13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Romana et aliarumest utique, nullum esse actum, cui desit forma substantialis ; attameniurisconsultus Albertus Brunus (de forma et solemnitate secundum iuristas)a Barbosa allegatus (de off. et pot. par., part. 2, c. 21, n. 81)praedicto principio : quod nullus sit actus, si non servetur forma substantialis,quadraginta apponit exceptiones seu limitationes... Trigesimaquartavero est huiusmodi : Trigesimo quarto : Praedicta regula, quod,non servata forma, actus sit nullus, limitatur ut non procedat in impeditoformam implere ac solemnitates adhibere; quod multipliciter contingit».Haec omnia spectant casum nostrum. Nec decretum in contrariumest. Etsi enim articulus VIII decreti prae viderit casum de impotentiacommuni et statuerit tunc non esse necesse servare formamsubstantialem,nisi in iis, quae factu possibilia sunt, casum hunc deimpotentiaparticulari, quidquid alii dixerint, non attigit, sed quaestionem reliquitin statu quo antea. Posset autem nunc expresse quaestio definiri in sensumaffirmantem, extendendo scilicet ad casum impotentiae particularisea, quae pro casu communis impotentiae statuta sunt. Quod si hoc nonplacet et mens sit relinquendi insolutam eam quaestionem, quae contrasententiam negantem plures habet et gravissimas et maxime delicatasdifficultates,concedenda videretur pro casu proposito Vicariis ApostolicisSinensibus facultas dispensandi a necessitate praesentiae parochi vel Ordinarii.Quae facultas dispensandi concedenda mihi videtur etiam procasu, de quo agitur in secunda parte istius dubii, quando scilicetagatur de catholicis sub potestate paganorum exsistentibus, sed de aliis,si quando impossibile sit inducere partem paganam ad se coram parochosistendum. Ratio autem est, quia in Sinis seu in regione maxima exparte pagana saepe necessitas erit indulgendi matrimonia inter baptizatoset non baptizatos, quae necessitas non habetur in regionibus, quae constantplerumque individuis baptizatis; non baptizatus autem in Sinis adparochum catholicum venturos frustra, Vicariis Apostolicis testibus, quiss pera re t.Quare sic resolvendum putarem dubium :VII. — An et quomodo annuendum sit petitionibus OrdinariorumSinensium praesertim :a) quoad sponsalium celebrationem,b) quoad matrimonia contracta ex dispensatione a baptizatis cumnon baptizatis,c) quoad matrimonia contracta inter catholicos, qui sub paganorumpotestate constituti sunt.R. Ad i um negative; ad 2 U M affirmative seu concedendam esse fa-non

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!