13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Epistolasuit non se suo regi servire melius posse, quam si Iesu Christigloriae serviret. Itaque primum omnium, fundato dedicatoquetemplo, initia consecrat Quebecensis urbis, quae centrumquoddam futura esset, unde in immensas .septentrionalisAmericae plagas beneficia christianae humanitatis influèrent.Mox uberrimae spe segetis proposita, suffragante nimirumApostolica Sede, alias ex aliis elicit ex Gallia virorum apostolicorummanus; quae nimium quantum elaborarunt, ut multitudinemindigenam ex agresti immanique vita erudirent adEvangelium et mitigarent. Cognitum ex eo numero sodalese Societate Iesu praecipue nobilitatos esse, quorum compluresacerbissimam in sancto fungendo munere mortem obierunt.Ille autem, quum ita incolarum saluti consulit, tum prudentissimecurat, ne quid succrescentibus bene rebus licentia noceatadvenarum. Ergo non omnibus promiscue permissumtransmigrare in Americam, sed iis tantum, quos constiteritcongruenter christiano nomini vivere; si qui male morati incoloniam irrepserint, cautum ut deprehensi, sine cunctationedomum remittantur. Optimum sane institutum ; quod quumetiam qui eum consequuti sunt Gallici administratores coloniae,tenuerint, multum valuisse arbitramur ad hanc conservandamin Canadensibus christianae et professionis et vitaeintegritatem. Coeptis tam felicibus mirifice perficiendis amplificandisille divinitus datus est primus Quebecensium Episcopus:qui diuturnum pontificatus sui spatium tot tantisquebenefactis illustravit, ut quibus laudibus Canadensis vel Ecclesiavel civitas hodieque ornatur, earum fere omnium procreatoret quasi parens ipse exstiterit. Is igitur mandatamsibi a Romano Pontifice provinciam magno animo aggressus,quaecumque in commune bonum feliciter instituta reperit, proveherein maius; quidquid autem novi opportunum fore videt,studiosissime effectum dare ista sacris expeditionibusmulto auctis, per omnem superiorem Americam usque ad Mexicanumsinum quantum scilicet patebat Nova Gallia, prae-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!