13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

14 Epistolatificatu, curarum summa fuit, facere profecto nullo modopossumus ut non istum, qui proxime habebitur, eucharisticume dioecesi congressum benevolentia complectamur, e quonon minora expectamus exstitura incrementa pietati Catanensium.Eiusmodi namque congressiones tam sunt animoNostro carae, quam sunt christianae plebi salutares. Esseautem spiritui salubres inde fit exploratum, quod amoremac benefacta Christi sacramento tecti concelebrent, humanumquegenus ad rependendam cum dilectione gratiam alliciant.Nos autem, quibus est prae re omni persuasum nonposse homines ad virtutem colendam appelli, nisi divinumantea diligant exemplar virtutis, sane quam libenter opportunitatemistam nanciscimur adhortandi fideles ut ad eucharisticumCatanensem coetum celebres confluant, in quo etcogitatio et mens et studium ad suavissima mysteria altarisadiicientur. Qua quidem in caussa, omnia sine dubio probabunturvehementer Nobis, quaecumque ad amplificandumsive amorem sive cultum sacramenti augusti fuerint vobisconsilia coepta. At si, Nostra e sententia, erunt aliqua anteponendaceteris, ea sunt quae actionem spectant, ac viam,unde practice cultus eucharistiae sanctae propagetur. Vobis,quae in hoc tali genere opportuna et apta videantur magis,erunt certe disceptando perspicua. Placet tamen unum commendarecoetui potissimum, quod ceteroquin est civitati vestraedomesticum : gratum nempe valde fecerit Nobis, si nonalienum esse a sua diligentia curaverit ut perpetuus Sacramenticultus, qui tanta cum laude et apud piarum Catanensiumfeminarum sodalitatem et alibi quoque floret, proferaturquotidie latius et, ubi expedire per adiuncta videatur, inuniversis puellarum collegiis opportune inferatur. Interim consiliislaboribusque vestris uberem e coelo gratiam precamur,Eius maxime omnipotenti benignitati freti, qui diligit diligentesipsum, iisque favet assidue. Testem vero voluntatisNostrae tibi, dilecte Fili Noster, atque omnibus, qui in con-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!