13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

5i4 Ex S. Congregatione Conciliistatutis legibus, clarum est vi decreti Ne temereetiam in mixtis matrimoniisexquirendum et excipiendum esse consensum, firma tamen manentelege de ritu religioso denegando, cum de ritu nihil cautum sit.5. Quoniam vero res gravis est, et aliqua ex parte immutat veteremdisciplinam, fas sit demonstrare novam hanc mutationem, et veterumlegum gradualemevolutionem, et novae logicam consequentiam esse»Consuevit antiquius Ecclesia mixta coniugia ita prohibere, ut nullo pactodispensationemelargiretur. Qui contra praeceptum agebat, veluti ethnicushabebatur. Serius Ecclesia dispensationem elargiri coepit, si tamen»coniuges cautiones ad pericula praecavenda proli et parti catholicae darenon detrectaverint.6. Hoc in casu, quamvis non ritu sacro coniuges coniungerentura parocho, non video tamen qua lege, saltem scripta, prohibebatur parochusexquirere et recipere consensum. Nam, ante Benedictum XIV, nullumPontificium documentum editum erat, quod ritum adsistendi moderaretur; doctissimus enim hic Pontifex docet in opere De synod, dioeces,prudentiae Episcopi commissum esse negotium praefiniendi quibusceremoniis mixtis matrimoniis adsistendum erit. Pius VI in litt. ad Episc*.Mechlin. ij Iulii lySj primus decrevit « ut (parochus) non assistat talimatrimonio in loco sacro, nec aliqua veste ritum sacrum praeferente indutus; neque recitabit super contrahentes preces aliquas ecclesiasticas,et nullo modo ipsis benedicet ». Haec, iisdem fere verbis, confirmatafuerunt posterioribus Pontificum responsionibus et demum celebri InstructioneAntonelliana die 15 Nov. r 858, in qua dicitur quod Episcopipostquam« a S. Sede obtinuerint facultatem dispensandi super impedimentomixtae religionis, in eadem facultate exequenda nunquam desistantomni cura, studioque advigilare, ut sedulo quoque impleantur conditionesde mixtis hisce coniugiis extra ecclesiam et absque parochvbenedictione, alioque ecclesiastico ritu celebrandis ».7. Atvero exquirere et recipere contrahentium consensum, iuxta formulamstatutam in Rituali, usque ad illa verba exclusive: Ego vos coniungo....in nomine etc., procul dubio non est neque preces ecclesiasticasrecitare, neque benedicere, neque ritum ecclesiasticum proprie exercere ;sedpotius civilem et connaturalem usum sequi, quo utuntur omnes publicinotarii, contractum quemque exaraturi ; quippe cum pacta consensuperficiantur, sciat necesse est, et hinc exquirat et excipiat, qui de pactoconstarepublica adnotatione testificari debet. Parochus enim, vel qui proeomatrimoniis celebrandis assistit, duplicem personam veluti induit :publici officialis et sacerdotis. Qua publicus officialis, personas contrahentiumet eorum nomina cognoscere debet, simulque ius habet, quo*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!