13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Caietana 385rochianorum consuli poterat constitutione capellani. Cfr. Decisioneshuius S. C. in Derthonen. 17 Dec. 1732, Terracinen.6 Iunii 1739, et Cassanen. Ian. 1755.Haec autem principia potiori ratione aptari possunt inperfecta beneficiorum extinctione seu suppressione. Porro inthemate pro decernenda suppressione paroeciae S. Mariae,,necessitatem prorsus exulare sustinet. Haec enim suppressionon est necessaria ratione novae paroeciae, quia haec erigereturin loco sat remoto ab ecclesia S. Mariae. Nequenecessitas desumi potest ex defectu congruae sufficientis prosustentatione rectoris, quia facta assignatio a Gubernio ablatanon fuit, quin imo in posterum augebitur. Item in casu deestmagna et evidens utilitas. Suppressio ecclesiae oeconomalisin nullius commodum vergit ; nullam enim utilitatem obtinentfiliam ecclesiae S. Michaelis, quia propriam habent paroeciam; non prodest paroecianis S. Mariae, quia contenti adsuntde functionibus sacris expletis in propria ecclesia ; noniuvat filíanos novae paroeciae, quia haec valde distat ab ecclesiaS. Mariae.Praeterea in beneficiorum translationibus, unionibus etpraesertim suppressionibus, ut ait Rota (dec. ijji coram Lancellotti,et decis, op coram Herrera), solemnitates quoque requiruntur,adeo ut nihil prosint iustae causae, si eodem temporesolemnitates desint. Praecipua autem, iuxta resolutionemhuius S. C. die 29 Nov. 1609, est ut Episcopus adhibeatin unione facienda Capituli consensum, idque sub poenanullitatis. Sed in casu decretum prodiit inaudito Capitulo etEpiscopo contradicente. Quin opponatur in themate suppressionemparoeciae decretam fuisse auctoritate S. Sedis ideoquenullam fuisse necessariam iuris solemnitatem. Advocatusobservat quod vel suppressio fit ex speciali auctoritate Apostolica,et tunc procedit obiectum principium quia in eo casuPontifex utitur supremo quo pollet iure in beneficiis ; velsuppressio locum habet vi Apostolici rescripti, et tunc con-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!