo quatuor a

se invicem diversos imperatores effictos par sit credere.

Argenteum praeterea delmeamus, qui est ejusdem gazophylacii

Sangenovefani , in cujus antica idem cum barba

promissa imperatoris vultus , et cum simili, cujus mox

meminimus, calyptra, ac globo crucigero, et hisce in circuitu

characteribus pessime descriptis, VICTORIA AVGVST. In postica

tres stant imperatores , cum stemmatibus et globis

crucigeris : medius, altior, cum barba, non tamen promissa;

qui ad dexteram est, ut puerulus ; qui vero ad sinistram,

medio altitudinecedens: infra, CONOB. Diversi alium aureum

typi exhibemus, in quo tres consistunt imperatores: medius,

et altior, cum promissa barba;qui ad dextram est, utpuer;

qui ad sinistram, ut adolescens efficti. In aversa facie crux

insistens gradibuseffingitur, cum eadem semper inscriptione,

VICTORIA AVGVST. CONOB. Ejusdem typi prostat alter aereus,

praeterquam quod in aversa facie annus imperii vicesimus

describitur, et Rayennse cusus innuitur. Damus praeterea aereos

alios nullo conspicuos lemmate,quorum facies altera imperatoris

cum barba promissa upoToiATjV, altera literam majusculam

M. cum tribus, ad latera et caput literae, imperatorum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!