13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Caietana 38 7nendi. Utique pro suppressione ecclesiae S. Mariae non fuitexquisitus rectoris consensus, sed hic consensus a iure nonrequiritur, cum eius rector sit merus oeconomus curatus adnutum amovibilis.Etiam iustae causae adfuerunt. Hae communiter recenserisolent in necessitate vel evidenti utilitate ecclesiae, etnon sunt taxative determinatae, sed pendent a prudenti iudicisarbitrio pro casuum varietate. Iam vero quod suppressioecclesiae oeconomalis sit valde utilis apparet ex eo quodoppidum Ausonia, si demas vicum Selva Cava, non plusquam duo millia incolarum continet, distantia ipsius ab ecclesiaparoeciali S. Michaelis est minima nempe in metris 200;hinc populus facile regi valet ab unico pastore, et pro bonoanimarum id melius conducit, quia inter duas ecclesias evitanturexorta dissidia. Revera quod sublatio vel extinctiocontentionum sit causa canonica pro uniendis vel dismembrandisbeneficiis, passim tradit Card. De Luca sive in suotractatu de beneficiis sive in adnotationibus ad Conc. Trid.,qui inibi docet aliquando ex hisce causis S. Sedem procedereetiam ad divisionem vel suppressionem dioecesium. Insupersuppressio ecclesiae S. Mariae arcte coniungitur cumerectione novae paroeciae ; eatenus enim archipresbyter adhaeretdismembrationi, quatenus ecclesia S. Mariae incorporatamaneat suae paroeciali ecclesiae. Iam vero de necessitateerectionis novae paroeciae dubitari nequit, sive attendaturipsius distantia per 4 Km. ab ecclesia matrici, siveincolarum numerus circiter 1550 spectetur, sive ratio habeaturquod hic vicus quamprimum ab auctoritate civili in authonomumerigetur municipium. Nec item deest consensusrectoris ecclesiae loci Selva Cava, quin imo ipse ian paratusest duos fundos donare pro dote novae paroeciae.Dubium. An et quomodo sit executioni mandandum decretumhuius S. C. diei io Aprilis 1906 in casu.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!