13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

NulliusSub lacen.ex capite affinitatis ob copulam illicitam, omissa prorsus quaestionede non consummatione >. Hoc habito responso, Emusnon esset nisi quasi delegatus eius. Verum difficultas mihi subsistere videtur,nam semper verum est ipsum processisse ut Abbatem auctoritate ordinaria, iamveroAbbates hac carent facultate. Vestrum ergo erit diiudicare, num forsan,saltem ad cautelam, acta prior.* sint sananda ad tollenda quamvis ambigendirationem, tanto magis quod, si prima sententia fuisset nulla, ad tertiam essetdeveniendum ut habeantur, ut volunt iura, duae conformes ».Huiusmodi sententiam ab officioso defensore matrimonii patmcinatam tetentetiam Gasparri (de matrim, vol. 2, n. 146, nota 2), Wernz (Ius Decret.,vol. 4> n ' 7 2 9) aliique ; sed contra sentiunt Feije (de dispen., n. .586), et Aichner(Comp, iuris eccles., pag. 4 l °, 3), iuxta quem « Praelati, qui sunt vere etproprie nullius possunt cognoscere causas matrimoniales iure proprio ». Nosautem huic posteriori sententiae adhaerendum censemus. Nam si verba suprarelata Instructionis S. C. Concilii recte perpendantur, patet nihil novi hac de reibidem statui, sed tantum ea recenseri quae Concilium Tridentinum et pleniusBenedictus XIV in Const. Dei miseratione praescripserunt. Particula enim Cuminitio posita regit totam periodum usque ad incisum etiam prae Abbatibus verenullius inclusive ; subsequenti vero inciso licet cardinalitia dignitate fulgentibusitem traditur praxis S. C. Concilii. Porro certum est, et etiam sententiae contrariaeadsertores libenter concedunt, Concilium Trid. et Benedictum XIV inConst. Dei miseratione loqui dumtaxat de Praelatis seu Abbatibus secundaespeciei seu improprie dictis nullius dioecesis, qui nempe territorium propriumquidem habent ibique iurisdictionem exercent in clerum et populum, sed intralimites certae dioecesis continentur. Siquidem Conc. Trid. (sess. 24, cap. 20de reform., § ad haec) decernit quod « causae matrimoniales et criminales,non decani, archidiaconi aut aliorum inferiorum iudicio, etiam visitando, sedEpiscopi tantum examini et iurisdictioni relinquantur ». Idipsum repetit BenedictusXIV in Const. Dei miseratione diei 3 Nov. 1741, videlicet « causae matrimonialessubtractae fuerunt decani, archidiaconi et aliorum inferiorum iudicio,et Episcoporum tantum examini et iurisdictioni reservatae », idque explicatquatenus « dumtaxat procedat de archidiaconis, decanis aliisque inferioribus,qui in eadem dioecesi constituti, vel privilegio aliquo vel praescriptionesaltem in visitatione, causarum matrimonialium cognitionem sibi arrogabant ».At aliter dicendum est de Abbatibus tertiae speciei seu vere nullius dioecesis,qui nedum habent territorium proprium sed etiam separatum et dismembratuma qualibet dioecesi, adeo ut per se distinctam dioecesim efforment. Hinc in suoterritorio reputantur uti veri Ordinarii, et omnia possunt quae Episcopi, exceptatamen potestate ordinis necnon dempta facultate qua ad tramitem Conc. Trid.(sess. 23, cap. io, de reform.) gaudet Episcopus vicinior visitandi ecclesias saecularesexemptas, « quae in nullius dioecesis esse dicuntur ». Nec difficultatem

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!