13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

De Romana Curia 427I.SACRAECONGREGATIONESi°.CONGREGATIO SANCTI OFFICII1. Haec Sacra Congregatio, cui Summus Pontifex praeest,doctrinam fidei et morum tutatur.2. Eidem proinde soli manet iudicium de haeresi aliisquecriminibus, quae suspicionem haeresis inducunt.3. Ad ipsam quoque devoluta est universa res de Indulgentiis,sive quae doctrinam spectet, sive quae usum respiciat.4. Quidquid ad Ecclesiae praecepta refertur, uti abstinentiae,ieiunia, festa servanda, id omne, huic Sacro Consiliosublatum, Congregationi Concilii tribuitur; quidquid adEpiscoporum electionem spectat, sibi vindicat CongregatioConsistorialis ; relaxationem vero votorum in religione seu inreligiosis institutis emissorum, Congregatio negotiis sodaliumreligiosorum praeposita.5. Etsi peculiaris Congregatio sit constituta de disciplinaSacramentorum, nihilominus integra manet Sancti Officii facultasea cognoscendi quae circa privilegium, uti aiunt, Paulinum,et impedimenta disparitatis cultus et mixtae religionisversantur, praeter ea quae attingunt dogmaticam de matrimonio,sicut etiam de aliis Sacramentis, doctrinam.2°.CONGREGATIO CONSISTORIALIS1. Duas haec Sacra Congregatio, easque distinctas partescomplectitur :2. Ad primam spectat non modo parare agenda in Consistoriis,sed praeterea in locis Congregationi de PropagandaFide non obnoxiis novas dioeceses et capitula tum catke-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!