13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Epistola20 rostentent catholicos, quum in ipsa intima religionis disciplinaauctoritatem privati doctoris, quamvis insignis, magisteriaApostolicae Sedis anteponant. Quorum non modo tu contumaciamcoarguis, sed fallaciam. Nam, si in iis, quae hic antecatholicam professionem scripserat, licet fortasse aliquid deprehendere,quod similitudinem quamdam habeat cum certisModernistarum formulis, iure id negas istis suffragari: proptereaquod et longe alia ibidem est subiecta vocibus sententia,aliudque scribentis est propositum, et ipse auctor, inaditu ad Ecclesiam catholicam, omnia sua scripta Ecclesiaeipsius auctoritati detulit, utique emendanda, si viderentur.Quod autem ad libros attinet, quos magno vel numero velpondere confecit catholicus, vix opus est, cum hac haeresicognationem ab eis repellere. Etenim in luce Angliae, quodnemo ignorat, sic Henricus Newman perpetuo causam catholicaefidei scribendo egit, ut eius opera simul civibus suismaxime esset salutaris, simul a decessoribus Nostris maximifieret: itaque dignus est habitus, quem Leo XIII, aestimatorcerte sagax hominum atque rerum, Cardinalem diceret; cuiquidem in omni deinceps vita merito fuit carissimus. Profectoin tanta lucubrationum eius copia quidpiam reperiri potest,quod ab usitata theologorum ratione alienum videatur:nihil potest, quod de ipsius fide suspicionem afferat. Rectequeaffirmas, mirum non esse, si quum indicia haeresis novaenulla apparerent, certis quibusdam in locis non ita cautumadhibuit loquendi genus : sed perperam doloseque Modernistasfacere, qui illa verba, invito totius orationis contextu,ad suam ipsorum sententiam detorqueant. Nos igitur gratulamurtibi, quod memoriam optimi et sapientissimi viri, protua scriptorum eius omnium notitia, egregie ab iniuria vindicaris:simulque, quantum in te fuit, effeceris, ut inter popularestuos, Anglos praesertim, iam desinant qui hoc nomineabuti consueverunt, imperitos decipere. Atque utinam illiauctorem rite sequantur Newman, non ita nempe ut praeiu-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!