13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

LitteraeApostolicaeArt. XXXIII. Si uterque contrahens in suo ritu permaneat,competit presbyteris respectivi ritus officium parochierga illos exercere in rebus quae hic recensentur, nempe:in communionis paschalis , viatici et extremae unctionis administratione, in adsistentia in mortis articulo , in exequiispersolvendis atque in humatione ; excepto necessitatis casu.Art. XXXIV. Nati in Civitatibus Foederatis Americaeex patre latino et matre ruthena, latino ritu sunt baptizandi:proles enim sequi omnino debet patris ritum, si sit latinus.Art. XXXV. Si vero pater sit ruthenus, et mater latina,liberum erit eidem patri, quod proles vel ritu rutheno baptizetur,vel etiam ritu latino, si in gratiam uxoris latinaeipse consenserit.Art. XXXVI. Infantes ad eius parochi iurisdictionem pertinent,cuius ritu sunt legitime baptizati, cum per baptismumfiat suscepti ritus latini vel rutheni professio, ita ut ad latinumritum spectent qui latino ritu baptizati sunt ; qui vero riturutheno sunt baptizati, in ruthenorum numero sint habendi.Excipitur casus quand J iis baptismus alieno ritu collatusfuerit ob gravem necessitatem, cum nimirum morti proximifuerint, vel in loco, in quo parentes tempore nativitatis mirabantur,parochus proprii ritus non adesset ; tunc enim adparochum ritus, quem parentes profitentur, pertinebunt, iuxtasuperius statuta.In charitate Christi, qua fideles omnium rituum peramantercomplectimur , haec statuenda censuimus pro spiritualibono animarumque salute fidelium ruthenorum in FoederatisCivitatibus Americae Septentrionalis commorantium ; ac minimedubitamus quin ipsi Nostram hanc et Apostolicae Sediserga eos sollicitudinem perfecta obedientia, imo et gratoanimo excipiant.Praesentes Litteras et in eis contenta et statuta quaecumque,nulla unquam, licet privilegiata, ex caussa, coloreet capite, nulloque unquam tempore de aliquo nullitatis vitio

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!