13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

6 Litterae ApostolicaeCAPUTIIDe clero rutheno.Art. X. Cum nondum habeantur sacerdotes rutheni, quivel nati vel saltem educati sint in Civitatibus FoederatisAmericae, Episcopus rutheni ritus, praevia intelligentia cumDelegato Apostolico et Ordinario loci, omni studio curet,ut seminarium pro clericis ruthenis in iisdem Civitatibus Foederatiseducandis quantocius instituatur. Interim vero clericirutheni in seminaria latina locorum, in quibus nati sunt, veldomicilium acquisiverunt, admittantur. Sed nonnisi caelibes,sive nunc sive in posterum, ad sacros Ordines promoveripoterunt.Art. XI. Antequam habeatur numerus sufficiens presbyterorumruthenorum, qui in Civitatibus Foederatis Americaeeducati fuerint, si providenda occurrat de suo rectore aliquamissio Ruthenorum vel vacans vel noviter erecta, Ordinariusloci, audito, si ita existimaverit, Episcopo rutheni ritus, idoneumsacerdotem ruthenum illic iam morantem ipsi praeficiat.Si nullus idoneus in dioecesi habeatur, ipsum postulet abalio Episcopo Civitatum Foederatarum. Si vero nullum inibiinveniat, de re certiorem reddat S. Congregationem de PropagandaFide pro Negotiis Ritus Orientalis, cui curae eritprovidere.Art. XII. Sacerdos eligendus, sit caelebs, vel saltem viduuset absque liberis, integer vitae , zelo ac pietate praeditus,satis eruditus, lucri non cupidus, et a politicis factionibusalienus.Art. XIII. Sacerdoti ex Europa vocato praedicta SacraCongregatio tradet documentum, quo ipsi concedatur facultasse conferendi in Civitates Foederatas Americae ad assumendamspiritualem curam alicuius determinatae missionisruthenae.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!