13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

426 Constitutio Apostolicaauctus est, modo deminutus ; atque ipsa iurisdictio unicuiqueCongregationi primitus attributa, modo novis Romanorum Pontificumpraescriptis, modo usu aliquo sensim inducto ratoquehabito, mutationibus obnoxia fuit. Quo factum est ut hodiesingularum iurisdictio, seu competentia, non omnibus perspicuanec bene divisa evaserit; plures ex Sacris Congregationibuseadem de re ius dicere valeant, et nonnullae ad paucatantum negotia expedienda redactae sint, dum aliae negotiisobruuntur.Quapropter haud pauci Episcopi ac sapientes viri, maximevero S. R. E. Cardinales, tum scriptis tum voce, etapud Decessorem Nostrum fel. rec. Leonem XIII, et apudNos ipsos saepe institerunt ut opportuna remedia hisce incommodisafferrentur. Quod Nos quidem pro parte praestarecuravimus datis Litteris die xvii mensis Decembris an. MCMIIJ,Romanis Pontificibus ; aliisque datis die xxvin mensis Ianuariianno MCMIV, Quae in Ecclesiae bonum-, itemque aliis datisdie XXVI mensis Maii anno MCMVI, Sacrae Congregationi supernegotiis.Cum vero in praesenti res quoque sit de ecclesiasticislegibus in unum colligendis, maxime opportunum visum esta Romana Curia ducere initium, ut ipsa, modo apto et omnibusperspicuo ordinata, Romano Pontifici Ecclesiaeque operamsuam praestare facilius valeat et suppetias ferre perfectius.Quamobrem, adhibitis in consilium pluribus S. R. E. Cardinalibus,statuimus ac decernimus, ut Congregationes, Tribunaliaet Officia, quae Romanam Curiam componunt etquibus Ecclesiae universae negotia pertractanda reservantur,post ferias autumnales decurrentis anni, hoc est a die III mensisNovembris MDCCCCVIII, non alia sint, praeter consueta SacraConsistoria, quam quae praesenti Constitutione decernuntur,eaque numero, ordine, competentia, divisa et constitutamaneant his legibus, quae sequuntur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!