13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Romana et aliarum8irum in primis ad hanc praesertim S. Congregationem missaesunt, sive proprio nomine sive nomine personarum etiammoralium. Ipsae ephemerides nedum sollicitae fuerunt novissimumdecretum typis edere, sed commentariis quandoqueillustrare curarunt.Verum quum discussiones quoque excitatae fuerint in aliquibusipsius decreti articulis interpretandis, hinc nonnulliSacrorum Antistites ad eas sopiendas, praesertim vero ut ina*e tam gravis momenti tutam normam sequendam haberent,ad hunc S. O., vel directe vel per S. C. de Propaganda Fide,suppliciter recursum fecerunt pro authentica quorundam articuloruminterpretatione. Accepta dubia statim uni ex Consultoribusremissa sunt, ut super iis mentem suam panderet:quod ipse peculiari sollertia et diligentia exequutus fuit.VOTUM CONSULTORISEmi et Rmi Patres,Vix ac decretum Ne temere de sponsalibus et matrimonio, ab hacS. C, iussu et auctoritate SS. D. N. promulgatum fuit, plures ubique•excitatae sunt disputationes de aliquibus illius articulis interpretandis,«t clarissimi viri de eo explanando, etiam editis commentariis, sollicitifuerunt. Verum cum de re maximi momenti ageretur, quae ipsum christianaesocietatis fundamentum attingit, nonnulli Sacrorum Antistites, utqua decet prudentia procederent et ad controversias tollendas, necessariumduxerunt a S. Sede quorumdam articulorum authenticam interpretationemexpetere. Hinc factum est ut plura dubia, praesertim huic S. C.-et S. G. de Propaganda Fide oblata fuerint, quorum praecipua hodiesapientissimo S. V. O. iudicio examinanda et definienda proponuntur.Modo cum ex benignitate Moderatorum huius S. C. munus mihidemandatum sit tenuem opinionem meam super propositis dubiis exponendi, libenter , licet non sine animi trepidatione ob rei gravitatem etdiificultatem, iussa faciam et indulgentiae EE. VV. confisus, qua poterò•claritate et brevitate, quid sentiam aperiam.Primo loco occurrit dubium a R. P. D. Delegato Apostolico Aegyptiet Arabiae propositum, videlicet num disciplina decreti Ne temereadstringatur graeci ceterique catholici aliorum rituum orientalium. De-Acta S. Sedis, vol. XLI,fasc. 2. 6

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!