13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

286 Ex S. Congregatione ConciliiCuius sententiae corollarium esset, non esse valida sponsaliaMediolanicelebrata , si subscriptio fieret ab aliquo parocho Bononiensi; nec essevalide sponsalia Romae in parochia S. Mariae Maioris celebrata, si subscriptionemprae se ferrent parochi S. Agnetis. Quae sententia, fundamentumhabere videtur in analogia cum matrimonio, ad cuius valoremiuxta praesens decretum sufficit cuiuslibet parochi assistentia, modo< intra ipsius territorium » matrimonium celebretur. Praeterea hanc ipsamsententiam confirmare videtur ordinata fidelium gubernatio , qua hocipso quod pro certo territorio certus constitutus est parochus, quilibetparochus debet intra ambitum sui territorii suae auctoritatis exercitiumcontinere nec eam possit extra proprium territorium explicare.Verum haec sententia non videtur admittenda. Quaerit Schmalzgrueber(in tit. De fide Instrument. II, 22, n. 8), utrum notarius inuno loco creatus possit ubique terrarum instrumenta conficere; ac respondetintra territorium eius a quo fuit constitutus posse instrumentumconficere etiam pro extraneis et peregrinis, si ab his rogetur ; quiaconfectio instrumenti non est actus iurisdictionis , sed muneris , quodcuivis impendi potest ; quod semel confectum ubique ut publicum etauthenticum habendum est , cum vis probandi et fides semel obtentainstrumento non tollatur per loci mutationem. Quae ratiocinatio iuremerito in nostro casu applicatur parocho , qui in subsignando instrumentosponsalium vere gerit vices publici notarii ad hoc speciatim designati.Iam vero quilibet parochus ubicumque instrumentumsponsalitiumsua subscriptione fide publica muniat, id faciet « intra territoriumconstituentis », sc. Rom. Pontificis; is enim, non Episcopus, parochumconstituit publicum officialem in ordinem ad hunc actum auctorizandum,cum haec auctoritas data sit per decretum Ne temere, quod est lex pontificia.Ergo modo sit rogatus,in quocumque loco valide sua auctoritateuti poterit (i).(I) Quamvis regulariter et de iure potestatem creandi publicos notarios inEcclesia habeat solus supremus Princeps nempe Papa, ex recepta tamen consuetudineetiam inferiores magistratus nempe Episcopi notarios constituere valentintra limites propriae dioecesis. Cfr. Pirhing (lib. 2, tit. 22, n. 8), Reiffenstuel(ibid., n. 260) et Schmalzgrueber (loc. cit., n. 4). Hinc admittendum quidemest Summum Pontificem decreto Ne temere tamquam lege universali creassein genere officium notariatus quoad sponsalium celebrationem, sicuti prius consuetudinevel lege generali (Conc. Trid., sess. 24, cap. i3, de Reform.) institutumfuit officium parochatus; at in specie sunt Episcopi qui, nisi accedat reservatiovel affectio Apostolica beneficii paroecialis, constituunt in propria dioecesi sin-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!