13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Ex Secretaria Brevium 755Congregationem agitari coepta est, ac probationibus iuridicesumptis riteque expensis rec. me. Leo Papa XIII Dec. NosterPridie Kal. Iunias anno 1903 Mariae Magdalenae Postel virtutesheroicum attigisse gradum sollemni decreto sancivit.Deinde quaestio de miraculis suscepta est, quae ipsa intercedentea Deo patrata ferebantur, ac rebus omnibus severissimoiudicio ponderatis, cum tria ex illis vera et explorataiudicata fuerint ; Nos alio decreto, 12 Kal. Sextiles superiorisanni edito, de eorum veritate constare suprema auctoritateNostra declaravimus. Illud tantum supererai discutiendum, num Venerabilis Dei Serva inter beatos Coelitesrecensenda foret. Quod dubium propositum est a dilecto FilioNostro Dominico S. R. E. Card. Ferrata , causae Relatore,in comitiis generalibus coram Nobis habitis 6 Kal. Dec.superioris pariter anni, et in quibus omnes qui aderant, tumCardinales tum S. Rituum Consultores unanimi consensu affirmativeresponderunt. Nos tamen in re tanti momenti Nostramaperire mentem distulimus, donec fervidis precibus aPatre luminum subsidium posceremus. Quo facto, tandem,die auspicatissimo Dominae Notrae Mariae labis nesciae sacro,adstantibus Card. Seraphino Cretoni sacrorum RituumCongregationis Praefecto et Dominico Ferrata, causae Relatore,nec non Venerabili Fratre Diomede Panici, Archiep.Laodicensi, eiusdem Congregationis Secretario, et Rev. PatreAlexandro Verde sanctae fidei Promotore, auctoritate Nostrapronunciavimus, tuto procedi posse ad sollemnem VenerabilisDei Servae Mariae Magdalenae Postel beatificationem. Quaecum ita sint, plurimorum Venerabilium Fratrum NostrorumAntistitum et universae familiae sororum Scholarum christianaruma Misericordia vota implentes, Apostolica auctoritateNostra praesentium tenore facultatem facimus, ut VenerabilisDei Serva Maria Magdalena Postel, eiusdem familiae fundatrix,Beatae nomine in posterum nuncupetur, et eius corpuset lipsana, seu reliquiae, non tamen in sollemnibus sup-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!