13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Romana et aliarum 285ctionem propriis parochis debitam; ergo nec in alia forma. Iam vero praecisaratione loci, ubi sponsalia celebranda sint, et praecisa subiectionead proprios parochos, iam nulla manet ratio cur unus parochus sit alteripraeferendus. Ergo apud quemcumque parochum sponsi instrumentumconficiant et subsignent simul cum illo parocho, nullus alius parochuspoterit iure merito dici praetermissus , cum potuissent sive ineodem sive in alio loco , adhibitis duobus testibus ab omni parochopraescindere.3°. Ipse finis legis novam suppeditat confirmationem. Finis legisin prooemio decreti clare expressus ille fuit, ut efficaciter impedirentursponsalia privatim inita, ex quibus ea incommoda redundabant, quae inipso prooemio ponderantur; iam optimum medium ad vitanda privatasponsalia fuit, ea declarare nulla et simul praescribeie determinatam formamqua ipsa fierent publica, exigendo i) scripturam subscriptam abipsis contrahentibus, qua authentica haberetur externa expressio voluntatiscontrahentium, sine qua contractus non datur; et insuper; 2) subscriptionemduplicis testis vel unius auctorizabilis, quo fide publica munituminstrumentum haberetur. At ex natura rei et probatis moribustum fori civilis tum fori ecclesiastici, ad fidem publicam de aliquo instrumentofaciendam sufficit quilibet notarius legitime deputatus; ergopariter ad fide publica firmandum instrumentum sponsalitium, sufficietquilibet parochus qui a contrahentibus adeatur, omnes enim parochi viofficii sunt publici magistratus ecclesiae et ad hunc determinatum actumauctorizandum per decretum Ne temere facti sunt competentes.4 0 . Ex inconvenientibus: secus enim aut esset: i) parochus propriusratione domicilii aut quasi-domicilii ; et hoc non videtur possedici, quia iterum incideremus in implexissimas et inextricabiles difficultatesde quasi-domicilio , quae una fuit ex praecipuis causis novi decreti;unde etiam valor periclitaretur matrimoniorum propter impedimentumpublicae honestatis : iam nullitatem matrimonii originem habentemin subtilibus quaestionibus de quasi-domicilio S. G. penitus sublatamvoluit. Aut 2) dicendus esset parochus domicilii aut menstruaehabitationis, secundum normam stabilitam pro licita assistentia in matrimonio:at quod statutum est de licita celebratione matrimonii, peroppositionem ad eius validitatem, sine ullo fundamento transferretur adsponsalia, de quorum valore solummodo fuit sollicita S. C.; quaestionemvero de liceitate ne attigit quidem.Solum superest discutiendum an saltem requiratur subscriptio parochiillius loci ubi celebratur contractus, ceteris exclusis, id quod iamfuit insinuatum aut propugnatum a pluribus commentatoribus decreti.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!